Skip to the text

Articulus 47

De acerbitate pœnarum purgatorii et inferni, ex revelationibus fide dignis fidelium personarum.

TESTIMONIA tua, Domine, credibilia facta sunt nimis. Ps. XCII, 5.

Quemadmodum incomprehensibilia sunt ea quæ fides tenet catholica, sic Deus omnipotens per evidentissima signa veritatem eorum copiosissime demonstravit. Nec verum est quod in libro Sapientiæ impii dicunt:1 Non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Multi namque et quasi innumerabiles sub evangelica lege sunt resuscitati a morte, qui mira dispensatione divina, verbo et opere sunt testati se vidisse ac etiam sensisse atque ad tempus sustinuisse pœnas purgatorii aut inferni.

Horum unus exstitit religiosus quidam in Anglia, qui a die Cœnæ usque ad Vesperam sabbati Paschæ raptus fuit in spiritu, et reversus ad se mirabilia ac terribilia multa narravit quæ vidit: cujus visionis historiam descripsit non solum quidam notabilis religiosus, sed etiam reverendus pater dominus Petrus, abbas Cluniacensis. Itaque Frater ille post diuturnam et copiosam visionem ad se reductus, inter cetera ait :

Ibamus ductor meus (videlicet S. Nicolaus) et ego per viam planam, quousque pervenimus in regionem spatiosam, visu valde horrendam, in qua fuit multitudo innumerabilis, inenarrabilibus suppliciorum immanitatibus exposita, tamen tandem ab illis suppliciis liberanda, quia non erant damnati. Hi omnes gemebant, flebant et ejulabant. Innumerabiles pœnarum species vidi ibi. Hi enim ad ignem torrebantur, hi in sartagine frigebantur, hi unguibus igneis sulcabantur usque ad dissolutionem compagum; alii puniebantur in balneis, confectis ex pice et sulfure aliisque liquaminibus, ex ære, plumbo aliisque metallis, cum fœtore horrendo; quosdam vermes monstruosi dentibus venenatis rodebant; alii aliis tormentorum atrocissimis generibus cruciabantur. Eos vero qui præfuerunt, vidi duplici dolore torqueri. Testis mihi est Deus, quia si viderem quempiam hominum qui me et omnes caros meos omnibus damnis atque injuriis quæ homini in vita hac possunt irrogari, imo et morte affecisset, illis suppliciis deputandum, millesies (si fieri posset) pro eo temporalem mortem subirem, quam tantis suppliciis eum tradi permitterem, ita mensuram et modum doloris et angustiæ, amaritudinis et miseriæ excedunt quæcumque vidi ibidem.

Post hæc ad secundum tormentorum locum devenimus, et vidimus profundissimam vallem, in qua erat flumen amplitudine altissimum, quod nebulam indicibilis exhalabat fœtoris. Erat quoque in ea rogus, qui videbatur usque ad cœlum pertingere. Atque ex alia parte fuit tanta immanitas frigoris, ut nil pœnalius eo me conspexisse putaverim. Ibi erant innumerabiles animæ, quæ nunc in flumen illud fœtidissimum mergebantur, nunc inde erumpentes, ignibus involvebantur, ac inde exeuntes, asperrimis frigoribus tradebantur. Et pœnæ loci istius graviores fuerunt tormentis loci prioris: tamen et pœnæ istæ purgatorii erant.

