Articulus 57
Quod beatitudo Sanctorum in clara et immediata visione Dei consistens, sit ineffabiliter gloriosa, jucunda, deificativa atque dignissima.
CARISSIMI, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. I Joann. III, 2.
Videmus in omnibus, quod ex unione potentiæ cum objecto convenienti ac bene proportionato oritur delectatio, et quanto objectum fuerit magis conveniens et amœnum, tanto major jucunditas generatur in potentia ipsum apprehendente. Sic enim visus delectatur in pulchro, convenienti et amœno visibili, atque auditus in dulci sono et optima symphonia parilique concentu; gustus in delicato cibo et potu, tactus quoque in suis objectis, et odoratus in suavi odore. Ecce quam vehementer aliqui delectantur in discantu, in eloquentia, in musicorum consonantia instrumentorum! Similiter quidam miro modo lætantur res pulchras inspiciendo. Naturale etenim est delectari pulchra cernendo, et quo res exterior est formosior, tanto est ad intuendum jucundior.
Nonne delectabile esset videre juvenem tam speciosum ut Absalon fuit, Adonis ac Paris? Tamen, si tam pulchrum inspiceremus, et superveniret alter decies pulchrior, mox oculos averteremus a primo, et in istum decies pulchriorem visum defigeremus, multoque plus delectaremur in ejus intuitu quam in primi adspectu. Si vero supervenerit tertius centies pulchrior primo et secundo, nonne priorum pulchritudinem intueri ac admirari protinus cessaremus, et tertium istum cum ingenti delectatione ac admiratione adspiceremus? Conformiter, si quartus intraret millies speciosior tertio, in hujus quarti adspectu tota admiratione et grandi delectatione suspenderentur oculi nostri exteriores et interiores. Sicque ascendendo, quo major est pulchritudo rei visibilis, eo ad intuendum est amœnior. Quum ergo Deus excelsus sit penitus incomparabiliter pulchrior et infinite sine omni mensura speciosior universis et singulis creaturis simul acceptis, etiam si centies millies essent plures ac pulchriores quam sunt, certum est quod incomparabiliter et prorsus ineffabiliter delectabile et jucundum sit, Deum verum et gloriosum in se ipso clare et immediate conspicere, atque in sua puritate et claritate immensa visum mentis indesinenter defigere, præsertim quum in ipso non solum sit pulchritudo tam summa et infinita, sed etiam omnis perfectio sine mensura ac termino, hoc est immensa dulcedo, sanctitas, sapientia, omnipotentia, pietas, caritas, beatitudo.
Ecce si jam in mundo esset homo tam sapiens sicut est angelus sanctus, vel ut Salomon fuit, quantum optaremus illum conspicere et audire! quemadmodum scriptum est, quod omnes reges terræ desideraverunt videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam ejus.1 Similiter, si esset in mundo vir tam fortis ut Samson aut Hercules, vel tam victoriosus, strenuus ac robustus in præliis ut Judas fuit Machabæus, multum cuperemus videre illum. Item, si aliquis esset in terra tam sanctus atque tantorum patrator miraculorum ut fuit dignissimus Petrus princeps Apostolorum, nonne ardentissime desideraremus hunc intueri? Si aliquis esset nunc inter homines vivens in quo omnia ista simul consisterent, qui scilicet tam sapiens esset ut Salomon, tam fortis ut Samson, tam victoriosus ut Machabæus, tam sanctus et in miraculis tam excellens ut Petrus apostolus: nonne ad illum videndum totus concurreret mundus? Et tamen hæc omnia essent in illo finite ac mensurate. Cur ergo non accendimur ad promerendum ac obtinendum facialem Dei conspectum, in quo omnia ista sunt cum excellentia omnifarie infinita; quem clare et per speciem intueri tanto est desiderabilius atque jucundius, quanto ipse præ universis ac singulis creaturis est purior, pulchrior, dignior, sapientior, potentior, melior, dulcior, et in omni perfectione ac felicitate sublimior; qui facit mirabilia magna solus, et magnalia ac præclarissima opera, quorum non est numerus?2
Nonne mirum, miserabile ac deflendum est, quod tanta est ignavia, excæcatio et acedia nostra, quod ad intuendum hoc infinitum ac superpulcherrimum bonum, ad fruendum tam superdulcissimo bono, ad exsistendum cum Domino Deo, creatore, salvatore ac patre nostro, non amplius inflammamur, nec festinamus, in cujus visione et fruitione tota nostra salus consistit et dignificatio maxima? Quamvis enim similes simus Deo per dona naturæ, quia per intellectum, voluntatem atque memoriam ad Dei imaginem ac similitudinem sumus creati, per dona quoque gratiæ et virtutum ac per opera virtuosa imago et similitudo Dei excellentius in nobis resplendeat; tamen per dona gloriæ, per beatificam visionem et increatæ bonitatis perfectam et æternam fruitionem tam excellenter et supernaturaliter ac instar angelorum Deo assimilamur, ut S. Joannes apostolus dicat, quod similes Deo erimus, quia videbimus eum sicuti est, hoc est clare et per speciem in se ipso:3 ad insinuandum quod illa assimilatio hominis cum Deo tantæ est excellentiæ, ut assimilatio per dona naturæ ac gratiæ quasi nullius reputationis sit respectu assimilationis illius per gloriam. Vita namque, beatitudo et gloria Dei in se ipso, est æterna atque clarissima contemplatio suæ incommutabilis veritatis, ardentissima quoque ac perfecta dilectio suæ incircumscriptibilis bonitatis, mutua etiam intuitio, dilectio ac fruitio superbenedictæ adorandæque Trinitatis, qua quælibet divina et increata Persona aliam æternaliter ac perfectissime contemplatur ac diligit, et qua se invicem cum infinita complacentia atque dulcedine perfruuntur. Idcirco, dum homo ad beatificam Deitatis visionem ac plenam fruitionem pertingit, tunc vita ejus est supernaturaliter ac ineffabiliter similis vitæ ac felicitati et gloriæ Dei. Tunc enim inavertibiliter ac splendidissime stat intentus sincerissimæ contemplationi summæ veritatis, ardentissimæ quoque dilectioni divinæ et increatæ bonitatis, et jucundissimæ fruitioni infinitæ dulcedinis Dei.
Footnotes
Chapter 59 of 70