Articulus 63
De jucundissima felicitate Sanctorum ex parte gloriosæ societatis eorum.
NUMQUID est numerus militum Dei? Et super quem non surgit lumen illius? Job xxv, 3.
Ineffabiliter multam et magnam, speciosam et nobilem, sapientem, amicabilem et concordem esse politiam illam cœlestem militiamque supernam et societatem beatam Regis æterni, exigit infinita majestas Regis illius, quum et Salomon dicat : In multitudine populi dignitas regis, in paucitate plebis ignominia principis. Hinc Daniel sanctus testatus est : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei. Denique, quum nemo in hac vita comprehendere queat numerum angelorum infimi chori, in quo ad minus sunt tot angeli sancti, quot sunt nunc aut unquam uno tempore fuerunt aut erunt homines in toto mundo, quum unicuique homini præsit unus angelus bonus de infimo choro exsistens ; constat quam incomprehensibilis nobis sit tota multitudo angelicorum spirituum, præsertim quum juxta doctrinam divini Dionysii, quanto ordo aliquis angelorum sanctorum sublimior est, tanto plures in se continet angelos sanctos. Quum ergo unum sanctum angelum videre ac plene cognoscere transcendat omne gaudium mundi, quale gaudium est, universos ac singulos angelos gloriosos indesinenter conspicere, perfecte intelligere, et de omnium eorum societate gaudere? Sic quoque ineffabile gaudium est, universos beatos Apostolos, Prophetas, Patriarchas, martyres, confessores, virgines, anachoretas, eremitas et utriusque sexus religiosas personas, electos infantulos ac ceteros Sanctos clare agnoscere, semper conspicere, atque de universorum consortio gloriari, omnium quoque beatitudinem participare, singulis congaudere et de omnibus exsultare. Hujus etenim gloriosissimæ civitatis communicatio et participatio est in id ipsum, et particeps est quilibet Beatorum felicitatis ac gloriæ universorum fruentium Deo.1
Itaque huic tam præclarissimæ societati interesse gaudiosum est, desiderabilissimum ac beatum. Primo, propter mutuam caritatem societatis istius: de qua certissimum est quod universi se invicem diligunt dilectione ferventissima, indesinenti, sincerissima, indissolubili et perfecta;2 et sciunt quod ita se invicem diligunt, quod nihil caritati contrarium aut repugnans vel dissonum unquam poterit esse in eis. Certe his caritatis deliciis, hac amorosissima unione tam suavissima ac certissima mutua dilectione, nihil post beatificam Deitatis fruitionem potest esse jucundius, nihil felicius.
Secundo gaudiosum, optabile et beatum est tam felicissimæ interesse societati, propter mutuam ejus affectuosam et liberalissimam communionem. Caritas quippe tam fervida et perfecta non reservat sibi aliquid proprium, sed quidquid boni habet, copiose communicat suis concivibus et proximis atque consociis. Idcirco in tali ac tanta societate gaudia singulorum redundant in singulos, et divitias gloriæ suæ unusquisque diffundit in suos consortes, suntque eis cuncta communia, et beatitudo unius est omnium.3 O quam gloriosa dicuntur de te, o civitas Dei, o triumphans Ecclesia, o curia cœlestis Jerusalem, o patria Beatorum! Beati omnes qui diligunt te, qui præordinati sunt ad tuam societatem.
