Skip to the text

Articulus 45

De pœna damni damnatorum.

NON mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem Domino; sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, dat tibi gloriam, Domine. Baruch II, 17, 18.

Quemadmodum summum hominis bonum et vera ac plena ejus felicitas, est Deo bonitatis immensæ frui et eum clare per speciem intueri; ita privari hac fruitiva ac beatifica visione Dei, est maxima miseria hominis et summum damnum ipsis. Hinc carentia beatificæ ac beatæ visionis Dei vocatur pœna damni in damnatis; cruciatus vero ignis ac frigoris et aliorum infernalium tormentorum, dicitur pœna sensus. Quamvis autem damnati non diligant, sed odio habeant Deum verum, sanctum et adorandum, atque ob hoc non cupiant ei uniri nec eo frui, secundum quod hoc esset aliquo modo ad Dei honorem, laudem et gloriam; cupiunt tamen beatitudinem, et vellent esse in regno cœlorum, in quantum hoc esset utile eis, et evasio suæ damnationis, a qua maxime eripi cupiunt, aut cuperent, si esset possibile. Hinc Gregorius ait in homilia: Dubium non est quin hi qui in inferno sunt, ad sortem Beatorum transire desiderent. Unde et dictum est ante, quod in die generalis judicii primo vocabuntur electi ad regnum cœlorum, et in conspectu reproborum ascendent cum gloria ad æternorum plenitudinem gaudiorum, ut videant reprobi quid neglexerunt ac perdiderunt, et inde perpetuo contristentur.

Denique, in omni peccato mortali duo considerantur.1 Unum est aversio mentis a summo et incommutabili bono; et huic aversioni debetur, correspondet atque infligitur pœna damni, videlicet divinæ visionis carentia. Aliud est inordinata conversio mentis ad bonum creatum, caducum ac vanum; et huic conversioni iniquæ correspondet pœna sensus. Sed pœna damni pejor ac fugibilior est quam pœna sensus. Ideo ait Chrysostomus: Sunt quidam insipientes, qui sibi sufficere arbitrantur si a sensibilibus inferni suppliciis eruantur; ego autem omni pœna gravius reor a vultu Dei repelli ac felici ejus fruitione privari. Et iterum: Si mille gehennas mihi proponas, non tantum has reputo neque abhorreo, sicut a gloriosæ illius societatis jucunditate repelli, atque exosum fieri Creatori. Terribilis est gehenna, sed terribilior facies Judicis summi irata; sed quod omnem vincit terrorem, est elongatio sempiterna a contemplatione superbeatissimæ Trinitatis. Hinc ait et Prosper: Attende quam malum, quam miserum sit, a facie Dei separari, a gaudio æternæ contemplationis excludi, beatissima omnium Sanctorum societate privari, sempiternæque morti profunde fluctuantis gehennæ immergi, ab edacissimis vermibus æternaliter laniari, æstuantis incendii flammas ferre, atque fumantis barathri obcæcari caligine. De hoc rursus scribit Chrysostomus: Excludi a bonis æternis, et alienum effici ab his quæ Deus præparavit diligentibus se, tam gravem generat cruciatum, ut quamvis exterius nulla flamma intorqueret, hoc solum sufficeret, et melius esset mille flammas tolerare, quam mansuetissimam Christi faciem iratam conspicere, atque ab ea in æternum recedere.

Abhorreamus ergo hoc maximum damnum, hoc incomparabile malum, tam immensum dispendium; et ne illud incidamus, solliciti simus ne in vita præsenti a divino separemur amore per peccatum mortale.

Footnotes

  1. art. xxxiii. ↩

Chapter 47 of 70