Articulus 44
De gravitate pœnarum inferni propter irrecuperabilitatem temporis hic amissi et damni inde secuti, et de mala puritate infernalium tormentorum.
INSANABILIS dolor meus, pessima plaga mea. Jer. xxx, 12, 15.
Hæc verba Jeremiæ prophetæ dicere potest unusquisque damnatus. Quamvis enim damnati veram non habeant contritionem de suis peccatis, de hoc tamen vehementissime et inconsolabiliter dolent, quod tempus hujus vitæ tam infructuose et vitiose expenderunt (in quantum per hoc tantam promeruerunt ac receperunt pœnarum acerbitatem), et quod negligentiam hanc recuperare non valent, et quod in tam brevissimo tempore tantam sibi mercati sunt calamitatem, in quo promereri poterant summam felicitatem. Hinc etenim, sicut in libro Sapientiæ legitur, dicunt: Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et Sol intelligentiæ non est ortus nobis.1 Hinc dolent se esse natos; et esse ac vivere, quod omnibus naturaliter appetibile est, factum est eis odibile. Cupiunt namque non esse, et si possent, se ipsos occiderent. Atque ut in Apocalypsi scriptum est, blasphemant Deum, qui potestatem habet super plagas eorum, quod inde non eripit eos, ac præ doloribus suis linguas suas manducant.2 Quumque animus inordinatus etiam in hac vita sit sibi ipsi pœnalis et gravis, animi damnatorum sunt sibi ipsis pœnalissimi ad portandum, et ipsi sibimetipsis graviores sunt tenebræ, quia in corde eorum est confusio maxima ac deordinatio summa. Nam odiunt omne bonum ac honestum, et omni rancore, odio, horrore, tristitia, desperatione, maledictione ac blasphemia Creatoris sui sunt pleni. Sicque vitiis suis cruciant et fatigant, rodunt ac perforant semetipsos, et sibi ipsis gravissimi facti sunt.
Insuper, quoniam purum uno modo vocatur, quod de suo contrario aut de re alienæ naturæ nihil habet admixtum, sicut purum vocatur aurum, cui nil de alieno metallo est mixtum; hinc pœna damnatorum dicitur pura, eo quod nulla consolatio, nulla spes, nulla utilitas pro ipsis damnatis sit pœnæ eorum adjuncta. Pœnæ autem vitæ præsentis, quantumlibet magnæ, tolerabiles sunt, quoniam sunt multipliciter fructuosæ ac medicinales patienti, si eas æquanimiter ferat. Valent enim ad remissionem culparum, ad impetrandum charismata gratiarum, ad evadendum futura supplicia, atque ad promerendum gaudia sempiterna; faciunt quoque hominem cautiorem ne peccet, et per eas assimilamur Domino Jesu Christo propter nos passo.
Footnotes
Chapter 46 of 70