Skip to the text

Articulus 62

De quibusdam jucunditatibus animarum felicium et hominum beatorum post diem judicii, quas angeli sancti non habent.

ABSTERGET Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor. Apoc. xxi, 4.

Quantum ad præmium essentiale, quod est beata visio Omnipotentis, promittitur hominibus æqualitas gloriæ cum angelis sanctis. Sed sicut homines ad beatitudinem illam multo morosius, laboriosius difficultiusque pertingunt quam angeli, qui in exordio mundi una celerrima atque facillima conversione suæ mentis ad Creatorem promeruerunt tantam felicitatem; sic animabus sanctis ante communem resurrectionem insunt, et hominibus electis resuscitatis post diem judicii inerunt accidentalia quædam præmia et gaudia quæ angelis sanctis non competunt proprie.

Et primo, quia compositus est homo ex anima et corpore, habebit post diem judicii duplicem stolam, id est felicitatem et gloriam animæ et corporis, juxta illud Isaiæ : Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem eorum;1 propter ea in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis. Unde in Proverbiis legitur :2 Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Harum stolarum unam jam habent animæ sanctæ in cœlis; aliam habebunt in suis corporibus post resurrectionem futuram, secundum quod ait Scriptura : Datæ sunt illis singulæ stolæ albæ, et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec compleatur numerus conservorum eorum.3 Denique ad stolam corporis pertinent quatuor dotes corporum glorificatorum, quarum quælibet habet delectationem propriam valde magnam. Insuper, martyres sancti, doctores virtuosi, et virgines sacræ quæ in perpetua virginitate decreverunt manere, ultra coronam, id est essentiale præmium, et ultra stolam præfatam ac quatuor dotes, habebunt aureolam : quod est gaudium speciale de opere privilegiato, virtuoso ac arduo, ut est martyrium, et actus idoneus instruendi, atque castimonia virginalis. Quemadmodum autem ex gaudio præmii essentialis, quod aurea nuncupatur, redundat decor et claritas quædam in corpore, ita ex jucunditate aureolæ resultant in corpore quidam ornatus : sicque aureola principaliter consistit in mente, et per redundantiam micat in corpore.

Secundum gaudium speciale hominum beatorum erit, quod videbunt Deum creatorem suum factum esse fratrem et proximum suum : quod generabit eis ineffabile gaudium, et inflammationem amoris fortissimam, atque perpetuam gratiarum actionem. Quod etiam gaudium interim habent animæ sanctæ in cœlo. Hinc ait Bernardus : Prorsus omni dulcedine plenum est, videre hominem hominum conditorem. Et in hoc honoravit Omnipotens genus humanum magis quam angelos aut naturam angelicam. Sicque exterior hominum sensus præcipue reficietur et gaudebit in adspectu humanitatis Filii Dei; sensus vero interior, utputa intellectus, in visione deitatis ipsius.

Tertium gaudium animarum et hominum electorum speciale et proprium eis est, quod evaserunt pericula tentationum, miserias vitæ præsentis et jugum totius iniquitatis. Ideo læti cantabunt : Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Itemque : Ubi est, o mors, victoria tua? ubi, o mors, stimulus tuus? Et quia etiam electæ animæ post hanc vitam graves sustinent purgatorii pœnas, omnibus vitæ præsentis tormentis acerbiores, mirabiliter gloriabuntur, quum de tantis suppliciis ad ineffabilem pervenerint gloriam perpetuamque salutem. Opposita namque juxta se posita aut sibi invicem succedentia, clarius innotescunt; et sicut dulcior est refectio post gravem famem, et quies post grandem laborem, consolatio quoque post ingentem tristitiam, sic suavissima est electis animabus æternæ salutis jucunditas post tantos labores, angustias et afflictiones. Idcirco tunc jucundissime dicent Deo : Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. O quantum gaudebunt quod naufragium hujus sæculi evaserunt, in quo tam pauci evadunt ; quod dæmonibus Christo auxiliante prævaluerunt, a quibus pene omnes vincuntur ; et quod amplius peccare non poterunt, quia in Deo confirmatæ et glorificatæ exsistunt!

Postremo, ut omnia cooperentur electis in bonum, Sancti etiam de inferno gaudium triplex habebunt. Primum, quod infernalia evaserunt supplicia. Ideo dicere poterit unusquisque hominum electorum : Nisi quia Dominus adjuvit me, habitasset utique in inferno anima mea. Secundum, quia adversarios et persecutores suos videbunt in inferno torqueri. Et de hoc gaudebunt zelo justitiæ, non amore vindictæ. Hinc in Apocalypsi habetur : Animæ interfectorum clamabant voce magna : Usquequo, Domine, sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Tertium, quoniam omne malum culpæ et pœnæ scient esse perpetuo clausum in inferno, ita quod nullum illorum poterit eis unquam appropinquare. Sicque ex omni parte accumulantur electis gaudia copiosa.

Footnotes

  1. Is. lxi, 7. ↩

  2. Prov. xxxi, 21. ↩

  3. Apoc. vi, 11. ↩

Chapter 64 of 70