Articulus 43
De dispositione loci infernalis.
DIMITTE me, Domine, ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine: terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus or- do, sed sempiternus horror inhabitat. Job x, 20-22.
Juxta sanctorum Patrum doctrinam credendum est infernum esse in medio terræ, ubi etiam ex natura loci est vehementissimum frigus. Et quoniam infinita atque justissima sapientia Dei collocat unumquemque in loco sibi proportionato, tenendum est quod sicut peccator in mortalibus vitiis jacens, vilior est omni creatura inanimata, et decies millies brutis deterior, ac coram Deo immundior, turpior, abominabilior atque fœtidior omni bufone, basilisco, ac cadavere quantumlibet putrefacto, et (ut ait Guillelmus Parisiensis) non est in mundo tam fœda cloaca sicut peccator in quo spurcitia vitiorum, fœtor scelerum, putredo impiorum affectuum sunt collecti; ita damnatis a summo et infinito bono, a vero Deo, ab omni puritate virtutum inconvertibiliter et extreme aversis, in odio Dei ac omni malitia obstinatis, debetur vilissimus, sordidissimus, fœtidissimus, obscurissimus, infimus ac solo adspectu horribilissimus locus.
Et iste locus recte vocatur infernus, qui est omni luto et fæce, omni cadavere et cloaca, omni pice, bufone et basilisco immundior, intolerabilior atque fœtentior: qui ab inferendo vocatur infernus, quia inferuntur et præcipitantur in eum reprobi et iniqui, inde nunquam ascensuri ut liberentur, juxta illud Job: Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos, non ascendet. Hic est rapacissimus et insatiabilis locus, de quo loquitur Isaias: Dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino.
Dicitur quoque locus ille Avernus, id est absque vere et temperatura, quum ibi sit maxima intemperantia tormentorum summusque gradus miseriarum et omnium refrigeriorum defectus. Hinc et Plato in Phædone infernum vocat Avernum.
Vocatur etiam tartarus, quod interpretatur turbatus: quoniam est inquietissimus locus, in quo nulla est requies, sed clamor, vexatio, fletus et ululatus; ubi
Altissimus pluit super peccatores laqueos; ubi ignis, sulfur et spiritus procellarum sunt pars calicis (id est afflictionis) pravorum.1 Denique, sicut sanctus ait Bernardus, ibi pilosus clamitat ad pilosum, unus ad alterum, dæmon ad dæmonem:2 Percute, dilacera, interfice, velociter spolia detrahe, cito prædare.3 De quo loco asserit Hugo: Infernus locus est sine mensura, profundus sine fundo, plenus ardore incomparabili, dolore innumerabili ac pœna interminabili.
Rursus infernus appellatus est Achæron, quia desolatissimus locus est, ab ἀ, quod est sine, et χαίρων, quod est gaudens. Ad quod quidam devotus in suo tractatu de Quatuor novissimis allegat Averroem commentatorem dicentem: In inferno continua est tristitia, et mœror sine consolatione. Verumtamen bene eruditis in philosophia constat quod Averroes hoc non dicat. Fuit enim primo de lege Mahometi, quemadmodum Avicenna et Algazel. Postmodum vero legem impiissimi Mahometi reliquit, propter apertissimas falsitates quæ in Alcorano continentur. Sprevit quoque legem Christi, propter multa incomprehensibilia et supernaturalia quæ in evangelica lege habentur. Similiter vituperavit et Moysis legem, volens esse naturali lege contentus: sicque justo Dei judicio permissus est cadere in multos errores gravissimos. Nam et providentiam Omnipotentis negavit, asserens Deum inferiora ista et actus humanos nescire. Animam quoque humanam mendosissime dixit esse mortalem, quamvis intellectum dixerat immortalem, quem asseruit esse substantiam separatam, et unum in cunctis hominibus. Asseruit item non esse dæmones, quia in intelligentiis seu angelis dixit non posse cadere culpam. Hinc negavit esse infernum, negavitque esse futurum Dei judicium: sicque dedit hominibus peccandi audaciam absque freno, et erravit gravissime. Si autem alicubi dixit verba præallegata, dicit ea non asserendo, sed forsitan recitando. Hæc autem quæ dixi, possum ex scripturis S. Thomæ, Alberti, Ægidii et aliorum multorum probare: imo et in Commentariis Averrois legi hos ejus errores.
Præterea, quam horrendus sit locus infernalis, qui et gehenna vocatur, quasi sine annis perpetuo durans, perpendere possumus ex dispositionibus carcerum aliquorum et aliorum turpissimorum locorum, in quibus diu consistere esset intolerabilius ipsa morte. Imaginemur ergo longissimum atque latissimum campum prorsus infructuosum, arefactum et incendiis multis combustum, profundissimis foveis et angustissimis puteis plenum, qui putei ac foveæ sulfureis ignibus sint repleti. Imaginemur quoque campum illum ignitissimis plenum esse caminis, spiritibusque malignis, et ferocissimis ac venenatissimis brutis, bufonibus, draconibus, omnique serpentium genere, omni fœtore, caligine et horrore, atque innumerabilibus peccatoribus deputatis tot et tantis suppliciis, in medio igneorum et sulfureorum puteorum, fovearum et caminorum jacentibus, super quos sedeant monstruosissimi bufones et venenosi dracones ac edacissimi vermes, qui miseros illos transfigant, deosculentur, constringant, corrodant ac lacerent.
Ecce ex hac imaginatione aliqualiter capere possumus qualiter dispositus sit infernus, qui indubitanter multo horribilius pœnaliusque dispositus est quam excogitare possumus. Quemadmodum enim patria Beatorum, paradisus cœlestis, inæstimabilem habet decorem, amœnitatem, dulcedinem; sic infernus inopinabilem et incomprehensibilem habet turpitudinem, desolationem et fœtorem. Advertant hæc qui speciosa, pretiosa et amœna tabernacula amant atque inhabitant, qui dormiunt in lectis eburneis et in suis lasciviunt stratis4, qualiter erit eis, quum injecti fuerint infernalibus ac sulfureis puteis et caminis, et operti bestiis illis vermibusque tartareis, qui nec fumum pati volunt in domo sua.
Footnotes
Chapter 45 of 70