Skip to the text

Articulus 11

Quod illi qui in magnis peccatis sunt, indigni sunt judicare eos qui in iisdem aut in minoribus sunt peccatis.

ORDO caritatis atque justitiæ exigit, ut qui alium vult purgare, judicare aut castigare, primo purget, judicet ac castiget se ipsum: quia post Deum homo tenetur maxime diligere semetipsum. Indignus quoque est esse publicus minister justitiæ, et sedere in solio æquitatis ac juris exsecutor exsistere, qui per vitam vitiosam quotidie justitiam violat, leges divinas transgreditur, et contra naturale ac positivum jus agit. Talis autem est omnis homo qui præcepta Dei et Ecclesiæ non observat, qui aliis facit quæ sibi fieri non vult.

Hinc sancti patres Ambrosius atque Chrysostomus dicunt, quod illi qui sunt in magnis seu mortalibus vitiis, indigni sunt judicare illos qui in iisdem aut minoribus culpis sunt; et si judicent illos, præsumptuose faciunt, atque se ipsos majori damnationi reddunt obnoxios.1 Nam, ut ait Apostolus, in quo alios judicant, se ipsos condemnant, eadem enim faciunt.2 Ideo rursus dicit Apostolus: Qui alium doces, te ipsum non doces. Itaque, si judices essent adulteri, aut concubinarii, aut usurarii, aut similibus magnis sceleribus inquinati, non liceret eis aliquem judicare seu condemnare pro furto, quum adulterium et usura ac concubinatus consuetudinalis sint multo graviora peccata quam furtum, quamvis secundum humanas leges minus puniantur quam furtum. Et ista, ut S. Thomas scribit, potissime vera sunt quando peccata judicum publica sunt: quia tunc scandalum oriretur, si judicarent. Si vero occulta sint et judicandi necessitas instet, possunt propter officium cum humilitate ac Dei timore judicare, dummodo ex corde pœniteant et emendationem firmam proponant.

Ex his innotescit quam periculosa atque damnabilis sit vita judicum et rectorum communitatis qui in manifestis ac gravibus sunt peccatis, ut sunt adulteri, usurarii, fornicatores, ebriosi, et similes: qui prorsus indigni sunt præesse et judicare; nec in urbibus boni regiminis præesse sinuntur. Unde de multis virtuosis atque prudentibus regibus ac principibus legitur, quod tales homines publice vitiosos nequaquam ad officia promoverunt, nec in suis reliquerunt officiis, nisi se protinus emendassent.

Footnotes

  1. Rom. II, 1. ↩

  2. Ibid. 21. ↩

Chapter 11 of 37