Articulus 48
De pœnis purgatorii S. Patritii.
QUOD scimus loquimur, et quod vidimus testamur. Joann. III, 11.
Si, ut ait Scriptura, in ore duorum aut decumbebam progresso, mori incipiebam. Ille a ministris reaccersitus, iam me invenit hominem exuisse. Nichil autem de mille penarum generibus quas omni die perfero sic me excruciat quo modo infausta erroris mei quo tenebar in seculo representatio, qua cogor actualiter turpitudini antique passionis deservire; preter supplicii enim indicibilem vehemenciam, confusione intolerabilius premor, cum in conspectu omnium de tali et tanto flagitio execrabilis fio. Ve! Ve! quis unquam crederet gloriam et favorem, quibus conspicui inter homines habebamur, tanta contemptibilitate et ignobilitate permutandos. Unde et permaxime confundor, quia fedus cunctis intuentibus ostendor, qui omnibus apparebam gloriosus.» Hec ille cum nimia eiulatione profatus est. In momento autem dum miseriam tanti quondam viri in magno animi stupore admiror, innumeris eum modis vidi excuciari, et ipsis cruciatibus velut in nichilum redigi et instar plumbi in liquidum quid per vim caloris dissolvi.» (Analecta Bollandiana, tom. XXII, p. 276.) — Quocirca scite notaverunt clarissimi editores: « Hæc sententia, nempe quibusdam animabus in Purgatorio detentis de sua salute non constare, non solum apud Dionysium (Cartusianum) reperitur, sed et apud S. Birgittam (Revel. lib. IV, c. 8, et lib. VI, c. 39), Gersonem (lect. I de Vita spirituali), Suisonem (De Novem Rupibus, c. 22), aliosque; immo recrudescit, ut videtur, in revelationibus B. Mariæ Margaretæ Alacoque. (Cf. Causam beatificationis in Analectis juris Pontificii, serie IX, p. 157 et seq.) Ibid. p. 230. — Quibus tamen non obstantibus, propter hunc et alios ejusmodi locos, quandoque ex decreto S. Congregationis Indicis prohibitum fuisse perhibetur ne hic Dionysii libellus lingua vulgari ederetur. (Ibid. p. 276). Sed hæc de præfata controversia sufficiat modo tetigisse, quæ postea, Deo dante, suo loco fusius ventilabitur. trium testium stabit omne verbum, quanto magis in ore plurimorum?1 Itaque veritatem eorum quæ credimus de suppliciis purgatorii ac inferni, Deus gloriosus et sanctus non solum nobis patefecit in divinis Scripturis, et visionibus quorumdam fidelium factis in raptu et ecstasi atque imaginaria apparitione, sed et per contestationem resuscitatorum a morte; neque per hæc tantum, sed et per corporalem et exteriorem intuitum aliquorum in carne viventium: quemadmodum in historia ac legenda sancti continetur Patritii. Qui quum prædicaret Hibernis, nec eos per miracula neque per comminationem futurarum pœnarum nec per promissa cœlestium gaudiorum posset convertere, dicentibus ipsis Hibernis se nunquam credituros, nisi aliquis eorum ipsa tormenta impiorum et gaudia electorum conspiceret; tunc Dominus monitis et precibus B. Patritii monstravit ei locum, fossam seu puteum, per quem intraretur in purgatorium quoddam: in quod aliqui intraverunt, nec redierunt; aliqui vero ingressi, fuerunt regressi, qui scilicet constantes manserunt in fide, in omni quæ eis evenit tentatione ac pœna. Et quia historia illa de purgatorio S. Patritii est vulgata et nota, non intendo multa narrare de ea. Consonat autem his quæ ex visione Anglicana præcedenti articulo sunt relata. Insuper, quæ in Aurea legenda Sanctorum de purgatorio recitantur eodem, concordant cum istis.
Breviter autem tangendo, prout in tractatu de purgatorio illo describitur, temporibus S. Patritii introierunt quamplures purgatorium illud: qui reversi, unanimiter sunt testati se gravissima ibi vidisse ac sustinuisse tormenta; quorum contestationes multum roboris ac fidei præbuerunt prædicationibus Patritii sancti.
