Skip to the text

Articulus 56

Quod pius omnipotensque Creator ad eamdem beatitudinem creavit genus humanum ad quam in exordio mundi creavit angelorum universitatem ac sublimitatem.

IN resurrectione neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei. Matth. xxii, 30.

Hæc verba locutus est Dominus noster Jesus Christus ad Sadducæos. In quibus verbis tangit, quod post diem judicii et resurrectionem communem homines electi ac justi erunt similes angelis sanctis. Quo constat, quod sicut Deus condidit angelos ad fruendum æternaliter sua deitate æterna ac bonitate immensa, sic ad hoc ipsum instituit genus humanum. Hinc in regno cœlorum ex angelis et electis hominibus constituitur una perfecta ac integra triumphans Ecclesia. Quemadmodum etiam ex singulis choris angelorum aliqui corruerunt, ita ad singulos choros et ordines angelorum aliqui electi homines perducuntur, ex quibus ruina cœlestis instauratur, prout S. Gregorius in homilia de angelis docet. Nec est putandum, ut aliqui simplices erronee putant, quod homines non fuissent creati, si angeli non peccassent: alioqui ordo universi non fuisset completus. Nec creatum est genus humanum solummodo ad reparandum angelorum ruinam, sed etiam ob alias causas, videlicet ad complendum ordinem universi, et quia Creator gloriosus voluit cognosci, coli, laudari ac diligi non solum a creaturis intellectualibus a materia separatis, sed item a creaturis intellectualibus materialibus, puta hominibus, de quibus per Salomonem locutus est: Deliciæ meæ esse cum filiis hominum.

Hinc dicit Gregorius: Angelorum naturam et hominum ad cognoscendum se condidit Deus. Magister quoque Sententiarum libro secundo plenius loquens: Rationalem (inquit) creaturam condidit Deus, quatenus summum bonum intelligat, intelligendo amet, amando possideat, possidendo fruatur. Hoc est quod libro de Diligendo Deo sanctus asserit Augustinus: Ad hoc facta est rationalis creatura, ut Creatorem suum collaudet, ei deserviat, ac perfruatur eodem. Propterea homines naturali inclinatione felicitatem desiderant.

Quum igitur tanta sit dignitas hominum, qui ad tam præstantissimum finem, ad angelicam felicitatem, ad æternam sui gloriosissimi Creatoris fruitivam ac claram contemplationem sunt conditi: nonne ineffabiliter magna est ingratitudo, vilitas atque stultitia carnalium iniquorumque hominum, qui a Creatore suo se avertentes, et tantam beatitudinem non curantes, in rebus carnalibus, caducis, vanis, immundis ac vilibus felicitatem suam constituunt, hoc est in voluptatibus carnis, in terrenis divitiis, in honore, laude ac gloria temporalibus, transitoriis et humanis? Quicumque enim peccat mortaliter, creaturam Creatori præponit, et in re creata, caduca constituit sibi finem, inhærendo tali rei magis quam Creatori: quod est maxima Creatoris injuria, et aspernatio beatitudinis æternalis, ad quam nos ipse plasmavit. Et tamen hoc faciunt omnes superbi, luxuriosi et avari, et quicumque peccant mortaliter, aut in mortalibus jacent ac manent peccatis. De quibus verificatur quod ait Joel propheta:1 Computuerunt jumenta in stercore suo; et Psalmista:

Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus;2 itemque: Homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus.3 Quicumque enim propter aliquam rem creatam violat Dei præceptum, a Creatore suo mentem avertit, et amplius amat creaturam, id est se ipsum et voluptatem impuram seu aliud quid creatum, ut honorem mundanum vel aurum, quam Deum. Idcirco injuriosus est Deo, ac stultus. Sicque omnes iniqui vocantur stulti in divinis Scripturis. Et sunt innumerabiles stulti tales, quamvis a mundo reputentur prudentes: in quibus regnat vitium puerilitatis, quoniam sicut pueri infantuli plus amant poma et pira quam aurum et pretiosissimas gemmas, sic homines tales plus amant, quærunt et servant carnalia et terrena, quam summum et invariabile bonum et præclarissima dona Spiritus Sancti. De quibus Salomon contestatur: Stultorum infinitus est numerus.

Sed resipisce, o homo insipiens et ingrate, resipisce a tanta insania;4 ad Creatorem tuum revertere, dignitatem tibi desuper condonatam adverte. Qui summæ ac adorandæ Trinitatis imagine es ornatus, et Omnipotentis similitudine insignitus, cur te brutis assimilas? Imo cur peccando viliorem ac pejorem bestiis cunctis te efficis, qui pretioso sanguine et acerbissima passione ac morte unigeniti Filii

Dei redemptus es a damnatione æterna, a jugo peccati, a servitute diaboli? Cur perdis te ipsum perditione perpetua? Cur pro voluptate spurcissima, pro fallaci honorè, pro terrenis divitiis ad infernum trahentibus vendis te ipsum diabolo, et jugo peccati ac dæmonum servituti te subdis, qui ad cœlestem atque angelicam beatitudinem es creatus, ad Dei altissimi fruitionem ac gloriam ordinatus? Cur in transitoriis et carnalibus tuam ponis felicitatem, et ea plus appetis, quæris ac colligis, quam bona spiritualia ac divina, cœlestia et æterna? Qui in Baptismo consecratus es Deo et charismatibus Spiritus Sancti fulcitus, quare te tradis pessimo inimico, et tantis te inquinas vitiis? Cur ei acquiescis, consentis et servis, qui nihil aliud quærit quam damnationem tuam æternam, et boni, sapientissimi ac fidelissimi tui Creatoris et Salvatoris consilia abjicis, documenta recusas, præcepta transgrederis? Attende quanta sit ista perversitas, quam infinita fatuitas, quam damnabilis et enormis ingratitudo. Redi ergo et pœnitentiam age, veram beatitudinem indesinenter desidera et exquire. Noli in eorum numero computari qui vitam nostram putaverunt esse lusum, et conversationem vitæ ad lucra esse compositam, et oportere undecumque acquirere, etiam ex iniquo.5

Footnotes

  1. Joel 1, 17. ↩

  2. Ps. LII, 2. ↩

  3. Ps. XLVIII, ↩

  4. Eccle. 1, 15. ↩

  5. Sap.xv, 12. ↩

Chapter 58 of 70