Articulus 3
Quales debeant esse rectores ac judices civitatum.
QUUM igitur multitudo hominum, quamvis corporaliter inter eadem mœnia commoretur, indigna sit nomine civitatis et reipublicæ, nisi consensu juris et utilitatis communione sit colligata atque concorditer et virtuose convivat; certum est quod rectores ac judices civitatum oporteat esse excellenter justos, caritativos, stabiles ac prudentes. Primo ergo spectat ad eos ut habeant singularem præcipuumque amorem boni communis, in tantum ut utilitatem reipublicæ propriis commodis præferant, sicque diligentiores exsistant in procuratione et promotione ac conservatione pacis ac prosperitatis communitatis quam propriæ utilitatis, nec solum curent ac protegant partem reipublicæ, sed totam, ut scilicet solliciti sint pro omnium utilitate et pace, et non solum pro quorumdam. Hinc Tullius in libris de Officiis recitat quemadmodum doctissimus ille Plato duo præcepta dedit universis civitatum rectoribus atque judicibus: primo, ut utilitatem civium sic optent et curent, ut ad eam ordinent cuncta quæ agunt, propriorum commodorum obliti; secundo, ut totum corpus reipublicæ curent ac tueantur, universorum ac singulorum paci et utilitati pro viribus providendo, ne dum unam reipublicæ partem tuentur, aliæ negligantur, quia ex hoc dissensio oritur.
Porro, ut judices ac rectores urbium tales sint, oportet eos ab omni avaritia et acceptione personarum esse immunes. Insuper, quum proprius actus judicum et rectorum sit alios gubernare, informare ac judicare, necesse est eos esse eminenter prudentes ac justos, ut jura sua agnoscant ac profunde intelligant; nec solum ad verborum superficiem, sed principaliter ad legislatoris intentionem respiciant, sicque in omni judicio prudenter advertant quis sit verus suorum jurium, legum aut consuetudinum intellectus, deinde secundum jura sua sic intellecta, unicuique eis subjecto justum judicium faciant sicut tenentur, omni carnali et inordinato amore ac odio, omni quoque timore et cupiditate prorsus exclusis. Itaque ad judices ac rectores reipublicæ singulariter pertinent tres istæ virtutes, amor boni communis, prudentia atque justitia, per quas respublica crescit, prosperatur et stabilitur.
Hinc de antiquis Romanis loquitur Cato: Nolite putare majores nostros armis rempublicam ex parva magnam fecisse. Si enim sic esset, multo pulchriorem eam nos haberemus: armorum enim et equorum major copia nobis est. Alia fuerunt quæ illos viros magnos fecerunt, quæ nobis nulla sunt: domi industria, foris justum imperium; animus in consulendo liber, nec delicto neque libidini obnoxius. Pro his nos habemus avaritiam atque luxuriam; publice egestatem, privatim opulentiam. Laudamus divitias, sequimur inertiam; omnia virtutis præmia (scilicet dignitates et officia, quæ virtuosis prudentibusque debentur) ambitio possidet. Ex his verbis Catonis patet, quod sicut per amorem boni communis, prudentiam ac justitiam respublica proficit, prosperatur et permanet, ita per vitia his virtutibus tribus contraria, hoc est, per privatum amorem proprii commodi seu per avaritiam, et per indiscretionem seu imperitiam, ac per injustitiam, respublica decrescit, turbatur, depauperatur ac perit.
Hinc Seneca protestatur, quod Romani Imperatores ac judices, quando eorum respublica viguit, litterati fuerunt, atque ex tunc armatæ militiæ manum infirmatam, et ipsius principatus radicem quasi præcisam, ex quo in principibus languit virtus litterarum prudentiaque defecit. Hinc ait Scriptura: Principatus sensati stabilis erit;1 et rursus: Civitates inhabitantur per sensum prudentium.2
Footnotes
Chapter 3 of 37