Skip to the text

Articulus 50

De eadem materia ex libello de Vita Christinæ Mirabilis.

MIRABILIS Deus in Sanctis suis. Ps. LXVII, 36.

Vitam admirabilis virginis Christinæ, quæ per excellentiam Mirabilis appellatur, descripsit vir litteratus, religiosus ac nobilis de Ordine Fratrum Prædicatorum, qui etiam edidit librum qui communiter liber Apum vocatur.1 Itaque vir ille in exordio historiæ suæ de Christina Mirabili introducit testimonium domini Jacobi Aconensis episcopi, postea cardinalis, qui de Christina hac scripsit quæ et iste vir plenius de ea conscripsit. Christina autem nata fuit in oppido S. Trudonis, vel (ut aliqui dicunt) in pago nomine Brusten, sito juxta oppidum memoratum. Recordor quoque, quod dum in pueritia frequentavi scholam in oppido illo, frequenter audivi mentionem Admirabilis illius Christinæ, atque (ut dicebatur) aliqui tunc vixerunt in S. Trudone qui noverunt nonnullos qui ipsam feminam gloriosam viderunt in carne.

Itaque, quum in pueritia fuisset defuncta et celebraretur Missa pro ea, repente de feretro se erexit, et trabem ecclesiæ celeriter instar avis ascendit, residens ibi usque ad finem Missæ. Fugeruntque omnes de ecclesia, ipsa sic ascendente, dempta ejus seniori sorore. Finito Missæ officio, ex adjuratione sacerdotis descendit de trabe, et ab amicis interrogata quid ei accidisset, respondit : Mox ut fui defuncta, duxerunt animam meam angeli sancti ad locum tenebrosum ac horrendum, animabus hominum plenum. Tormenta quæ ibi vidi, erant tam crudelia et acerba, ut nulla id possit lingua exprimere; et æstimante me quod esset infernus, angeli sancti duxerunt purgatorium esse. Deinde ad intuendum tormenta inferni me perduxerunt. Vidi autem in utroque loco multos mihi antea notos. Post hæc ducta sum in paradisum, ad thronum majestatis divinæ. Quumque vidissem Dominum mihi gratulantem, ineffabiliter sum gavisa, putans me ibi perpetuo permansuram. Dixitque Dominus : Revera hic mecum eris, carissima filia mea. Verumtamen optionem do tibi, an velis nunc mecum manere, an reverti ad corpus, atque in eo per opera pœnitentiæ satisfacere pro omnibus animabus quas in purgatorio conspexisti, et eos qui adhuc vivunt in corpore ædificare, sicque cum meritorum augmentis redire ad me. Ad quod statim respondi, me pro hac causa velle ad corpus reverti. Moxque Dominus electioni meæ congratulans, jussit me corpori reddi. Nunc ergo non perturbemini ex mirabilibus quæ estis visuri in me.

Ex eo tempore cœpit præsentiam hominum fugere, præsertim quia fœtore vitiorum hominum nimis affligebatur. Et ascendit, volavit ac sedit frequenter super summos arborum ramos, et super altitudines ecclesiarum ac turrium. Quumque propinqui ejus putarent eam esse obsessam, et eam cepissent et cibum ei negassent, ipsa quadam vice Dominum exoravit pro refectione, et confestim ex virgineis ejus uberibus lac manavit, quo refecit se ipsam.

Deinde cœpit se in ardentes fornaces projicere, in quibus præ doloris vehementia horribiliter exclamavit, nec tamen in ea egrediente læsio apparebat. Frequenter projecit se in ignem, vel manum aut pedem tam diu in igne tenebat, quod secundum cursum naturæ potuissent in cinerem redigi. Sæpe intravit cacabos grandes bullienti aqua repletos, usque ad renes aut ubera, et ceteris membris aquam calidissimam superfudit: in quibus pœnis clamavit velut parturiens. Sub aquis congelatis interdum mansit per sex dies continuos. Nonnunquam stetit sub rota molendini, ita quod aqua cadebat super caput et corpus ipsius etiam tempore hiemali; atque aliquando cadebat super rotam molendini circumeuntem, nec tamen apparebat læsura in corpore ejus, quamvis instar aliorum gravissime affligeretur. In rotis reorum frequenter reflectebat crura et brachia sua, nec tamen dum descendebat apparuit in ea fractura. Inter latrones suspensos laqueo se suspendit, et pendebat suspensa duobus aut tribus diebus. Multoties intravit mortuorum sepulcra, et ibi deflevit hominum vitia. Mediis noctibus sæpe surgens, provocavit canes totius oppidi S. Trudonis ad latrandum et insequendum eam: ante quos currebat per spinas, vepres et tribulos, ita quod toto corpore vulnerabatur; et tamen quum sanguinem diluisset, nullum læsionis vestigium in ea apparuit. Sicque per se ipsam frequenter se laceravit spinis ac vepribus. Multoties, dum orando et contemplando accenderetur amore divino, totum corpus et omnia membra ejus instar ceræ liquefiebant, et in unum globum seu sphæricum corpus convertebantur, et contemplatione finita, ad pristinam formam redibant.

Ex his innotescit acerbitas tormentorum purgatorii, pro quorum relaxatione sancta hæc virgo et vere innocens mirabilisque Christina elegit in vita hac sustinere tam inaudita in hoc mundo supplicia.

Footnotes

  1. Thom. Cantimpraten- ↩

Chapter 52 of 70