Skip to the text

Articulus 65

De variis fructibus et gaudiis æternæ felicitatis.

FULGEBUNT justi sicut sol in regno Patris eorum. Matth. XIII, 43.

Tot sunt particularia gaudia Beatorum, quod ea solius Dei notitia comprehendit, et hi quibus hæc conferuntur. Tanta est ibi sapientia, ut sapientia Salomonis esset ibi velut stultitia; tanta fortitudo, quod fortitudo Samsonis esset ibi debilitas; tanta dominatio, quod monarchia Octaviani esset ibi subjectio; tanta opulentia, quod divitiæ Crœsi essent ibi paupertas; tanta velocitas, quod velocitas Asaelis esset ibi tarditas; tanta duratio, quod longiturnitas vitæ Mathusalem esset ibi vix unum momentum; tanta sanctitatis perfectio, quod sanctitas vitæ præsentis esset ibi defectus; tanta jucunditas, quod omnis delectatio vitæ hujus esset ibi mœstitia; tanta felicitas, quod omnis beatitudo vitæ istius esset ibi calamitas; tantus fervor divini amoris, quod omnis fervor hujus vitæ esset ibi tepiditas; tanta libertas, quod omnis libertas sæculi hujus esset ibi servitus atque captivitas; tanta securitas, quod omnis securitas sæculi hujus esset ibi timiditas.

Ibi juventus nunquam senescens; eruntque omnes (ut fertur) semper quasi in ætate triginta annorum, aut in ea ætate qua obiit Christus, quum dicat Apostolus : Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi.1 Quod tamen non est intelligendum quod omnes resurgent in sexu virili, sed unaquæque persona in suo resurget sexu. Ibi sanitas nunquam infirmabilis. Ibi satietas omni carens fastidio: imo satiati desiderabimus, ne satietas gignat fastidium, et desiderantes satiabimur, ne desiderio sit annexa penuria sive anxietas. Carnales quippe deliciæ cito in fastidium vertuntur; spirituales vero deliciæ desiderium pariunt, quia quod habent et sentiunt, cupiunt semper habere atque sentire, gustare et experiri. Ibi erit libertas expers totius servitutis indignæ, pulchritudo naturalis ac moralis et supernaturalis in anima et corpore. Et breviter, bona quæ ibi sunt et erunt, numerare non possumus, sed mereri. Ibi gaudium purum, continuum et æternum. Ibi merita nostra ultra condignum remunerantur.

Ibi corpora erunt animabus perfecte subjecta atque promptissime obedientia, et ubi voluerit anima, corpus mox erit. Auferentur etenim a corporibus electorum omnia per quæ nunc impediunt animas ab exercitiis virtutum continuis, omnis gravedo, obscuritas, indigentia alimenti, indumenti ac somni.2 Fulgebuntque justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent. Mutabunt fortitudinem, pro fortitudine naturæ ac viæ accipientes fortitudinem felicis innovationis ac gloriæ;3 assument pennas ut aquilæ, volabunt et non deficient.4 Egredientur et salient quasi vituli de armento; et dicent: Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, et salvavit nos;5 gratias agimus tibi, Domine Deus noster omnipotens, qui es et qui eras, qui accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.6

Tunc clarissime cognoscemus, et cum præcordialissima gratiarum actione confitebimur ad Dei honorem, quam breve fuit omne tempus quo pro tanta beatitudine Domino majestatis servivimus, quam modicus labor, quo pro tam immensa quiete hic laboravimus, quam parva satisfactio pro peccatis, per quam ad interminabilem atque dulcissimam illam æternitatis pacem pervenimus, quam exigua pugna, per quam ad victoriam securissimam nunquam finiendam perducti sumus.

Nunc igitur omni excluso torpore, omni pusillanimitate abjecta, omni spreto fastidio, ad tantam beatitudinem festinemus ; et quia beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt7, jam puritati cordis ferventer ac fortiter studeamus, omni custodia custodientes corda nostra ab omni culpa, quoniam nihil inquinatum intrabit in gloriam Dei. Nunc quoque conemur futuram illam prælibare dulcedinem, et gustare quam dulcis est Dominus, quatenus ejus suavitatem experti carnalia contemnamus;891011 atque ut ad tam dulcem pertingere mereamur prægustum ac divinam experiri suavitatem, vitemus omnem consolationem inanem et cunctam delectationem carnalem, ac in Omnipotentis conspectu ambulemus sollicite, proficientes quotidie in omni gratia et virtute.

Footnotes

  1. Ephes. IV, 13. ↩

  2. C Sap. III, 7. ↩

  3. Is. XL, 31. ↩

  4. Malach. IV, 2. ↩

  5. Is. XXV, 9. ↩

  6. Apoc. XI, 17. ↩

  7. Matth. V, 8. ↩

  8. I Petr. II, 3. ↩

  9. Ps. XXXIII, 9; ↩

  10. Apoc. XXI, 27. ↩

  11. Prov. IV, 23. ↩

Chapter 67 of 70