Skip to the text

Articulus 51

De eadem materia ex Revelationibus S. Brigittæ.

DEUS inultum abire peccatum non patitur. Job xxiv, 12.

Spiritualia Deus manifestat hominibus per corporalia quædam. Itaque S. Brigitta quarto libro Revelationum suarum ait:1 Videbatur mihi quod quasi vinculum esset ligatum in capite animæ cujusdam peccatoris defuncti per modum coronæ, et stringebatur tam fortiter, quod occiput et frons animæ pariter jungebantur; oculi vero deciderunt a sedibus suis, dependentes per radices suas ad genas; crines quoque quasi ab igne combusti aruerunt; cerebrum autem rumpebatur, defluens per nares et aures; lingua etiam extendebatur, dentes comprimebantur, ossa in brachiis confringebantur et tanquam funes contorquebantur; manus vero decoriatæ ad collum alligabantur; pectus item et venter tam fortiter dorso conjungebantur, quod costis confractis cor cum omnibus exterioribus eversum mox crepuit; sed et femora pendebant ad latera; ossa autem confracta extrahebantur eo modo quo tenue solet filum in globum convolvi. — senex cum fletibus : Væ homini qui transgressus est præcepta Dei. Et dixit ad caput : Est in inferno aliud gravius tormentum ? Respondit caput : Majus tormentum subtus nos est. Et ait senex : Qui sunt in eo ? Dixit caput ad eum : Nos gentiles, qui ignoravimus Deum, habemus modicæ aliquid misericordiæ ; hi vero qui cognoverunt Deum, et non vixerunt secundum voluntatem ipsius, subtus nos sunt et gravius puniuntur. Quibus dictis, sepelivit senex caput illud.

Insuper, alterius animæ pœnam describens : Aures, inquit, ipsius erant quasi sufflatoria fusorum, quæ totum cerebrum cum continuo flatu commovebant ; oculi autem eversi apparebant atque immersi, et videbantur ad occiput intus esse affixi ; os erat apertum, et lingua extracta per aperturas narium, et dependebat ad labia ; dentes erant quasi ferrei clavi palato affixi ; brachia erant tam longa, quod pertingebant usque ad pedes ; manus ambæ videbantur comprimere quamdam pinguedinem cum pice ardenti.

Ecce per miserabiles atque horribiles istas apparitiones in imaginaria visione monstratas designabantur inæstimabilia animarum illarum supplicia, quæ tamen damnatæ non erant. Alia multa horrenda leguntur in Revelationibus Brigittæ sanctæ, qualiter animæ inferno adjudicatæ maledixerunt Creatori suo, parentibus ac ceteris quorum obsequio ad adultam pervenerunt ætatem.

Postremo pensandum, quod sicut corpora electorum hominum post diem judicii erunt pulcherrima, impassibilia, subtilia et agilia, sic corpora iniquorum erunt turpissima, passibilia, grossa et tarda, ponderosa, fœda ac fœtida.

Footnotes

  1. cap. 51. ↩

Chapter 53 of 70