Skip to the text

Articulus 58

De multis et magnis atque innumerabilibus gaudiis Beatorum.

REPLEBIMUR in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate. Ps. LXIV, 5, 6.

Beatitudo et gloria omnium electorum in regno cœlesti principaliter in clara contemplatione Deitatis consistit, sicut jam patuit. Sed ex contemplatione illa provenit Sanctis multiplex gaudium:1 cujus primum et maximum gaudium est de ipsa Deitate. Quum enim Sancti in patria cœlesti Deum ardentissime ac sincerissime diligant, imo incomparabiliter plus atque ardentius quam se ipsos universasque creaturas, certum est quod de infinita perfectione, beatitudine et excellentia Dei maxime glorientur, et omnipotenti Creatori de omni sua majestate, dignitate et gloria summe et ineffabiliter congratulentur: imo incomparabiliter plus lætantur de omni sublimitate, sapientia, opulentia et felicitate ipsius quam de beatitudine propria.

Denique non solum sic gloriantur de attributis invariabilis Deitatis et absolutis perfectionibus Dei, videlicet de sapientia, omnipotentia, pulchritudine, sanctitate, pietate, opulentia, justitia et dulcedine Dei, sed etiam de superdignissima Trinitate. Vident enim clarissime quemadmodum Pater æternus unigenitum Filium suum comprehensive ac limpidissime conspicit, et cum infinito caritatis ardore æternaliter diligit, non minus utique quam se ipsum; et qualiter unigenitus Filius Patrem suum æternum perfecte cognoscit, intuetur ac amat infinito amore, et cum jucunditate ac complacentia prorsus immensa; qualiter etiam Pater et Filius totaliter intuentur ac diligunt Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus Patrem ac Filium: contemplantur enim qualiter Filius generetur a Patre, et quomodo Spiritus Sanctus procedat a Patre ac Filio. Ecce de hac superbeatissimæ Trinitatis mutua intuitione, dilectione, complacentia, jucunditate et fruitione, et de emanatione et communicatione illa ad intra, omnes Sancti in cœlis summe et suavissime et omnino ineffabiliter gaudent.

Insuper, sicut ineffabiliter gloriantur de infinita pulchritudine Dei, ita et ineffabiliter gloriantur de infinita sapientia Dei. Sic quoque gaudent de infinita omnipotentia Dei, atque de immensa opulentia ejus, et eodem modo de ceteris perfectionibus et proprietatibus ejus, utputa de pietate, justitia, felicitate, bonitate, libertate et beatitudine ejus.

Præterea, in contemplatione Dei inenarrabiliter gaudent, secundum quod Deus est ens eis summe et incomparabiliter conveniens. Est etenim Deus in se ipso ens serenissimum, tranquillissimum, delectabilissimum, in infinitum, pure atque totaliter bonum, amabile, desiderabile, pulchrum, suave, liberale, opulentum, justum ac pium, omnique creaturæ maxime necessarium ac utile et honestum, quoniam sine conservatione ipsius non potest aliqua creatura ad momentum subsistere, atque ab ipso Deo procedit et dependet omnis salus, gratia ac perfectio cujuslibet creaturæ. Ideo Deus gloriosus et sanctus est ens omni menti creatæ bene dispositæ convenientissimum ac delectabilissimum. Hinc mentes Sanctorum ex immediata, clara ac amorosa unione cum Deo concipiunt inæstimabiliter magnam delectationem, tranquillitatem, complacentiam, contentationem, et pacem quæ exsuperat omnem sensum.2

Amplius, præter hæc gaudia gaudent de beatifica visione et gloriosa fruitione Dei, tanquam de propria beatitudine, et supernaturali et maxima perfectione ac dignitate desuper eis concessa. Reflectunt namque considerationem suam super se ipsos, sicque considerant universa dona ipsis a Deo collata, cum gratiarum actione plenissima. Dumque intuentur se esse tam beatos et gloriosos, tam sublimatos et inavertibiliter fonti totius felicitatis unitos, indicibiliter gaudent de ipsa beatifica visione atque fruitione quam habent, et de omni gloria ipsis donata: quoniam vident se æternaliter securatos, tamque perfecte ditatos, quod plenarie contentantur et habent quidquid desiderant. Et quamvis animæ beatæ nondum habeant in re corpora glorificata, et quædam accidentalia præmia quæ affectant, hæc tamen habent in exspectatione certissima.

Insuper, quamvis multitudo sanctorum angelorum electorumque hominum sit nobis in hac vita innumerabilis, incomprehensibilis ac incerta, nihilo minus quilibet Sanctus in cœlo cognoscit et scit universos ac singulos cives cœlestes, quoniam omnes cives cœlestes amant se invicem valde ardenti amore. Constat etiam quod unusquisque eorum gaudet de felicitate et gloria uniuscujusque sui concivis sicut de beatitudine propria; et quo major est gloria suorum concivium, atque quo major est mutuus amor, eo cordialius eis congaudet ac vehementius congratulatur. Idcirco ex hac parte unusquisque Sanctorum in cœlo habet tot gaudia gloriosa, quot sunt angelici spiritus in novem ordinibus angelorum, et quot sunt animæ sanctæ in regno cœlorum.

Ecce quanta est beatitudo et gloria electorum! quam innumerabilia gaudia habent magna et dulcia, gloriosa et pura, quorum quodlibet, imo et minimum, majus est cunctis deliciis carnalibus et mundanis! O quam vere et ineffabiliter beati sunt qui habitant in domo tua, Domine, in domo illa cœlesti, in qua melior est dies una super millia!3 O quam beatus quem elegisti, etiam quidquid interim patiatur!4

O vos, miseri amatores hujus sæculi nequam et carnis immundæ, amatores insani voluptatis magis quam Dei, resipiscite, pœnitentiam agite, et contemptis immundis deliciis, ad tantam beatitudinem adspirate; ejus desiderio et amore vilescant vobis vana solatia atque oblectamenta carnalia. Nolite tantam amittere gloriam propter vilem et brevem lætitiam.5 Ecce mundus transit et concupiscentia ejus, gloria autem cœlestis æternaliter perseverat. Certe quum bonitas, pulchritudo et perfectio Dei infinite excedat omnem bonitatem, decorem et perfectionem creatas, jucundatio quæ oritur ex immediata perceptione boni et pulchri tam infiniti, infinite excedit omnem delectationem procedentem ex perceptione boni creati. Si ergo in corporum unione tanta consistit voluptas, qualis est illa jucunditas quæ in immediata, pura et clara unione cum Deo consistit? Non tantum excedit universum Oceanum unam guttam in quantitate, quantum excedit jucunditas illa superna universas delicias quæ unquam in mundo fuerunt, sunt et erunt.

Footnotes

  1. art. præced. ↩

  2. Philipp. IV 7. ↩

  3. Ps. LXXXIII, 5, 11. ↩

  4. Ps. LXIV, 5. ↩

  5. I Joann. II, 17. ↩

Chapter 60 of 70