Skip to the text

Articulus 49

De eadem materia ex Tondali visione.

CASTIGABO te in judicio, ut non tibi videaris innoxius; te autem non faciam in consummationem. Jer. xxx, 11.

Consonant prænarratis quæ leguntur de Tondalo milite: qui a feria quarta usque ad sabbatum jacuit quasi mortuus, nullo vitæ signo apparente in eo, nisi quod modicus calor in sinistro ejus pectore a curiose tangentibus sentiebatur. Infra quod tempus ductus ab angelo, vidit et sensit magna et acerba ineffabiliaque tormenta.

Venit ergo cum angelo ad vallem terribilem, tenebrosam, mortis caligine coopertam, ardentibus carbonibus plenam, habentem operculum ferreum, totum ignitum, spissitudinis quasi sex cubitorum, cujus fœtor ineffabiliter affligebat.1 Descendebat autem super ferream laminam illam multitudo miserrimarum animarum, et illic cremabantur donec instar cremii in sartagine cremati omnino liquescerent; atque (quod gravius est) ita per laminam illam colabantur, sicut colatur cera per pannum, sicque in carbonibus ardentis incendii renovabantur ad pœnas.

Post hæc venerunt ad montem miræ magnitudinis, magni horroris et vastæ solitudinis: ex cujus una parte fuit ignis putridus, sulfureus, tenebrosus; ex altera parte nix, grando et glacies, et cum grandine ventus horribilis. Affligebanturque animæ in his pœnis, et de igne sulfureo progiciebantur ad frigora illa, et vice versa de frigoribus ad flammas sulfureas. Dæmones quoque tortores habebant furcas ferreas et ignitas acutissimosque tridentes, quibus animas jugulabant et agitabant in pœnis.

Deinde venerunt ad vallem terribilem, profundissimam, caliginosam, de qua fœtor inæstimabilis erumpebat; et flumen sulfureum erat in ea, multitudo quoque infelicium animarum patientium ibi indicibiles pœnas.

Inde venerunt ad terribilem bestiam, quæ Acheron appellatur: de cujus ore inexstinguibilis ignis diffundebatur et incomparabilis fœtor; atque de ventre bestiæ audiebatur planctus et ululatus virorum ac mulierum intus dira tormenta luentium. Dixitque angelus Tondalo: De hac bestia ait Scriptura: Absorbebit fluvium et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.2 Quumque angelus et anima starent ante os bestiæ, angelus repente disparuit, et mox dæmones tanquam rabidissimi canes desolatam et flagellatam animam traxerunt in bestiæ ventrem. Qualia autem et quanta tormenta passa sit ibi, etiam si ipsa nunc taceat, in colore vultus ejus et morum conversatione monstratur. Passa namque est ibi morsus et ferocitates canum, ursorum, leonum, serpentium, et innumerabilium aliorum incognitorum animalium monstruosorum; dæmonum ictus, asperitatem frigoris, ardorem ignis, fœtorem sulfuris, ac alia multa.

Postmodum venerunt ad terribile stagnum, super quod erat pons strictus. Dixitque angelus : Per pontem istum te ire oportet; nec vacua ibis, sed vaccam indomitam tecum duces, quam compatri tuo furata es. Tunc anima plorans ait : Nunc ego miserrima quomodo potero traducere vaccam in tali periculo, ubi stare non valeo? Videns autem quod evitare non posset, accepit vaccam, et nitebatur eam ad pontem pertrahere. Vacca vero reluctabatur. Et quum staret anima, cadebat vacca; quum staret vacca, cadebat anima : sicque versa vice modo stabant, modo cadebant, donec ad medium pontem venerunt, ubi obviavit eis quidam manipulos portans, quos fuit furatus, qui rogavit animam ne pontem præoccuparet. Econtra ista rogavit ne iter quod tam laboriose pro parte complevit, sibi prohiberet. Quumque diu sic starent plangentes, viderunt se (nescientes qualiter) mutuo pertransisse. Quum autem anima pontem transisset, apparuit ei angelus eam confortans, et duxit eam ad alia horribilia loca et tormenta gravissima, omnibus pœnis præscriptis ineffabiliter acerbiora, prout in libello qui Visio Tondali nuncupatur, describitur : de quo ad vitandum prolixitatem, sufficiat hæc pauca tetigisse.

Footnotes

  1. Job x, 21. ↩

  2. Job XL, 18. ↩

Chapter 51 of 70