Post hæc venimus ad tertium purgatorii locum, qui ultra quam mente concipi potest, horribilis exstitit et pœnalis: imo nulla lingua exprimere posset minima loci illius supplicia. Venimus ergo ad maximum campum, quem operiebat chaos horrendum, cui admixtus fuit fluvius sulfureus immensi fœtoris. Nebula quoque et flamma instar picis nigerrima spargebatur confuse per campum. Planities autem campi scatebat multitudine vermium, sicut area domorum solet juncis operiri. Vermes illi super omnem æstimationem erant horribiles, monstruosi, deformes, rictu pavendi, et naribus ignem exsecrabilem expirantes: qui turmas miserorum voracitate insatiabili lacerabant. Et super miseros illos dæmones cursitabant, ac more insanientium sæviebant in eos, atque nunc per ferramenta ignita eos frustatim per singula membra truncabant, nunc omnem carnem usque ad ossa funditus abradebant, nunc igni injectos liquefaciebant velut metalla. Parum est, testor Deum, imo tanquam nihil, quidquid dicere nitimur de pœnis loci illius. In brevissimo enim temporis spatio intuebar eos centum vel amplius pœnarum diversitatibus quasi annihilatos, et mox restauratos, et iterum fere in nihil redactos, ac rursus reintegratos. Tantus fuit fervor atque edacitas ignis illius, ut tepidum crederes [in comparatione illius] omne incendium hujus mundi. Vermes quoque dirupti ac mortui et per frusta comminuti sub infelicibus cumulatim jacebant, qui fœtore exsecrandæ putredinis in tantum cuncta replebant, ut fœtulentia illa omnem prædictarum pœnarum excederet cruciatum. In his pœnis præcipue torquebantur qui rei erant sodomitici sceleris, quos monstra ingentia et ignita, visu horribilia, jugiter impetebant, et eos quamvis maxime renitentes, sibi misceri cogebant abominabili genere abusionis: inter quorum nefandos complexus miserrimi illi præ dolore nimio palpitabant, rugiebant et ululabant tanta vociferatione, ut putares totum mundum audire.

In his tormentis inveni quemdam mihi in sæculo olim notum, Decretorum doctorem famosum, ab omnibus in mundo hoc honoratum: cui vehementer condolens, interrogavi eumdem an speraret se aliquando misericordiam consecuturum. Qui respondit: Væ, væ, væ, scio quod ante diem judicii veniam non obtinebo; an autem tunc, incertum habeo¹: nam pœna mea quotidie augmentatur. Et de mille generibus tormentorum quæ quotidie sustineo, nihil me ita excruciat sicut infelix repræsentatio sodomitici criminis mei, quo in præsentia omnium hic exsistentium illudi compellor: quoniam ultra indicibilem supplicii mei vehementiam premor et spernor intolerabili confusione, dum in conspectu omnium de tali ac tanto flagitio exsecrabilis fio. Væ, væ, quis unquam crederet gloriam et favorem quibus in mundo cunctis eram conspicuus, tanta contemptibilitate ac ignominia permutandos? Quæ quum diceret, vidi eum pœnis innumerabilibus cruciari, et ipsis cruciatibus velut in nihilum redigi.

Insuper, in primo loco pœnarum præfato vidi rectorem cujusdam religiosæ congregationis, et erat in maximis loci illius tormentis, et nunc in igne, nunc in balneis fœdis sulfure et pice mixtim ferventibus gravissima tolerabat supplicia. Qui interrogatus a me cur talia sustineret, respondit: Potius propter peccata subditorum meorum quam propter peccata propria sustineo ista. Propria enim peccata crebra confessione, disciplinarum perceptione, orationibus assiduis et aliis pluribus modis redimere et castigare consuevi. Subditis vero non adhibui debitam disciplinam ex quadam vana formidine ne meo privatam primatu ex resistentia eorumdem. Idcirco pœna mea augetur quotidie, quia illorum peccata quæ ex mea negligentia adhuc quotidie incidunt, in me redundant, nec aliquem finem pœnarum mearum agnosco. Minima supplicia, et quæ pro levibus culpis, ut pro risu immoderato, pro verbo otioso, pro cogitatione inani, infligebantur, mihi valde gravia videbantur.

Vidi ibi quosdam prunas ardentes indesinenter in ore revolvere, et in hoc miserabiliter cruciari pro eo quod herbas aut species aut arborum fructus sumpserunt voluptatis amore.

Vidi ibi militem quemdam, qui diversa et magna tolerabat supplicia: qui avem quamdam niso similem pugno portabat, et conquerebatur quod avis illa rostro suo et unguibus manum suam pœnaliter lacerabat, quia in ludo rapacium avium, per

