Skip to the text

Articulus 67

De effectibus considerationis ac desiderii æternæ felicitatis.

APUD te, Domine, est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Ps. xxxv, 10.

Dominus et Salvator in exordio suæ prædicationis dicebat :1 Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Ex quo constat, quod consideratio et affectus regni cœlestis inducit hominem ad pœnitentiam peragendam. Nempe, dum quis diligenter perpendit pro posse quanta sit gloria regni cœlestis, dolet se demeruisse gloriam tantam, et de suis pœnitet, confitetur ac satisfacit peccatis, quatenus amissam felicitatem recuperet.

Secundo consideratio regni cœlestis facit hominem temporalia aspernari, avaritiam detestari, et necessariis esse contentum, sicut ex verbis Gregorii tactum est : Si consideremus quæ et quanta nobis promittuntur in cœlis, vilescunt animo omnia quæ habentur in terris. Hinc dixit Apostolus : Æstimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi, propter quem omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.2 Nulla namque est comparatio terrenarum et temporalium atque carnalium rerum ad bona divina, cœlestia et æterna. Quid ergo tibi, o Christiane, cum istis sensibilibus et terrenis, qui ad bona cœlestia invitaris ?3

Tertio consideratio regni cœlestis accendit hominem ad laborandum fortiter, perseveranter ac fervide pro gloria tanta, juxta illud Scripturæ : Vos autem conformamini, et non dissolvantur manus vestræ : erit enim merces operi vestro. Hinc ait Apostolus : Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ?4 Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Sic currite ut comprehendatis. Si enim illi totis sic viribus currunt pro corruptibili bravio et parva ac brevi corona, quamvis sciant non nisi unum eorum accepturum esse bravium cursus celerioris : quanto magis viam mandatorum Dei currere debemus pro bravio sempiterno et præmio glorioso, quod certum est unumquemque currentium esse sumpturum ? Et plane prorsus est indignus tanta salute, qui pro ea renuit laborare hoc tem-

II Par. xv, 7. pore brevi, nec ejus amore vult illicitas delectationes vitare. Maxima injuria datoris hujus salutis est, sic parvi pendere ipsum et ejus promissa, et vel lente ac tepide aut omnino non quærere gloriam tantam.

Quarto consideratio regni cœlestis retrahit hominem a cunctis peccatis, in quantum sunt impeditiva tantæ beatitudinis, quam quanto ferventius quis affectat, tanto vehementius amittere eam formidat. O quam multa et horrenda facinora plurimi vitant, ne temporalia damna incurrant, præsertim ne occidantur! Quanto magis fugere semper debemus universa peccata, quantum fragilitas permittit humana, ne vitam gloriæ amittamus, ne pretiosissimis bonis æternæ felicitatis, quæ est status omnium bonorum aggregatione perfectus, privemur? Hinc hortatur Apostolus: Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.5

Quinto consideratio ista animat et confortat nos ad repugnandum viriliter et constanter adversariis nostræ salutis, mundo, carni et dæmonibus: quia, ut ait Apostolus, non coronatur nisi qui legitime certaverit.6 Quum enim tanta sit merces hujus victoriæ, justissimum est infatigabiliter reluctari tentationibus et peccatis, et omni hosti salutis. Hinc in libro Sapientiæ legitur de electis: In paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se:7 ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini.8 Unde hortatur Apostolus: Non fatigemini, animis vestris deficientes: nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes.9 Hinc quoque Gregorius: Delectat, inquit, mentem magnitudo præmiorum, sed non deterreat certamen laborum: ad magna etenim præmia perveniri non potest nisi per magnos labores.

Sexto, consideratio gloriæ æternalis parit patientiam in adversis, facitque hominem omnem tribulationem et persecutionem hilariter ac levius sustinere, quum tanta sit fructuositas adversitatis, et tanta merces patientiæ ejus. Ideo loquitur Christus: Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes, propter me;1011 gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.

Septimo consideratio ista accendit hominem in Dei amore, qui se ipsum nobis promisit in præmium objectale, et sui ipsius immediatam et claram visionem, in præmium formale; qui se tam infinite omnibus excellentiorem ac digniorem, ex incomprehensibili caritate, pietate atque dignatione dignatur pauperculis suis creaturis tam immediate et proxime counire. Quemadmodum autem beneficia data, sic et promissa præstanda inflammant ad amorem benefactoris ac promissoris.

Octavo consideratio ista facit hominem humiliare se ipsum, dum ad tam supernaturalem beatitudinem se conditum et vocatum perpendit, ad quam se ex se omnino indignum, insufficientem et impotentem esse cognoscit; et ita intra se dicit: Unde hoc tibi, o indigna vilisque creatura, ex omni parte defectuosa, ut ad tantam beatitudinem sis creata, ordinata, redempta et invitata?

Facit etiam consideratio hæc hominem esse sollicitum ut gratus sit Deo, nec tantam negligat gratiam ejus. Ideo ait Apostolus: Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.12 Quomodo enim effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Et denuo:13 Videte (ait) ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de cœlo nobis loquentem avertimus.

Ut ergo hi salubres effectus inveniantur in nobis, attendamus assidue et prudenter quanta sit beatitudo et gloria regni cœlestis, ad quod conditi sumus et vocati, imo ad quod omni die multipliciter invitamur.

Footnotes

  1. Matth. iv, 17. ↩

  2. Philipp. iii, 8. ↩

  3. art. LXIV. ↩

  4. I Cor. ix, 24, 25. ↩

  5. II Cor. vii, 1. ↩

  6. II Tim. II, 5. ↩

  7. Sap. III, 5. ↩

  8. Sap. v, 17. ↩

  9. Hebr. xii, 3, 4. ↩

  10. Luc. vi, 22, 23. ↩

  11. Matth. v, 11, 12; ↩

  12. Hebr. II, 1, 3. ↩

  13. Hebr. xii, 25. ↩

Chapter 69 of 70