Skip to the text

Articulus 46

De acerbitate infernalium suppliciorum ex parte patientium ea.

IN ignem dejicies eos, in miseriis non subsistent. Ps. CXXXIX, 11.

Tam in inferno quam in purgatorio duplex est pœna, videlicet pœna damni et pœna sensus. Et de utraque asserit S. Thomas et alii multi doctores ac Patres, quod minima pœna purgatorii seu inferni major est maxima pœna hujus mundi. Imprimamus hoc cordi, et formidemus judicium Dei. Ecce quam graves sunt multæ pœnæ mundi istius! Et si pro uno minimo peccato mortali tam dura infligitur pœna, qualis et quam acerbissima est eorum punitio qui multis et gravioribus sunt inquinati peccatis?

Præterea, consideremus passibilitatem, teneritudinem, mollitiem carnis humanæ, quam cito lædatur, quam graviter ex modica læsione affligatur; et quanto ad majorem complexionis æqualitatem redacta est, tanto graviorem habet afflictionem ex rebus læsivis, præsertim ex igne. Quum enim pœna causetur in corpore et in sensibus ejus ex excellentia qualitatum sensibilium rerum et ex contrarietate earum ad sensus humanos, constat quod corpus humanum in singulis sensibus suis ineffabiliter torqueatur ex igne ac frigore infernali, et ex ceteris inferni tormentis sæpe prænominatis, in tantum quod quamvis pro multis ac magnis peccatis mortalibus non infligeretur post vitam hanc pœna inferni nisi per unum diem, mirum quod aliquis auderet peccare. Quanta est ergo iniquorum amentia, qui pro brevibus vanitatibus ac voluptatibus se ipsos exponunt suppliciis sempiternis?

Hinc ait Chrysostomus: Dic quanta tempora voluptatum vis comparare pœnis perpetuis. Centum (si placet) annos demus deliciis, adde et alios centum, adde et decies centum: quæ horum erit comparatio et compensatio ad æternitatem? Nonne omne tempus vitæ hujus quo quis deliciis fruitur, quasi unius noctis somnium est ad æternitatis respectum? Nonne deliciæ transeunt velut umbra, et celerrime fugiunt tanquam nubecula, sed pœnæ æternaliter manent? Etiamsi æquale tempus et spatium esset repositum deliciis ac tormentis, quis esset tam amens et fatuus, qui pro uno die deliciarum vellet subire unum diem pœnarum tantarum, quum dolor horæ unius ducat in oblivionem delicias omnium præteritorum dierum?

Adverte, o homo, quantæ angustiæ, quantæ calamitates atque formidines circumdabunt animam tuam mox ut de corpore exierit, quam modo carnalibus desideriis et immundis deliciis insipientissime subdis, quam delicate ac molliter tractas. Cur non advertis quod Dominus loquitur, Qui amat animam suam, perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam?1 Qui enim carnaliter amat eam, peribit; qui vero salubriter odit ipsam, refrenando ipsam et castigando, æternam meretur salutem. Considera quam ingens formido vallabit eam, dum corpore derelicto, dimissisque omnibus caris, amicis ac sociis, domesticis et propinquis, cum quibus jam familiariter et delectabiliter conversaris, regionem intrabis ignotam, et obviabunt tibi teterrimi, malignissimi crudelissimique tortores, accusatores et illusores; qualiter accusabunt te Judici, moxque ut fueris adjudicatus tormentis, in momento, in ictu oculi rapient te ac pœnis immergent.

Hæc provide et cordi tuo inscribe. Et sicut nutrix volens puerum ablactare, superponit sinapium aut simile quid amarum uberibus suis, quatenus infans gustata amaritudine dissuescat ubera quærere; sic horum memoriam et horrorem, considerationem divini judicii ac æterni supplicii imprimamus fortissime mentibus nostris, quatenus quotiescumque tentatio voluptatis, concupiscentia carnis, amor peccandi pulsaverit nos, protinus ex horum memoria, consideratione et horrore, a vitiis revocemur et omni tentationi efficaciter reluctemur.

Itaque non sit fides nostra quasi dormiens et obscura, sed vivax et clara, ita ut hæc tam fructuose pensemus ac si ea intuiti atque experti essemus, sicque pœnitentiæ opera strenue impleamus. Verum, ut ita agamus, commemoranda sunt quædam exempla eorum qui præfata viderunt et experti fuerunt supplicia.

Recitat autem S. Gregorius in libro Dialogorum, de quibusdam personis hujusmodi, præsertim de monacho virtuoso, nomine Petro, qui ex gravi infirmitate defunctus, fuit resuscitatus, et retulit se varia ac horrenda vidisse genera tormentorum, et loca incendiorum innumera. Quumque quidam vellent eum in tormenta illa præcipitare, apparuit angelus sanctus hoc fieri prohibens, et dixit defuncto: Redi, et quomodo de cetero debeas conversari, prudentissime pensa. Qui reductus ad corpus, tantis se vigiliis, jejuniis, fletibus, orationibus castigavit, ut eum vidisse inferni tormenta conversatio testaretur, etiam si lingua sileret. Qui et quosdam potentes sæculi hujus in illis suppliciis se conspexisse asseruit.

Refert et Beda de milite quodam defuncto, ex divina pietate resuscitato, qui ex tormentis quæ vidit compunctus ac territus, ad desertum confugit, ubi juxta flumen quoddam cellam construxit: in quo flumine se frequenter vestitus volvebat, vestesque suas usque ad carnem suam congelari permisit, ac paulo post calidissimum introiit balneum, quatenus ex contrariarum variatione et successione pœnarum durius pateretur. Qui ab aliquibus reprehensus et interrogatus quare hoc faceret, dixit: Majora his faceretis, si vidissetis quæ vidi. Sicque usque ad mortem in suæ conversationis rigore permansit.

Sic et Anselmus recitat de sacerdote adultero, qui quum navim intrasset tanto commisso facinore, a dæmonibus est ejectus, submersus ac variis pœnis dire vexatus. Tertio autem die a beatissima Virgine liberatus, eo quod Matutinas ejus cœpisset legere quando dæmones eum demerserunt, meritis ac precibus sacratissimæ Virginis ad corpus reductus est, et factus eremita, rigorosissimam duxit vitam.

Horum ergo exemplis ad peragendum condignos pœnitentiæ fructus provocemur.

Footnotes

  1. Joann.xii, 25. ↩

Chapter 48 of 70