¹ Ex verbis istis et pene similibus quæ subsequuntur: « Idcirco pœna mea augetur quotidie, quia illorum peccata quæ ex mea negligentia adhuc quotidie incidunt, in me redundant, nec aliquem finem pœnarum agnosco », nonnihil invidiæ, ut p. 495 jam notavimus, incurrit libellus ceterum optimus. Ut ergo cunctis perspicuum sit auctorem in præsenti articulo, sicut et in duobus sequentibus, nil de suo promere, nec propriam edere sententiam, libet ex ampla Anglicani monachi relatione quam in publico proposuerunt Analecta Bollandiana (tom. VIII, p. 225-319) ipsissimum referre locum ad quem alluditur: « Itaque licet quantum potui que ibi fiebant refugerem intueri, unius tamen clerici quem olim videram non potui effugere mutuam agnitionem... Clericum hunc olim in pueritia michi notum post autem a provincia qua degebam remotius separatum obiisse nescivi. Quamobrem talibus eum in penis reperiens duplici admiratione intuebar, quia et vivum adhuc et semper eum honestum putaveram virum. Nimium autem miserans calamitatis pondus infinitum quo premebatur, inquirebam utrum misericordiam se aliquando consecuturum speraret. Qui respondens « Ve! » inquit, « Ve! ve! scio, scio quia citra diem judicii misericordiam omnimodam non merebor; an autem vel tunc incertum habeo. Semper enim ex quo in hec mala devolutus sum, deterioratur pena mea de pessimis ad peiora me trahens. » Cui ego: « Et quare vel in extremis non es confessus peccata tua, nec egisti penitentiam? » Et ille: « Quia spem », inquit, « habebam recuperandi sanitatem, et fallente diabolo erubui tam turpe facinus confiteri, ne despectior inter eos haberer in quibus male splendidus apparebam et gloriosus. Levia enim queque peccata confessus sum venerabili presbitero quem et tu nosti, et interroganti an aliorum michi conscius essem peccatorum, precepi ut tunc quidem abiret, et iterum si quid occurrisset memorie sibi intimarem. Quo recedente jam et vix usque ad capellam que vicina est domui in qua quas cepit alias aves, consuevit nimium delectari.

Vidi etiam ibi episcopos gravissimis affligi tormentis, quorum supplicia quotidie augebantur ex peccatis subditorum quos male rexerunt, nec eos debite corripuerunt et correxerunt. Denique, qui tali conditione torquebantur, communiter erant incerti an finaliter salvarentur, et quasi desperabiliter fluctuabant: qui in tormentis suis nihil reputabant ita pœnale sicut incertitudinem indulgentiæ tandem percipiendæ; nec aliquid sic [aliorum] mitigabat dolores ut certa remissionis obtinendæ fiducia. Desperatio namque universis cruciatibus quos vidi plus cruciat, cunctis angustiis magis angustat, et omnibus pœnis amplius gravat.

Insuper, sacerdotes qui de sua incontinentia fuerunt confessi, sed satisfactionem non impleverunt, vidi innumeris atque immensis affligi ardoribus ac tormentis. Quumque mirarer quod tam pauci sacerdotes essent in purgatorii pœnis, respectu eorum qui ubique terrarum castimoniam polluunt, responsum est mihi, quod ideo ibi paucissimi erant, quia vix aliquis talium veram habet contritionem: idcirco pene omnes hujusmodi æternaliter condemnantur.

Præterea, quid de magnorum vitiorum suppliciis dicam, quum et bonos religiosos viderim valde amara pati tormenta, eo quod consueverint gloriari manuum suarum decore ac productiorum digitorum nitore ?

Vidi etiam ibi quemdam potentissimum regem ineffabilibus affici pœnis. Sed et episcopum quemdam ibi in tormentis conspexi, qui in abscondito interioris hominis fuerat multum religiosus ac pure devotus, corpus suum asperrimo domans cilicio, et aliis cruciatibus, jejuniis, disciplinis, vigiliis se macerans in sæculo isto. Cui et copiosa erant in cœlis reposita præmia ; per quem etiam Dominus post mortem ipsius fecit quædam miracula : et tamen adhuc in pœnis erat, quia in suo officio per negligentias quasdam Deum offendit. Religiosos autem, abbates et abbatissas, qui circa cognatos et affines sensuali erant amore affecti, vidi graviter cruciari.

Hæc pauca ex libello visionis Anglicanæ sumpta, evidenter ostendunt quam acerba et aspera purgatorii sint tormenta. Quæ ut effugere valeamus, actibus pœnitentiæ insudare et coram Deo semper solliciti ambulare non negligamus.

Footnotes

  1. Sap. II, 1. ↩

Chapter 49 of 70