Skip to the text

Articulus 64

De beatitudine electorum ex parte amœnissimi loci eorum.

O ISRAEL, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! Magnus et non habens finem, excelsus. Baruch III, 24, 25.

Sapientia Omnipotentis attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter, coaptat loca locatis, ponitque unumquodque finaliter in loco suæ naturæ aut meritis congruente.1 Hinc hominem protoplastum, quem in originali creavit justitia, collocavit in paradiso terrestri.2 Quum ergo Beati Deo plene et immediate fruentes, sint incomparabiliter perfectiores, digniores et magis quietati in Deo quam erat Adam etiam ante lapsum, conveniens fuit ut Deus ab exordio præpararet eis locum et mansionem incomparabiliter pulchriorem, altiorem, amœniorem et quietiorem paradiso terrestri. Et hic locus est paradisus cœlestis, cœlum empyreum, patria, regio et habitaculum Beatorum: quod cœlum vocatur empyreum, id est igneum, non a calore, sed a splendore; quod ambit omnes orbes cœlestes ac cœlos volubiles, estque continentia visibilium et invisibilium creaturarum. Et quamvis incorporales substantiæ, ut angeli, non indigeant corporeo loco ad subsistendum, ad habitandum, ad contemplandum; tamen congruum fuit ut in loco altissimo, speciosissimo ac dignissimo constituerentur, quum beatifice sint conjunctæ summo omnium Creatori, omni virtutum decore luceque gloriæ adimpletæ, et Dei heredes effectæ.

Itaque cœlum empyreum est situ altissimum, quantitate maximum, natura purissimum, luce plenissimum, capacitate amplissimum. De quo dixit Tobias:3 Beatus ero, si fuerint reliquiæ meæ ad videndam claritatem Jerusalem. Hoc cœlum est summi Regis palatium, in quo ipse incomprehensibilis Deus se ipsum clarissime manifestat, in quo excellentius operatur : idcirco in eo specialiter habitare asseritur. Hoc cœlum est totius mundi speciosissimum operimentum, quod decentissime congruit collocationi et habitationi corporum glorificatorum et hominum resuscitatorum, ex quibus et ipsum cœlum empyreum refulgentiam sortietur. Ad cujus ingressum suspiravit qui dixit: Domine, dilexi decorem domus tuæ et locum habitationis gloriæ tuæ;4 et rursus: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæculum sæculorum laudabunt te.5 Ibi quippe, ut asserit Augustinus, vere et plene vacabimus et videbimus, imo experiemur et sentiemus quam suavis sit Deus, quam magna sit multitudo dulcedinis ejus, quam infinita sit magnitudo delectationis ac gloriæ ejus.6 Ibi videbimus Regem in decore ipsius, et amabimus eum amore æternaliter æque intenso ac fervido, æque delicioso et nunquam fastidioso.78 Ibi laudabimus eum quem indesinenter laudat totus cœli exercitus cum consonantia maxima, cum summa lætitia, cum inæstimabili reverentia ac fervore.

Ibi est finis noster. Nec enim sufficit nobis finis, nisi cujus nullus est finis. Qui est finis non consumens, sed perficiens et consummans. Quo adepto, nil ultra appeti potest, quoniam finis ille replet totaliter in bonis desiderium nostrum. Hic est finis noster, pervenire ad regnum cujus salus et gloria finem non habet. Unde recte dixit Gregorius: Si consideremus quæ et quanta sunt quæ nobis promittuntur in cœlis, vilescunt animo omnia quæ habentur in terris. Terrena namque substantia æternæ felicitati comparata, pondus est, non subsidium; temporalis vita æternæ vitæ comparata, mors est dicenda magis quam vita. Quæ enim lingua exprimere aut quis intellectus capere potest, illa supernæ civitatis quanta sint gaudia, angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriæ Conditoris adsistere, præsentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuæ munere gloriari? Et rursus: Ibi (inquit) hymnidici angelorum chori, ibi societas supernorum civium, ibi dulcis solennitas a peregrinationis hujus labore redeuntium. Certe in splendore tanto sapientiæ Beatorum nullus error potest misceri, nulla ignorantia inveniri, nulla opinionum diversitas exoriri.

Postremo, de hac incomprehensibili magnitudine felicitatis et gloriæ electorum legitur anima S. Hieronymi dissoluta a corpore, dixisse S. Augustino volenti de gloria Beatorum compilare tractatum: Augustine, Augustine, quid quæris? Putasne brevi immittere vasculo totum mare? putasne orbem terrarum brevi pugillo includere, aut cœlum immobilitare ne solitos exerceat motus? Quæ nullus hominum oculus videre potuit, tuus videbit? quæ auris nulla per sonum hausit, audiet tua? an quæ cor humanum nullatenus intellexit nec cogitavit, æstimas te intelligere posse? Infinitæ rei quis inerit finis? immensa qua metieris mensura? Potius totum mare in vasculo clauderetur arctissimo, potius orbem terrarum parvus teneret pugillus, potius a motu suo cœlum cessaret, quam intelligeres minorem particulam gaudiorum et gloriæ quibus Beatorum animæ perfruuntur perpetuo, nisi ut ego de his per experientiam docereris. Impossibilia agere ne coneris; imple vitæ tuæ curriculum, et taliter conversare, ut ea quæ hic aliqualiter intelligere cupis, plenarie in æternum possideas.

Footnotes

  1. Sap. VIII, 1. ↩

  2. Gen. II, 15. ↩

  3. Tob. xiii. 20. ↩

  4. Ps. xxv, 8. ↩

  5. Ps. lxxxiii, 5. ↩

  6. Ps. xxxiii, 9. ↩

  7. Is. xxxiii, 17. ↩

  8. Ps. xxx, 20. ↩

Chapter 66 of 70