Articulus 61
Quod Sancti in cœlo ex omni parte habent copiosissimam rationem atque materiam multiplicium gaudiorum.
VENIENT in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super capita eorum; gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. Is. XXXV, 10.
Tanta, tam copiosa et multiplex est electorum in cœlo beatitudo et gloria, quod quocumque se verterint, causam et incitamenta gaudendi inveniant. Nam supra se primo et maxime gaudent de benedicta et adoranda Trinitate. Deinde supra se gaudent de omni beatitudine, perfectione, decore et eminentia humanitatis Filii Dei. Tertio gaudent supra se in conspectu virginis gloriosæ Mariæ, de omni pulchritudine, excellentia, beatitudine et honore ipsius. Quarto gaudent supra se de omnibus angelis sanctis, et de animabus seu hominibus sanctis qui eis in gloria sunt superiores. Gaudent quoque in se de universa beatitudine, gratia et excellentia eis collata. Insuper gaudent circa se de felicissima Sanctorum societate, et beata communione qua unusquisque eorum alteri beatitudinem suam communicat. Gaudent et infra se non solum de his qui inferiores sunt eis in gloria, sed et de tota machina mundiali, quæ post diem judicii erit pulcherrime decorata, ut tactum est supra;1 atque, ut præcedenti tangebatur articulo, gaudebunt etiam de inferno.
Qualiter autem gaudebunt de Deo et in Deo, in cujus visione et fruitione essentiale Sanctorum omnium præmium consistit, jam ante pro viribus est expressum.2 Qualiter vero de Christi humanitate gaudeant, modo pro posse tangendum est.
Itaque de humanitate Filii Dei multipliciter exsultabunt. Primo, de omni pulchritudine ejus quam habet in donis gratiæ et gloriæ tam in corpore quam in anima. Tota namque capacitas animæ Christi ac virium ejus ab exordio suæ creationis et unionis cum deitate, fuit repleta omni gratia et virtute, omni dono et fructu Spiritus Sancti: imo et intellectus ejus repletus fuit beatifica Deitatis visione. Porro post passionem suam humanitas sua plenissime glorificata est in sua resurrectione et ascensione, quantum ad corpus suum inferioresque vires suas. Et quanto anima Christi præ omnibus Sanctis excellentius fruitur Deo, et gloriosior sanctiorque consistit, tanto corpus Christi mirabilius atque splendidius est glorificatum quatuor dotibus corporum hominum electorum, ita quod claritas pulchritudinis ejus, ac pulchritudo suæ claritatis, venustissimusque adspectus et pulcherrimus ejus vultus ineffabiliter major ac delectabilior est omni claritate et decore solis, lunæ ac siderum, omniumque corporum glorificatorum vel glorificandorum. Quum igitur tota Christi humanitas sit tam incomparabiliter speciosior, dulcior, gloriosior ac sublimior omnibus creaturis, tam angelis quam ceteris Sanctis, constat quod omnes Beati in conspectu humanitatis
A Christi vehementissime delectentur, ita quod maximum gaudium quod habent post beatificam Deitatis visionem, est gaudium istud ex intuitu humanitatis Christi conceptum: cujus humanitas tanta gratiositate, venustate et gloria est perfusa, quod et angeli sancti desiderant eam adspicere, et cum indicibili jucunditate eam inspiciunt omnes Beati.3
Secundo cives cœlestes gaudent de Christi humanitate et de ejus inspectione, in quantum per ipsam sunt liberati vel reparati, et multa et maxima beneficia consecuti. Itaque animæ sanctæ in cœlis inæstimabiliter gaudent de humana natura Filii Dei et de omni excellentia ac gloria ejus, quia per eam sunt ab æterna damnatione ereptæ, donis gratiæ in vita hujus sæculi adimpletæ, atque ad felicitatem sempiternam perductæ. Et quo majora ac digniora sunt beneficia ista, eo humanitatem Christi jucundius intuentur, ardentius diligunt, et præcordialius Domino Jesu Christo salvatori suo regratiantur: tanto certe præcordialius atque devotius, quo plura ac majora pro eorum salute fecit ac pertulit. Porro sancti angeli gaudent de Christi humanitate, quia per eam ipsorum ruina est instaurata, societas aucta, et gloria multiplicata.
Tertio omnes Sancti in cœlo gaudent potissime de Christi humanitate, eo quod ipsa unita est unione personali unigenito Dei Filio, vero Deo: quod est dignitas infinita, et majus bonum ac eminentius donum quam omne bonum ac donum ceteris Sanctis et reliquis omnibus creaturis collatum. Hinc de tanta humanitatis Christi exaltatione amplius gaudent Sancti quam de omni beatitudine, pulchritudine, gratia et gloria omnium ceterorum Sanctorum; et quanto plus diligunt Christum secundum utramque suam naturam, tanto exuberantius gloriantur de omni perfectione, excellentia et gloria utriusque suæ naturæ, videlicet æternæ deitatis atque assumptæ humanitatis.
