Skip to the text

Articulus 59

De multis ex quibus perpenditur quam inenarrabiliter magna sit beatitudo, pulchritudo, ornatus et gloria Sanctorum in cœlo.

INEBRIABUNTUR ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Ps. XXXV, 9.

Ineffabilis magnitudo felicitatis Sanctorum ex multis probatur. Primo, ex hoc quod nulla pura creatura, nec Cherubim nec Seraphim, fuit digna et apta eam hominibus recuperare ac promereri, sed quum primi parentes hanc beatitudinem perdidissent sibi ipsis ac posteris suis, ipsemet unicus Filius Dei, verus Deus, factus est homo, ut in assumpta humanitate recuperaret humano generi felicitatem et gloriam istam, quemadmodum in Evangelio contestatur: Ego veni ut vitam habeant (id est, ut credentes per meum adventum vitam gratiæ obtineant in præsenti), et abundantius habeant, hoc est, vitam gloriæ sortiantur in futuro.1 Hinc scriptum est in Evangelio: Non misit Deus Filium suum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Non utique unigenitus Filius Dei, æterno Patri æqualis, pro parva re aut pro modica causa venit in mundum per Incarnationis mysterium, utputa assumendo humanam naturam.2 Imo beatitudo hæc electorum, quum sit immediata et clara fruitio boni summi ac infiniti, est quodammodo dignitatis immensæ. Ideo dicit S. Thomas, quod quamvis nulla pura creatura infinitæ sit dignitatis, tria tamen sunt in rebus creatis quæ quodammodo infinitæ dignitatis exsistunt.3 Primum est Christi humanitas: quia assumpta est ad personale et increatum esse Verbi æterni, hoc est unigeniti Filii Dei, de quo scriptum est: In principio erat Verbum. Secundum est beatissima virgo Maria: quoniam facta est Genitrix Dei veri, quod est dignitas quasi immensa.4 Tertium est beatitudo Sanctorum, quum sit (ut dictum est) immediata infiniti boni fruitio.

Non ergo negligamus nec parvi pendamus beatitudinem istam propter vanam prosperitatem aut vilem delectationem vitæ præsentis: imo pro ea adipiscenda omnis labor nobis dulcescat, omnis pœnitentia placeat, omnis adversitas cum gaudio toleretur, quia revera, ut ait Apostolus, non sunt condignæ passiones hujus temporis ad gloriam illam.5 Unde et Leo Papa disseruit: Nullus labor durus, nullum tempus longum videri debet, quo gloria æternitatis acquiritur. Et Augustinus : Tanta est, inquit, pulchritudo summæ justitiæ, tanta est jucunditas lucis æternæ, hoc est incommutabilis veritatis ac increatæ Sapientiæ, tanta est felicitas cœlestis curiæ, ut etiam si non liceret in ea manere diutius quam uno die, propter hoc solum innumerabiles anni hujus vitæ deliciis atque divitiis pleni merito spernerentur.

Secundo perpendi potest incomparabilis plenitudo ac dignitas beatitudinis electorum, ex hoc quod unigenitus Filius Dei eam tam pretiose ac laboriose emit et recuperavit hominibus. Ipse etenim unicus et omnipotens Filius Dei, universorum creator, qui solo imperio cum gaudio creavit cœlum et terram, non sic reformavit nec sic liberavit genus humanum, sed pretiosissimo sanguine suo illud redemit, et laboriosissima passione ac ignominiosissima morte recuperavit atque promeruit ei felicitatem cœlestem, factus obediens Patri usque ad mortem.6 Unde locutus est : Animam meam pono pro ovibus meis. De quo Isaias dixit :7 Inglorius erit inter viros adspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum.8 Is enim de quo Psalmista prædixit, Speciosus forma præ filiis hominum, propter nos factus est opprobrium hominum et abjectio plebis.910 Atque ut recuperaret nobis pulchritudinem paradisi cœlestis, lucem gloriæ et claritatem beatificæ fruitionis, dignatus est turpissimam et acerbissimam mortem subire, et velut leprosus ac vilissimus hominum apparere ac reputari, quemadmodum rursus Isaias fatetur : Vidimus eum non habentem speciem neque decorem ; vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ; et nos reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum ; ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.11 Hinc gloriosus princeps Apostolorum disseruit : Non corruptilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine Agni immaculati.12 De quo in Apocalypsi ait Joannes apostolus :

A Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos Deo nostro regnum et sacerdotes.13

Nequaquam putandum est quod sapientissimus ille mercator pro parva re tantum exposuerit pretium : imo non nisi pro incomparabili gloria suis electis recuperanda tanta fecit ac pertulit. Idcirco nos tanto pretio empti, non vendamus nos ipsos diabolo pro vili nummo peccati, sed Redemptori altissimo subditi simus ac grati.

Tertio perpenditur excellentia beatitudinis sempiternæ ex hoc quod electi et justi eam tam pretiose emerunt, et tot et tanta pro ea obtinenda fecerunt ac pertulerunt. Pro hac namque felicitate martyres sancti innumerabilia atque durissima tormentorum genera sponte perpessi sunt, et cuncta quæ mundi sunt contempserunt, sicut ait Apostolus : Sancti ludibria et verbera experti sunt, insuper vincula et carceres ; lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt ; circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus et in speluncis et in cavernis terræ.14 Pro hac felicitate multi nobilissimi pulcherrimique juvenes ac puellæ omnem mundi prosperitatem et vanam delectationem spernentes, sacras introierunt religiones, et in claustris arduissimam vitam duxerunt : imo innumerabiles electi intraverunt deserta, et solitariam vitam ducentes, angelicam vitam gesserunt in terris, corpora sua arctissime castigantes, modico pane et aqua contenti.

Non ergo pigeat nos pro tanta beatitudine paululum laborare, carnem nostram cum vitiis et concupiscentiis crucifigere, tentationibus quoque viriliter reluctari, quia (ut sanctus fatetur Apostolus) non coronatur nisi qui legitime certaverit.1516 Hinc Leo Papa locutus est : Non dormientibus provenit regnum cœlorum, nec otio desidiaque torpentibus beatitudo æternitatis promittitur.

Quarto perpenditur sublimitas gloriæ hujus ex multiplici testimonio amicorum Dei, sanctorum Prophetarum atque Apostolorum, quibus hoc revelavit Spiritus Sanctus. De hac quippe felicitate Isaias loquitur Deo : Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. Quod Paulus apostolus plenius exprimens : Oculus (inquit) non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ præparavit Deus his qui diligunt eum ; nobis autem revelavit per Spiritum Sanctum. Hinc in Genesi Dominus ait ad Abraham : Ego protector tuus et merces tua magna nimis. Denique, divino et magno Dionysio Christus in carcere apparens suumque corpus tradens : Accipe (ait) hoc, care meus, quoniam merces tua apud me magna est valde. Hinc et in Exodo legitur, quod dum Moyses Dominum exoravit, dicendo, Ostende mihi gloriam tuam, Dominus ei respondit : Ego ostendam tibi omne bonum, id est me ipsum. Deus enim benedictus et adorandus est bonum omnino perfectum, in quo est omnium bonorum atque pulchrorum ac desiderabilium infinita perfectio ac plena possessio. Ideo Deus est unum illud quod solum et maxime necessarium est, in quo plenissime invenitur quidquid recte appetitur. Si appetantur divitiæ, si potestas, si sapientia, si voluptas, si beatitudo, si quies et pax : ipse est dives in se et dives in aliis, et opulentiæ ejus nullus est finis ; ipse omnipotens, et sapientiæ ejus non est numerus nec mensura ; ipse est fons totius salutis, in quo solo rationalis creatura veram et beatam invenit quietem et pacem. In ipso ergo figamus nostram intentionem, in ipso stabiliamus nostram finalem affectionem, in ipso simplificemus desideria nostra : ita ut nihil penitus affectemus nisi ipsum, vel in ipso et propter ipsum, hoc est alia in quantum nobis necessaria aut utilia sunt ad complacendum ei, et ad obtinendum beatificam ejus fruitionem. Sicque in adversis tanquam in omnibus divitiis erimus gloriantes, cum Propheta dicentes : In Deo salutare meum et gloria mea ;17 Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.