Tertio gaudiosum et appetendum est huic interesse consortio, propter plenam ac inviolabilem ejus concordiam et pacem dulcissimam. Quemadmodum enim omnes cives superni in Deo dulcissime conquiescunt, et in ipso perfectissimam pacem habent, inavertibiliter ac integre conformati voluntati divinæ, a qua nunquam in aliquo poterunt dissentire ; ita et inter se habent plenam, perpetuam imperturbabilemque concordiam. Hinc loquitur Augustinus : In civitate Dei superna, lex est caritas, rex veritas, pax felicitas, vita æternitas. Ibi vera pax erit, ubi nihil adversi quis patietur, nec a se ipso, neque ab alio. Hac pace nihil suavius. Est namque pax ista serenitas mentis, tranquillitas cordis, vinculum amoris, consortium caritatis, et imperturbata animi quies in Deo. Merito igitur dixit Psalmista ad cœlestem Jerusalem : Lauda, Jerusalem, Dominum, qui posuit fines tuos pacem. Qui et per Isaiam ait : Ponam visitationem tuam pacem.4
Quarto gaudiosum, desiderabile et beatum est huic interesse societati, propter ejus multitudinem : de qua jam aliqualiter dictum est. Nam de parte quadam societatis illius ait Joannes apostolus : Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, tribubus et linguis, stantes ante thronum.5 De multitudine quoque innumerabili non solum universorum angelicorum spirituum, sed et cujuslibet ordinis angelorum, jam tactum est. De qua asserit S. Thomas, quod sicut corpora cœlestia quasi incomparabiliter excedunt corpora inferiora in quantitate, sic multitudo sanctorum angelorum excedit multitudinem rerum inferiorum. Sancta quoque Brigitta in suis Revelationibus dicit, quod quamvis omnes homines qui unquam in mundo fuerunt, sunt et erunt, essent collecti, adhuc tamen multitudo et numerus angelorum in tantum excederet eos, quod cuilibet homini possent ad minus decem angeli deputari, hoc est, quod decies essent plures angeli sancti quam homines. Verumtamen de isto non est evidens certitudo, quum et S. Gregorius dicat tot homines esse salvandos quot manserunt angeli stantes. Quod dictum multi doctores sequuntur. Verba autem Gregorii non sunt parvi pendenda, quia (etiam ut Albertus Magnus et Bonaventura super quartum Sententiarum testantur) Spiritus divinus multa revelavit Gregorio.6 O quam gaudiosum et gloriosum erit conspicere in æternum totum illum cœlestem exercitum ex universis angelis sanctis et electis hominibus congregatum, Regi gloriæ cum summa reverentia adsistentem, humillime inclinatum, promptissime obsequentem!
Quinto gaudiosum est societati huic interesse, propter ejus pulchritudinem et decorem. Universæ enim personæ hujus societatis sunt totaliter pulchræ, ita quod nulla macula est in eis, sed plenitudo virtutum, caritatis perfectio, lumen gloriæ, splendidissima visio Deitatis, immediata et consummata conjunctio cum fonte totius pulchritudinis et decoris. Quod si pulchritudo totius mundi sensibilis esset collecta in unum, comparari non posset pulchritudini infimi civis societatis illius. Idcirco inæstimabiliter deliciosum erit conspicere tam speciosissimum, splendidissimum sanctissimumque consortium, in quo nihil esse potest quod valeat offendere intuentem, nil quod posset erubescentiam aut suspicionem vel scandalum generare.
Sexto gaudiosum est huic interesse societati, propter ejus decentissimam ordinationem dispositionemque optimam: quia in ea unusquisque juxta suam dignitatem, sanctitatem meritorumque exigentiam collocatur. Unde ait Salvator: In domo Patris mei mansiones multæ sunt, hoc est diversitas præmiorum secundum exigentiam meritorum.7 Ordo autem est optimum quid in rebus, et maxime intuentem delectat.
Septimo gaudiosum est istud, propter nobilitatem totius istius societatis. Omnes namque sunt filii et filiæ Dei, omnes reges et reginæ, omnes amicabiles familiaresque Creatori, omnes heredes Dei coheredesque Christi; omnes repleti sunt sapientia et virtute, quod est summa nobilitas.
Congregemus ergo omnia ista, et pensemus pro posse quam desiderabile et jucundum sit interesse et cohabitare societati curiæ cœlestis tam ineffabiliter amorosæ, liberalissimæ, concordissimæ, innumerabilissimæ, speciosissimæ, ordinatissimæ, sapientissimæ, potentissimæ, nobilissimæ. Cui etiam jucundissimum est interesse propter mutuam ejus humilitatem: quia in ea quanto quis major est, tanto prorsus humilior est; sicque summi in ea se habent humillime, dignantissime ac benevolentissime ad infimos.
Footnotes
Chapter 65 of 70