Præterea, omnes Sancti in cœlo de præsentia et adspectu gloriosissimæ Virginis, matris Filii Dei, mirabiliter ineffabiliterque lætantur, et tanto intensius, quanto eam amant ferventius. Primo ergo lætantur in ejus adspectu, quoniam ipsa præ omni pura creatura in esse creato subsistente, est inenarrabiliter speciosa, sancta, perfecta et gloriosa, bona, amabilis, pia, et ad intuendum delectabilis ac jucunda, imo omnino dulcissima. Si enim de Esther regina veraciter ait Scriptura, Erat formosa valde et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur : quam incomparabiliter excellentius dicendum est illud de gloriosissima et glorificatissima Virgine Dei matre, quæ fontem concepit ac peperit pulchritudinis infinitæ ?4 Et si Creator omnipotens tantam pulchritudinem, amabilitatem et gratiositatem ponit in modica humani corporis parte, puta in facie : quam incomprehensibiliter ac infinite pulcher, amabilis et gratiosus est ipse in semetipso ?
Secundo universi Beati gloriantur in Virgine summa, quia per eam consecuti sunt gratiosa dona et beneficia gloriosa a Domino multa et magna. Ipsa namque genuit mundo Salvatorem, ipsa est advocata Ecclesiæ militantis, peccatorum refugium, mater et consolatrix miserorum. Ei commissum est misericordiæ regnum, et per eam innumerabiles peccatores veniam, gratiam et salutem adepti sunt ; et quidquid gratiæ est in nobis, per ipsam datum est nobis.
Tertio gaudent præsertim in ea et de ea de ejus excellentia ac honore, eo quod ipsa sit Mater veri Dei, comparentalis Deo Patri, eumdem filium habens cum illo : quod est dignitas quodammodo infinita, propter quam tota curiæ cœlestis militia singulari præcipuoque honore eam devotissime veneratur, tantoque abundantius congratulatur excellentiæ ejus, quanto ferventius diligit eam ; et quanto quis Beatorum misericordiam majorem ab ea et per eam a Deo est consecutus, tanto præcordialius diligit eam et honorat, ac ei in omnibus istis congaudet.
Insuper, unusquisque Beatorum congratulatur supra se de universis angelis sanctis, ac ceteris qui eo sunt majores in gloria : quoniam omnibus illis toto corde favet, congaudet ; nec appetit esse aut habere quod illi sunt et habent, sed plene contentatur de suo, et quod non habet plene in se, gaudet se per caritatem et participationem habere in alio. O quis excogitare aut dicere queat quantum inferiores Sancti lætantur ex intuitu, præsentia et consortio sanctorum Apostolorum ac Prophetarum, et virtuosorum pastorum ac aliorum quorum doctrinis, subsidiis et directionibus tantam beatitudinem sunt adepti, et præsertim de illorum adspectu ad quos specialiorem et ampliorem habuerunt dilectionem ac devotionem ? Certe omnia gaudia hujus mundi simul collecta, comparari nequeunt gaudio quod unusquisque Beatorum habet de beatissimæ virginis Mariæ præsentia et conspectu : quod etiam quibusdam electis amatoribus ejusdem Virginis sanctæ datum est in vita hac experiri, quibus ipsa Virgo piissima visibiliter apparere dignata est. Nec dubium quin multo plus delectentur in adspectu humanitatis Filii Dei. Et tamen hæc omnia gaudia ad accidentale pertinent præmium Beatorum, quod totum simul sumptum, incomparabiliter minus est gaudio præmii essentialis, videlicet beatæ fruitionis qua excellentissima Trinitate et ejus una simplicissima deitate fruuntur. At vero qualiter Sancti intra se gaudent de propria felicitate, perfectione et gloria, de universis ac singulis suis concivibus, angelis sanctis et animabus beatis, tactum est supra : de quo tamen et infra magis tractabitur.5
Adspiremus ergo, festinemus et cursitemus ad ineffabilem gloriam electorum : ad quam currere, est eam ferventer appetere ; ad quam festinare, est tempus indultum fructuose expendere et Dei præcepta diligenter implere ; ad quam adspirare, est ejus desiderio ac amore flere et gemere in lacrimarum hac valle, exemplo Prophetæ dicentis :6 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est; atque Apostoli inclamantis : Infelix ego homo!7 quis me liberabit de corpore mortis hujus? Certe, si in regno cœlorum non esset aliud gaudium aut præmium nisi videre speciosissimam, optimam dulcissimamque Mariam Christiferam, merito totis viribus conaremur illuc pertingere : quanto magis quum in adorandi Dei gloriosa et fruitiva visione constituta sit principaliter salus et merces nostra, quæ (ut sanctus fatetur Bernardus) tam grandis est, quod non potest metiri, tam multa, quod non valet numerari, tam copiosa ac diuturna, quod nequit finiri? Unde rursus locutus est : Revera illud est verum et solum gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur, cui comparata omnis aliunde concepta jucunditas mœror est, omnis suavitas dolor est, omne dulce amarum, omne decorum fœdum, omne quod aliunde delectare possit, molestum.
Footnotes
Chapter 63 of 70