Articulus 60
De beatissima et deliciosissima refectione Sanctorum in cœlo.
BEATI qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt. Apoc. XIX, 9.
Spirituali refectione reficit Trinitas benedicta universos cives cœlestes. Quæ refectio est omni corporali refectione tanto suavior atque præstantior, quanto spiritus rationalis est nobilior corpore, et quanto cibus spiritualis dignior dulciorque consistit omni corporeo alimento. Recte quoque refectio ista cœna vocatur magis quam prandium, quia est ultimata refectio, post quam alia nulla restat, quemadmodum cœna est ultima diei comestio. Dicitur etiam specialiter cœna Agni, id est Christi Filii Dei (de quo dixit beatissimus Joannes Baptista:1 Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi), quoniam ipse per suam dignissimam passionem promeruit nobis gloriosam illam refectionem, secundum quod in cœna sua corporali novissima dixit Apostolis, et in eorum persona cunctis fidelibus: Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut comedatis et bibatis super mensam meam in regno meo.2 Ipse etenim merito suæ salutiferæ passionis reseravit nobis januam et aditum regni cœlestis.
Dicitur quoque cœna nuptiarum Agni, quia in regno illo salutis æternæ Ecclesia Filio Dei perfectissime desponsatur inseparabiliterque unitur, non per fidem et caritatem imperfectam, sicut in via hujus exsilii, in quo peregrinamur a Domino (secundum quod dixit Psalmista ad Deum:3 Quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei), sed per beatificam visionem atque completam fruitionem.4 In qua desponsatione exhibetur sponsæ, hoc est triumphanti Ecclesiæ et unicuique menti beatæ, nobilissima, jucundissima æternalisque cœna, quæ est refectio gloriosa, summe confortans, delectans, et sine fastidio satians spiritualiterque impinguans. De qua in Evangelio legitur: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Hic panis est Christus, qui est panis vitæ, panis supersubstantialis:5 qui in Sacramento altaris reficit Ecclesiam militantem corpore suo sancto et sanguine pretioso sub sensibilibus tegumentis;6 porro Ecclesiam triumphantem reficit sua incomprehensibili atque altissima deitate, cujus beata fruitio etiam dici potest panis Sanctorum atque refectio. Et quoniam gloriosissimæ Trinitatis una est deitas, eademque cognitio atque actio indivisa ad extra, idcirco quamvis hæc cœna specialiter Christo adscribatur, tamen a tota excellentissima Trinitate exhibetur. Cujus refectionis tanta est dignitas, ut ipsemet Filius Dei affirmet se in ea ministraturum suis electis, secundum quod loquitur de se ipso: Amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.7 Quæ est ministratio dignationis, non subjectionis: sicut interdum superior ex sua caritate, dignatione et humilitate ministrat subditis suis ad mensam.
In hac cœna ac refectione beata, Deus Pater pro ferculo optimo præbet sui ipsius claram cognitionem, non solum ostendendo Beatis suis fontalem deliciosissimam deitatem, sed etiam suam paternam fecunditatem, et actionem suam ad intra qua se ipsum intelligendo, generat æternaliter ac invariabiliter unigenitum Filium suum. Secundum ferculum præstantissimum quod exhibet et apponit, est manifestatio et illuminatio qua Beatos illustrat ad contemplandum suam spirativam fecunditatem, et actionem immanentem qua Spiritus Sanctus ab ipso procedit. Tertium ferculum est manifestatio qua electis ostendit quam vehementer dilexit genus humanum, dum pro ejus salute misit unigenitum Filium suum in mundum, juxta illud: Sic Deus dilexit mundum, ut unigenitum Filium suum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam.8 Hæc omnia clare, beatifice ac fruitive cognoscere, intueri atque incessabiliter contemplari, dulcissime sapit Beatis; in horum intuitu ineffabiliter accenduntur et rapiuntur in Deum omnique jucunditate replentur.
Insuper, Filius Dei in hac mensa pro primo ferculo præstat Beatis claram notitiam qualiter ipse æternaliter generetur a Patre, et tamen consubstantialis et coæqualis sit ei. Pro secundo ferculo dat eis gloriosam contemplationem ad intelligendum qualiter Spiritus Sanctus procedat ab ipso sicut a Patre. Tertium quoque ferculum exhibet eis, illuminando mentes eorum ad cognoscendum clarissime suæ Incarnationis mysterium, et suam glorificatissimam humanitatem, ac omnem ipsius felicitatem et gloriam, atque beneficia quæ per ipsam nobis impendit. In quibus omnibus quantum et qualiter, quam exuberantissime et præcordialissime glorientur omnes Beati, nemo in vita hac plene valet concipere.
