Skip to the text

Articulus 68

Exhortatio ad promerendum beatitudinem æternalem, et qualiter eam compendiosius promereri et adipisci possumus.

QUÆ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Coloss. III, 1, 2.

Duo amores, ut sanctus adstruit Augustinus, duas constituunt civitates: quoniam amor Dei crescens usque ad contemptum sui, civitatem constituit Dei, hoc est Ecclesiam militantem, imo et triumphantem; porro amor sui crescens usque ad contemptum Dei, civitatem facit diaboli, ecclesiam malignantium, regnum Babylonis et Antichristi.

Itaque amor infusus, purus et spiritualis, quo super omnia Deum diligimus, et nos ipsos in Deo, origo est merendi, et fons omnis operis meritorii, virtuosi. Amor autem improbus sui, qui est amor privatus et ad se inordinate reflexus, origo est omnium vitiorum. Qui igitur cupit copiose proficere, celeriter perfici, et ad regnum cœleste compendiose perduci, studeat se ipsum in Deo amare, hoc est omnia illa optare, quærere et amplecti, quæ sibi magis necessaria aut utilia sunt ad complacendum Deo et ad obtinendum beatificam visionem ipsius, hoc est adversa et aspera et quæ afflictiva sunt carnis: corripi et corrigi cupiat, contemni, irrideri ac ferre injurias non dedignetur, sed gaudeat; Deo reverenter ac fervide deservire non cesset, se ipsum coram Deo et proximis humiliet semper, omne tempus suum fructuose expendere delectetur. Ecce quanto quis istud adimpleverit plenius, tanto mansuetior, patientior, humilior, ferventior, temperatior erit in omnibus.

Improbum ergo et privatum amorem, quo carnales deliciæ, temporales divitiæ, propria commoda et temporales honores amantur et expetuntur, funditus exstirpemus de cordibus nostris, quoniam falsus et pessimus amor ille est caritatis venenum, et per ipsum fit homo servus diaboli, membrum Antichristi, mancipium iniquitatis civisque Babylonis. Consideremus quam periculosus, vitiosus, infectivus, nocivus atque damnabilis sit amor iste privatus, qui trahit usque ad Dei contemptum et ad transgressiones præceptorum ipsius; sicque amorem istum tanquam omnis perditionis causam et fomitem toto corde abhorreamus, et Deum indesinenter precemur ut tam maledictum amorem et omnem carnalem affectum omnino tollat de cordibus nostris, et sua sancta dilectione nos adimplere dignetur: quatenus Deum nostrum propter propriam, puram et infinitam bonitatem ipsius super omnia toto corde jugiter diligentes, et etiam ideo quoniam ipse prior dilexit1 nos, et quia præcepit hoc ipsum, ac demum propter beneficia atque promissa ipsius, ad beatificam ejus visionem recto itinere incessanter tendamus, sicque ex ipso, per ipsum et in ipso jam vivamus per gratiam, et in futuro per gloriam.

Nempe, ut in Meditationibus suis sanctus pater Bernardus fatetur, beatitudo nostra ac præmium nostrum est Deum videre, cum Deo vivere, ex Deo et in Deo vitam habere, esse cum Deo et esse in Deo, qui erit omnia in omnibus.2 Et ubi est summum bonum, ibi est summa felicitas, summa jucunditas, vera libertas, perfecta caritas, æterna securitas et secura æternitas; ibi est vera lætitia, plena scientia, omnis pulchritudo, omnis beatitudo.

Est ibi pax, pietas, bonitas, lux, virtus, honestas, Gaudia, lætitiæ, dulcedo, vita perennis, Gloria, laus, requies, amor et concordia dulcis.

Quæ ergo nos angit et impellit vesania, vitiorum sitire absinthium, hujus mundi sequi naufragium, vitæ labentis pati infortunium, impiæ tyrannidis ferre dominium, et non potius convolare ad Sanctorum felicitatem, ad angelorum societatem, ad solennitatem supernæ lætitiæ, ad jucunditatem vitæ contemplativæ, ut possimus intrare in potentias Domini, et videre superabundantes divitias bonitatis ipsius?3 Ibi videbimus gloriæ decorem, Sanctorum splendorem, et regiæ potestatis honorem. Cognoscemus Patris potentiam, Filii sapientiam, Spiritus Sancti benignissimam prorsus clementiam: sicque habebimus totius benedictæ ac summæ Trinitatis notitiam. O quam beatissima visio, videre Deum in se ipso, videre eum in nobis et nos in eo! Hæc erit summa felicitas, quoniam intelligetur in suo puro esse sincerissima Deitas, comprehendetur in ea incomprehensibilis Trinitas, et patebunt Deitatis arcana. Hæc visio ac delectatio totum cor hominis replens et satians, erit tota illius beatitudinis consummatio. Una erit ibi omnium lingua, jubilatio indefessa, unus affectus, idem effectus, æterna laudatio. Ibi angelorum et hominum unum erit gaudium, unum colloquium, unum convivium. Hæc Bernardus.

Illuc festinare debemus, ubi feliciter sine fine vivemus. Si in tantum amamus hanc vitam miseram, labilem, incertam, caducam, in qua cum tanto periculo, labore peccatoque vivimus; multo magis amare debemus vitam illam, in qua cum summa securitate, quiete et puritate in æternum vivemus. Qualis putatis erit tunc splendor animarum, quando solis splendorem habebit lux corporum in regno Patris justorum?4 Hoc est regnum regnorum, regnum omnium sæculorum, patria electorum.5 De qua in Legenda beatissimorum sanctissimorumque martyrum Epicteti presbyteri et Astionis monachi legitur: Possessio Beatorum paradisus vocatur, quorum tabernacula ex lumine sunt constructa, quorum vita Deus est, et conversatio immortalis exsistit; in quorum capitibus sunt coronæ ex auro purissimo ac variis gemmis; quorum imperator et rex est Deus deorum, cujus ministri sunt angeli lucis; et senatus Regis illius præclarus est, cujus media pars sunt Prophetæ, alia vero Apostoli. Porro nomen civitatis, Christopolis. In qua stat vir quidam mirificus, David, habens Psalterium decem chordarum; qui commorantes in civitate illa jugiter excitat ad laudem Regis ipsius, dicens: Laudate Dominum de cœlis, laudate eum in excelsis; laudate eum, omnes angeli ejus;6 laudate eum, omnes virtutes ejus.

Itaque ad hanc beatissimam cœlestis paradisi politiam fervidissime adspiremus; atque ut ad eam feliciter pertingere valeamus, novissima nostra, de quibus hucusque tractatum est, sapienter et assidue meditemur. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. 1 Joann. IV, 10, 19. ↩

  2. 1 Cor. XV, 28. ↩

  3. Ps. LXX, 16. ↩

  4. Matth. xiii, 43. ↩

  5. Ps. cxlii 13. ↩

  6. Ps. cxlviii 1, 2. ↩

Chapter 70 of 70