Postmodum miles nomine Egneius purgatorium illud ingressus, primo a dæmonibus in ignem validissimum est projectus; sed nomine Jesu Christi invocato, protinus est ereptus. Deinde a dæmonibus tractus fuit ad campum latissimum, omni dolore atque miseriis plenum, in quo erant innumerabiles homines utriusque sexus ac diversæ ætatis, nudi et in terram prostrati, ventre humo adhærente: qui omnes clavis ferreis et ignitis in terram transfixi extendebantur; inter quos et super quos dæmones percurrebant, et flagris acerrimis miseros lacerabant. Quumque supplicia illa militi tentarent inferre, ille Christo invocato evasit.
Quem consequenter traxerunt ad alium campum majori miseria plenum, in quo, sicut et in præcedenti campo, innumerabiles erant resupini jacentes: super quos sedebant dracones igniti, qui miseros comedere videbantur ac lacerare. Aliorum colla vel brachia totave corpora serpentes circumcingebant, et capita sua miserorum pectoribus imprimentes, ignitum oris sui aculeum ipsorum cordibus infigebant. Bufones quoque miræ magnitudinis ignei super quorumdam pectora residebant, suaque rostra deformia eis infigentes, corda illorum quasi extrahere nitebantur; quos etiam dæmones flagris durissimis affligebant.
Inde traxerunt militem ad tertium campum, qui hominibus diversæ ætatis et sexus plenus erat, qui omnes a summo capitis usque ad digitos pedum ita erant clavis perfossi, ut in eorum corporibus nullus locus vacuus appareret; qui nec vocem emittere poterant, nisi instar laborantium in extremis; vento quoque frigido et urente flagrisque dæmonum torquebantur.
Post hæc in quartum campum militem protrahebant: qui campus ignibus plenus fuit, et omni genere tormentorum; in quo quidam catenis igneis suspendebantur per pedes, quidam per manus, alii per capillos, nonnulli per brachia, quidam per tibias: quorum omnium capita erant ad ima versa atque sulfureis flammis immersa. Alii super ignem pendebant, uncis ferreis fixis in oculis vel auribus aut naribus seu faucibus aut mamillis vel pudendis eorum. Alii in fornacibus sulfureis cremabantur; alii super sartagines urebantur; alii verubus transfixi igneis, assabantur ad ignem; alii liquefactis potabantur metallis. Omnia genera tormentorum quæ excogitari queunt, erant ibidem. Ejulatus et clamores universorum illorum quos ibi audivit, nec lingua exprimere nec sensus potest mortalium cogitare.
Tandem venerunt in domum magnam, latam atque longissimam, horribiliter fumigantem: cujus pavimentum fuit plenum fossis rotundis, quæ erant impletæ metallis diversis ferventibus et ignitis liquoribus; in quibus non modica hominum puniebatur multitudo, et erant immersi balneis illis alii magis, alii minus.
Sicque per diversa pœnalissima, sulfurea, frigidissima, fœtidissima ac horribilia loca militem pertrahentes, venerunt ad flumen magnum et fœtidum, super quod pons erat a ripa in ripam, qui lubricissimus erat ut glacies, strictusque valde, ut in eo vix posset quis figere gressum, atque in tantam altitudinem protendebatur, ut horribile esset oculos ad eum erigere: quem miles, Christo invocato, cum firma fide cœpit incedere; et quo altius processit, eo pontem reperit latiorem. Quem quum dæmones vidissent pontem libere pertransire, tantis clamoribus aerem concusserunt, ut horror illius clamoris intolerabilior videretur militi cunctis quas ante sustinuit pœnis.
Sicque pertransito ponte, ostensa sunt ei gaudia Beatorum: quibus visis purgatus a vitiis, ad homines hujus sæculi est reversus.
Footnotes
-
Deut. xix, 15. ↩
Chapter 50 of 70