Præterea, in hac beatissima refectione et cœna civium supernorum, Spiritus Sanctus pro primo ferculo ostendit mentibus Beatorum qualiter ipse æternaliter procedat a Patre et Filio, et tamen consubstantialis et coæqualis sit eis. Pro secundo ferculo eis largitur splendidissimam jucundissimamque notitiam totius superbenedictissimæ Trinitatis et totius gloriæ ejus, et qualiter cum infinita lætitia tres adorandæ, æternæ et increatæ Personæ se invicem æternaliter intueantur, ament, amplectantur ac perfruantur. Pro tertio autem ferculo pandit Beatis omnem suam caritatem, dignationem, pietatem, munificentiam ac beneficentiam circa eos, et qualiter sua pietate et gratia sanctificati sint et salvati, ac qualiter dona sua præstando, se ipsum infuderit ac contulerit ipsis.
Ecce his ferculis felicissimæ mentes Sanctorum abundantissime nutriuntur, excellentissime deificantur, suavissime inebriantur, insuperabiliter confirmantur, supernaturaliter nobilitantur, gaudiosissime contentantur, atque æterna securitate fruuntur. De hac refectione ait Sponsus in Canticis: Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi.9 Et Psalmista: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine!10 Hoc est vere manna cœleste, habens in se omne delectamentum et omnis saporis suavitatem.11 Hac suavitate in suo fonte perfecte et immediate gustata, prorsus desipit et infinite contemnitur omnis delectatio carnalis, venerea, gustus et tactus, quam sceleratissimus Mahometus in suo Alcorano promittit cultoribus suæ legis, imo spurcissimæ fæcis.
O quam præclarissima est cœna illa cœlestis, spiritualis, divina, purissima, in qua sunt tam innumerabiles, pulcherrimi, sapientissimi nobilissimique convivæ, se invicem ardentissime diligentes, perfectissime invariabiliterque concordes, videlicet omnes Angeli sancti, Archangeli, Principatus, Potestates, Virtutes, Dominationes, Throni, Cherubim ac Seraphim, omnes quoque Patriarchæ, Prophetæ, Apostoli, martyres, confessores, virgines, et ceteri Sancti! In qua cœna Christus secundum quod homo, Dei et hominum mediator, residet primo loco:12 quia et ipse secundum assumptam humanitatem ab adoranda reficitur Trinitate. Atque post ipsum residet immediate Mater ejus dignissima, sacratissima virgo Maria, super omnes angelicorum spirituum ordines elevata. Deinde unusquisque Sanctorum residet ordinate, ac decentissime collocatur secundum dignitatem, gradum et exigentiam meritorum suorum.
Postremo, quoniam quælibet consideratio Beatorum magnam et propriam habet delectationem et dulciter reficit mentem beatam, constat quod in cœna illa altissima erunt tot fercula gaudiosa, quot considerationes Sancti habebunt de Deo, de se ipsis et omni felicitate, perfectione et gloria eis concessa, de universitate suorum concivium et de unoquoque illorum, de ordine totius creaturæ, imo et de suppliciis atque miseriis damnatorum, quibus Beati nequaquam compatientur, sed zelo justitiæ congratulabuntur æquitati divinæ de impiorum justa damnatione. Unde in Apocalypsi ait Joannes apostolus: Audivi vocem magnam, quasi vocem tubarum multarum in cœlo dicentium:13 Alleluia, laus et gloria et virtus Deo nostro, quoniam vera et justa sunt judicia ejus, qui judicavit de meretrice magna quæ corrupit terram, id est, congregationem iniquorum, quæ est ecclesia malignantium, condemnavit. Cujus rei figura præcessit in Ægyptiorum submersione. Nam Pharaone cum suis submerso, filii Israel cecinerunt: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem projecit in mare. Sic principe tenebrarum cum universis reprobis in infernum projecto, gratias agent Deo et laudem ei dicent cuncti electi.14
Denique certum est quod in cœna illa cœlesti valde speciale gaudium ac nobile ferculum proveniet Sanctis de humanitate Filii Dei, de gloriosissima quoque virgine Maria, ut sequenti dicetur articulo.
De tali ac tanto convivio Sancti gratias agent Deo, non post illud, quia convivium illud nunquam finem habebit; sed in illo, id est ipso durante, indesinenter gratias referent hospiti tam liberali et amoroso. Ad hanc sacratissimam cœnam ardentissime unusquisque nostrum adspiret, dicendo: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus; sitivit anima mea ad te Deum fontem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei?15
Footnotes
Chapter 62 of 70