Skip to the text

Articulus 53

De acerbitate pœnarum purgatorii et inferni ex his quæ leguntur in libro de Obitu S. Hieronymi.

SI Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei. Luc. XVI, 31.

Ista sunt verba quæ, ut Filius Dei testatur, Abraham patriarcha dixit diviti epuloni damnato. Denique, quam vera sint verba hæc, docet experientia. Videmus namque quod Christiani vitiose viventes nec Scripturis acquiescentes, non acquiescunt nec efficaciter credunt verbis ac testimoniis et doctrinis eorum qui resurrexerunt a mortuis: quemadmodum etiam Annas et Caiphas ac obstinati eorum consortes non crediderunt his qui resurrexerunt cum Christo, et venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.1

Itaque S. Cyrillus episcopus in epistola quam misit B. Augustino de miraculis gloriosi Hieronymi, refert qualiter meritis electi Hieronymi fuerunt a morte resuscitati tres viri, qui mox ut resuscitati sunt, cœperunt beatarum gaudia animarum pœnasque peccatorum tam purgatorii quam inferni clara voce omnibus prædicare. Sanctus enim Hieronymus duxerat eos secum in paradisum, purgatorium et infernum, ut quæ ibi fiebant patefacerent universis.

Narrat ergo Cyrillus antistes in præfata epistola: Quadam vice ad unum trium illorum ivi: quem dire lacrimantem inveniens, interrogavi cur in tantum lugeret. Qui ex verbis meis nullam consolationem admittens, et sæpe interrogatus, nec tamen ad interrogata respondens, tandem mea importunitate victus, respondit: Si scires quæ pridem expertus sum, jugiter fleres. Quales enim pœnas credis esse paratas non solum damnatis, sed etiam in purgatorio exsistentibus? Ad quod ego: Puto quod majores sint pœnis præsentis vitæ. Et ille: Si omnes, inquit, quæ in mundo sunt pœnæ, tormenta et afflictiones comparentur minori pœnæ quæ illic habetur, velut solatia apparebunt. Mallet namque viventium quilibet, si illas per experientiam nosceret, omnibus pœnis his simul sine remedio cruciari usque ad finem mundi, quas omnes homines ab Adam usque in præsens sigillatim perpessi sunt, quam uno die in inferno aut purgatorio affligi minori pœna quæ ibi habetur. Idcirco causa fletus mei est timor pœnarum quæ peccatoribus juste debentur. Scio quippe me peccasse in Deum, quem justum esse non dubito. Non ergo mireris si ploro, sed potius admirare cur homines, qui se esse mortales agnoscunt, tanta hic vivunt securitate, neque verentur pœnas illas incidere, neque solliciti sunt qualiter eas possint evadere. Insuper, tanta pœna est dæmones intueri, quod unusquisque mortalium potius se præberet ardentibus flammis arsurum, quam in ictu oculi formas illorum vellet inspicere, quorum formis nil pœnosius, nil horribilius potest excogitari. Anima quoque mea tam pœnaliter et acerbe separabatur per mortem a corpore suo, quod certe quantæ fuerint illæ pressuræ atque angustiæ intellectu non caperet mens humana, nisi ut ego per experientiam didicisset.

Ecce ex his ostenditur veritas prædictorum. Si ergo nec summi boni amore neque desiderio felicitatis æternæ volumus vitia declinare et vitam aggredi virtuosam, saltem pœnarum istarum formidine studeamus corrigere vitam, fugere voluptatem, vana odire, omnipotentique Domino cum metu et reverentia deservire.

Footnotes

  1. Matth. xxvii, 52, 53. ↩

Chapter 55 of 70