Quinto perpenditur præclarissima gloria Beatorum ex ornatu quem Creator omnipotens omni anno largitur creaturis inanimatis, videlicet pratis, arboribus, herbis, floribus, agris ac liliis : quæ omnia, adveniente æstate et sole approximante, miro modo reflorent, ornantur ac venustantur. Unde et apud Matthæum dixit Salvator : Considerate lilia agri quomodo crescunt ; dico autem vobis, quod nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem fœnum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicæ fidei ? Si ergo ista terrena ac infima sic reflorent et pulchrificantur, accedente ad ea sole in circulo obliquo, id est zodiaco : qualiter ornabuntur et exhilarabuntur rationales creaturæ, quum ortus fuerit eis in cœlo Sol intelligentiæ, fons sapientiæ, origo totius lucis et gratiæ, objectum et causa gloriæ ac salutis perpetuæ ? Quibus per Malachiam Dominus pollicetur : Orietur vobis timentibus nomen meum, Sol justitiæ, et sanitas in pennis vestris. Ecce qualiter arida terra, nuda prata, indecora arbusta, suo tempore decorantur et virescunt graminibus, floribus, foliis, virore, suavitate et fructibus : qualiter ergo corpora electorum in resurrectione ultima fulcientur claritate, agilitate, impassibilitate, subtilitate, odore dulcissimo atque lætissimo apparatu ? Ad quod ostendendum Christus ante suam passionem se transfiguravit coram tribus Apostolis, et resplenduit facies ejus ut sol.

Sexto perpenditur plenitudo felicitatis ac gloriæ Beatorum ex hoc quod muri cœlestis Jerusalem et angelorum ruina reparandi sunt et construendi ex electis hominibus. Si ergo artifices hujus mundi tam pulchre peronnant rudia saxa ex quibus ædificant castra et statuas, nonne Artifex ille cœlestis pulcherrime decorabit animas et corpora electorum ex quibus reparabit et complebit cœlestem Jerusalem, triumphantem Ecclesiam curiamque supernam?

Septimo idem perpenditur ex consolatione interna quam Deus interdum largitur in isto exsilio suis devotis: quos sæpe tam dulciter visitat, quod se ipsos nequeant continere, et vix valeant capere aut sufferre præ carnis fragilitate, ita quod supra se subito rapiuntur, et alienati ab omni sensu, motu et actu corporeo, in divitias gloriæ Dei mirabiliter absorbentur. Si tam dulcis est ros et gutta suavitatis supernæ, quam deliciosus est fons ipse suavitatis immensæ degustatus in se ipso clare et immediate?

Octavo idem perpenditur ex hoc quod fidelis ac munificentissimus Deus Sanctos suos in vita hac tam sublimiter multipliciterque honorat per diversa miracula, atque per cultum quem eis impendunt fideles, in tantum quod ossibus, reliquiis, pulveribus panniculisque Sanctorum major impenditur honor quam Imperatoribus, regibus aut principibus mundi. Unde merito dixit Propheta:18 Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.

Hunc ergo opulentissimum, optimum liberalissimumque omnis boni remuneratorem totis veneremur præcordiis, qui primo Regum testatur: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum;19 qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.

Footnotes

  1. Joann. x, 10. ↩

  2. Joann. III, 17. ↩

  3. Summ. th. Iª part. q. xxv, a. 6 ad 4um. ↩

  4. Joann. I, 1. ↩

  5. Rom. VIII, 18. ↩

  6. Philipp. II, 8. ↩

  7. Joann. x, 15. ↩

  8. Is. LII, 14. ↩

  9. Ps. XXI, 7. ↩

  10. Ps. XLIV, 3. ↩

  11. Is. LIII, 2, 4, 5. ↩

  12. I Petr. I, 18, 19. ↩

  13. Apoc. I, 5, 6. ↩

  14. Hebr. XI, 36-38. ↩

  15. II Tim. II, 5. ↩

  16. Galat. V, 24. ↩

  17. Ps. LXI, 8. ↩

  18. Ps. cxxxviii, 17. ↩

  19. 1 Reg. II, 30. ↩

Chapter 61 of 70