Skip to the text

Articulus 1

DE

REGIMINE POLITIƹ

De origine civitatum, et de causis fundationis earum.

UT rectores ac judices civitatum sua officia diligenter ac debite exsequantur, oportet eos in primis advertere qualiter et propter quas causas primo institutæ ac factæ sint civitates.

Itaque, sicut in libro Politicorum Aristoteles docet, et S. Thomas atque Ægidius de Roma in libris suis de Regimine regum ac principum ad regem Cypri regemque Franciæ scribunt, sex sunt causæ propter quas constructæ sunt civitates. Prima, quatenus homines pariter habitando, se invicem amplius diligant delectabiliusque convivant. Homo enim naturaliter est animal civile ac sociale : ideo in societate hominum vivere, est sibi connaturale et naturaliter delectabile. In civitatibus quoque sunt multa quæ faciunt homines jucundius vivere, quæ non reperiuntur in villis ac solitariis locis. — Secunda causa est abundantia aut sufficientia eorum quæ necessaria sunt sustentationi vitæ humanæ. Qui enim in eadem civitate morantur, sibi invicem deserviunt ac succurrunt in necessariis vitæ, dum unus abundat in isto, alter in illo; et unus hoc habet venale, alius illud. Medicamina quoque infirmitatis humanæ magis abundant in urbibus. — Tertia causa est, ut homines suis adversariis facilius possint resistere, et se ab illorum incursu defendere, sicque securius habitare : quod totum aptius fit per hoc quod multi intra unius civitatis ambitum continentur ac commorantur. — Quarta causa est, ut emptiones, venditiones, mutationes et locationes inter homines convenientius fiant, et quilibet facilius reperiat quæ placeant quibusve indigeat. Non enim omnia ab uno aut a paucis habentur : ideo congruit plurimos simul morari, ac diversa habere venalia seu commutabilia aut communicabilia; diversos quoque inter eos esse artifices ac magistros, et sapientes ac officiatos, qui animarum saluti ac corporum sanitati possint consulere. — Quinta causa est communicatio sive conjunctio conjugiorum. Homines namque diversi ac plurimi pariter habitando, notitiam et amicitiam ad invicem contrahunt, sicque connubia pariter ineunt et affines mutuo fiunt : ex quo magis se diligunt commoditatesque plurimas assequuntur. — Sexta et summa causa est, ut homines virtuosius eligibiliusque convivant. Homines quippe in urbibus simul manendo, se invicem magis considerant, instruunt et hortantur, sicque magis morigerati ac virtuosi redduntur. In civitatibus quoque homines magis refrenantur a magnis excessibus, quoniam ibi facilius comprehenduntur maligni. Quumque hæc sexta causa sit principalis, ad eam ordinandæ sunt aliæ quinque.

Itaque ad principes, judices et rectores civitatum pertinet providere ac procurare ut hæc sex bona propter quæ institutæ

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. sunt civitates, sint et abundent semper in civitatibus quibus præsunt: ut scilicet cives amorose delectabiliterque convivant, et de necessariis vitæ civitates provisæ sint, præsertim dum caristia aut obsessio seu impugnatio ab hostibus probabiliter aut certo imminet; cives quoque sibi invicem fideliter ac constanter contra hostes adsistant, atque emendo et vendendo, locando ac mutuando, dando et succurrendo, ad invicem juste, pie ac caritative se habeant; conjugia etiam pariter contrahant, et virtuose, facete ac eligibiliter pariter conversentur.

Postremo, quæ de causis constructionis civitatum prætacta sunt, de bonis civitatum constructoribus intelligi debent. Siquidem homines pravi ob alias causas ædificaverunt civitates: imo, secundum veritatem sacræ Scripturæ, civitates primo ædificari cœperunt a malignis hominibus propter causas perversas. Unde super illud Genesis, Cognovit Cain uxorem suam, quæ concepit et peperit Enoch, et ædificavit Cain civitatem, et vocavit eam ex nomine filii sui, Enoch;1 dicunt doctores, quod Cain, qui pessimus erat, postquam occidit innocentem et justum fratrem suum Abel, congregavit generatos ex semine suo, et eorum auxilio civitatem construxit, ut in ea cum suis auxiliariis ab aliis quibus injuriabatur protegeretur. Cain enim et ejus posteritas rapinis, latrociniis et variis pravitatibus insistebant.2 Nec aliquis ante Cain civitatem construxit.

Footnotes

  1. Gen. IV, 17. ↩

  2. Ibid. 8. ↩

Chapter 1 of 37