Articulus 55
De quarto novissimorum, scilicet de gaudiis cœlorum.
JESUM Christum quum non videritis, diligitis: in quem, nunc quoque non videntes, creditis; videntes autem exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum vestrarum. I Petr. I, 8, 9.
Hæc sunt verba beatissimi principis Apostolorum, sanctissimi Petri, in prima sua epistola. In quibus verbis collaudat fideles primo de hoc quod Jesum Christum, quem corporaliter non viderunt, diligunt; secundo, quod credunt in eum, quem non viderunt clare per speciem. Deinde tangit hujus dilectionis ac fidei fructum, quod scilicet videntes Jesum Christum clare in semetipso, gaudebunt inenarrabili et felici jucunditate, recipientes finem, fructum ac præmium fidei suæ ac caritatis, utputa salutem animarum suarum. Quæ salus est clara, immediata ac facialis visio Christi secundum suam deitatem, imo totius gloriosissimæ Trinitatis, cujus est una deitas, una essentia et indivisa potestas. Hinc apud Joannem Christus ait: Qui diligit me, diligetur a Patre meo;1 et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. In quibus verbis Filius Dei promittit suo dilectori pro præmio suæ dilectionis manifestationem, hoc est claram visionem, sui ipsius. Quicumque autem videt unam divinam et increatam Personam, videt totam superdignissimam Trinitatem; nec potest una Persona divina videri clare per speciem, nisi et aliæ duæ Personæ per speciem videantur. Idcirco, quum Philippus apostolus in cœna novissima dixisset ad Christum, Domine, ostende nobis Patrem, respondit Salvator:2 Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Hinc et Deus Pater visionem unigeniti Filii sui promittit pro præmio homini justo: Eripiam (inquiens) eum, et glorificabo eum; longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.3 De quo salutari locutus est Simeon justus Patri æterno: Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum.4
Hæc beatifica visio est vera et plena, perfecta et ultimata, æterna et summa salus omnium intellectualium ac rationallium creaturarum, id est angelorum et hominum. Qua visione adepta, contentabitur et quiescet desiderium nostrum, sicut tangit Propheta, dicendo: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo;56 itemque: Satiabor quum apparuerit gloria tua. Hanc Creatoris altissimi, veri ac vivi Dei, facialem cognitionem electi et sancti viri summe atque finaliter desideraverunt, beatitudinem suam et desideriorum suorum finem ac adimpletionem constituentes in ea. Unde Moyses legitur Dominum exorasse: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te.7 Psalmista quoque: Domine (inquit), Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.8 Atque apostolus Paulus:9 Cupio (inquit) dissolvi et esse cum Christo.
Quum jam itaque determinatum sit et tractatum de tribus novissimis, incumbit nunc scribere de quarto novissimo, quod est clara et beatifica visio et fruitiva cognitio superbeatissimæ Trinitatis, simplicissimæ Deitatis: quatenus ex notitia, laude et extollentia tam præclarissimæ ac saluberrimæ visionis Dei omnipotentis, inflammemur desiderio ejus, atque ex desiderio et amore tantæ felicitatis, vitemus ac fugiamus indesinenter cum diligentia maxima quidquid impedire nos potest a tam nobilissimæ ac divinissimæ visionis adeptione, id est omnem iniquitatem et culpam, quæ sola avertit et impedit, elongat et rejicit nos a Deo. Ideo dixit Isaias propheta:10 Iste est omnis fructus, ut auferatur peccatum; et denuo: Ecce non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus ut non exaudiat;11 sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis.
Denique, sicut diligens consideratio mortis ac divini judicii suo timore retrahit hominem a peccatis, et ad pœnitendum ac juste vivendum inducit, ut jam ante est declaratum; sic vigilans ac intenta consideratio futuræ beatitudinis suo desiderio et amore a peccatis nos abstrahit, et allicit ad virtutes, ad spiritualem profectum, ad puritatem internam.12
Footnotes
Chapter 57 of 70