Skip to the text

Articulus 54

Qualiter intelligenda sint ea quæ tacta sunt ex visionibus prænarratis de suppliciis animarum in purgatorio et inferno.

CORPUS quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Sap. IX, 15.

Ea quæ dicta sunt ex visione Tondali et monachi Anglicani, ac aliorum quorumdam, posset quis prudentium sæculi hujus forsitan irridere magis quam credere, quod scilicet affirmabant se vidisse animas defunctorum torreri in igne, assari in verubus, excoriari, membratim conscindi, decapitari, frigoribus affici, fœtoribus cruciari, bufonibus draconibusque torqueri et operiri, ac consimilia corporalia tormenta pati, quum tamen animæ separatæ sint incorporales substantiæ et spiritus simplices, carnem, ossa et pellem in natura proprie non habentes.

Est igitur advertendum, quod Deus omnipotens vere, realiter ac pœnalissime affligit animas defunctorum ac dæmones igne corporeo; sed qualiter hoc fieri queat, doctores diversi super quartum Sententiarum diversimode assignant, quemadmodum in opusculo de Particulari judicio quod fit in obitu singulorum, diffuse narravi:1 ubi et declaravi qualiter intelligendæ sint visiones Tondali et monachi Anglicani, et ea quæ de purgatorio leguntur S. Patritii;2 longumque valde esset jam illa hic iterare.

Breviter vero tangendo, simpliciter est tenendum quod animæ et dæmones vere atque dirissime affliguntur ab igne. Modus vero quo id fit, a nobis in vita hac comprehendi non valet, sed ex his quæ naturaliter fiunt ac supernaturaliter, declarari aliqualiter potest. Constat enim quod anima rationalis, quamvis sit incorporalis intellectualisque forma, naturaliter tamen corpori grosso unitur et vivificat illud, ita quod corporeæ passiones redundant in animam, et eam vere affligunt etiam quoad vires ejus superiores, quamvis hujusmodi passiones magis proprie adscribantur supposito. Sic supernaturaliter per omnipotentiam Creatoris animæ defunctorum ac dæmones ita possunt uniri igni et aliis rebus corporeis, sicut punibile conjungitur punienti: sicque ineffabiliter dire torquentur a rebus illis, non in quantum res illæ sunt naturalia agentia, sed ut sunt divinæ justitiæ instrumenta. Et quamvis incorporales essentiæ non calefiant neque frigescant eo modo quo entia materialia in hoc mundo, nihilo minus vere et ineffabiliter, imo et incomprehensibiliter affliguntur calore et frigore, et aliis rebus corporeis. Quemadmodum enim certissime constat et experientia frequenter edocuit, animæ adhuc exsistentes in suis corporibus, acerrime sunt afflictæ ex intuitu, imaginatione et impressione corporalium rerum, ut ignis et frigoris horribiliumque brutorum, aut similitudinum rerum illarum, et hoc in somno vel raptu, seu abstractione et alienatione ab omni sensu et motu corporeo: quod et quibusdam in vigilia contigit, id est, non in somno, sed in abstractione quæ in vigilia cœpit, prout ex exemplis ante recitatis est manifestum.3 Et si hoc naturaliter fieri potest, et interdum supernaturaliter factum est, certissime innotescit quod per omnipotentiam Dei possunt animæ defunctorum ac dæmones a corporalibus rebus affligi, et igne frigoribusque torqueri, et tanto intensius quanto subtilius ac spiritualius: quemadmodum etiam virtute divina sacramenta Ecclesiæ agunt in animam.

Præterea, de Tondalo probabilius reputatur, quod in tota ejus visione anima ejus mansit in corpore, atque in imaginaria visione vidit et sensit ea quæ de ipso narrantur: unde in libello de ipsius visione edito legitur, quod modicus calor sentiebatur a palpantibus in pectore ejus. Tamen propter vehementem abstractionem et alienationem animæ suæ a corpore, sibi ipsi apparuit quod anima sua fuit a corpore realiter separata. Nec hoc incredibile est de Tondalo, quum et S. Paulus de suo loquens raptu: Sive in corpore (inquit), sive extra corpus, nescio, Deus scit.4 Porro de monacho Anglicano evidenter probatur quod tota ejus visio fuit imaginaria, et anima ejus in corpore remanente: quia in ejus corpore evidentia vitæ signa apparuerunt. His ergo et consimilibus monstrata sunt animarum in purgatorio aut inferno detentarum supplicia sub imaginibus et similitudinibus corporalium rerum, secundum quod utilius capere poterant, et reversæ ad corpus, id est ad pristinum usum sensuum, salubrius recitare viventibus, quibus spiritualia per corporalia de clarari oportet. Idem quoque videtur dicendum de his qui in libello de Purgatorio S. Patritii leguntur corporalibus oculis conspexisse animarum tormenta.

Qualiter autem defendi posset quod anima Tondali fuerit separata a corpore in visione ipsius, in præfato scripsi libello;5 sed verius reor quod fuit in corpore. Unde et Augustinus in libro de Cognitione veræ vitæ, respondit discipulo interroganti: Nonne legitur quod sæpe multæ animæ de corpore eductæ viderint multa loca pœnalia, amœna quoque ac florida loca, et multas animas in utrisque, atque ad corpus reversæ retulerint se multa audisse ab illis? Ad hoc, inquam, beatus doctor Ecclesiæ Augustinus respondet: Sciendum quod animæ hæ non penitus corpus reliquerant, sed sensus tantum corporeos suis destituerant officiis, corpus autem non ex toto vitali caruit spiritu: hinc ea quæ audierant, non res corporeæ, sed similitudines corporearum rerum erant, quas reversæ viventibus in corpore retulerunt. Insuper duodecimo super Genesim loquitur Augustinus: Non video cur habeat anima similitudinem corporis sui, dum jacente corpore sine sensu, non tamen penitus mortuo, vidit talia qualia multi ex illa subductione seu alienatione vivis redditi narraverunt, et non habeat similitudinem illam, dum perfecta morte penitus de corpore suo exierit. Hujusmodi autem similitudines dicitur anima separata habere secundum quod inspicit eas.

Hæc pauca hic breviter tetigisse sufficiat, de quibus in præfato tractatu de Particulari judicio plenius est conscriptum.

Footnotes

  1. dist. XLIV. ↩

  2. art. XVI et s. ↩

  3. art. XLVII et s. ↩

  4. II Cor. XII, 2, 3. ↩

  5. art. XXIX. ↩

Chapter 56 of 70