Articulus 52
Quod mali Christiani multo acerbius torqueantur in inferno quam infideles.
TEMPUS est ut incipiat judicium a domo Dei. I Petr. IV, 17.
Legitur tertio libro Vitaspatrum, quod dum sanctus pater Macarius ambularet in eremo, invenit caput hominis jacens in terra. Et dixit ad caput : Quis es tu ? Responditque caput : Ego fui sacerdos gentilium, tu vero es abbas Macarius, Dei amicus, qui habes Spiritum Sanctum ; et quantum distat cœlum a terra, tantum est ignis sub pedibus nostris et super caput nostrum. Stantibus autem nobis in medio ignis, unus non conspicit alium. Et ait senex cum fletibus : Væ homini qui transgressus est præcepta Dei. Et dixit ad caput : Est in inferno aliud gravius tormentum ? Respondit caput : Majus tormentum subtus nos est. Et ait senex : Qui sunt in eo ? Dixit caput ad eum : Nos gentiles, qui ignoravimus Deum, habemus modicæ aliquid misericordiæ ; hi vero qui cognoverunt Deum, et non vixerunt secundum voluntatem ipsius, subtus nos sunt et gravius puniuntur. Quibus dictis, sepelivit senex caput illud.
Itaque, quanto Christiani magis agnoscunt Dei præcepta, eo gravius peccant, et acerbiorem damnationem recipiunt. Iterum, quo plura ac majora a Deo beneficia sunt sortiti, eo damnabilior est eorum ingratitudo atque transgressio.1 Cui enim plus datum est, plus requiretur ab eo. Præsidentium quoque male viventium, et eorum qui alios scandalizant, gravissima erit damnatio, imo et tot æternis damnationibus digni sunt, quot homines scandalizant. Hinc, sicut in libro de Obitu S. Hieronymi recitatur, unus trium defunctorum meritis S. Hieronymi a morte resuscitatorum, post suam resuscitationem dixit B. Cyrillo episcopo : Tantum differt in inferno inter cruciamenta iniquorum Christianorum et paganorum, ut paganorum tormenta respectu eorum quæ falsi et impii sustinent Christiani, sint quasi nulla : quanquam omnino ineffabilia et magna sint, et a viventibus incogitabilia. Et dignum est : quoniam pravi Christiani gratiam Dei receperunt in vacuum, nec voluerunt a peccatis corrigi dum vixerunt, et exhortationes Scripturæ reputaverunt pro nihilo.
Footnotes
-
Luc. xii, 48. ↩
Chapter 54 of 70