Skip to the text

Articulus 9

De his quæ requiruntur ad hoc quod rectores ac judices recte et digne ac meritorie judicent.

HOC ad omnem Christifidelem primo ac maxime pertinet, et ab ipso Deus id exigit, ut ex caritate Dei agat omne quod agit, atque ad gloriam et honorem Dei ordinet cuncta quæ facit. Propter quod ait Apostolus:1 Omnia vestra in caritate fiant;2 et iterum: Omne quod facitis, ad gloriam Dei facite. Quemadmodum enim anima est vita corporis, ita caritas Dei est vita animæ: sine qua caritate anima spiritualiter mortua est, ita quod nullum actum Deo placentem atque æternæ vitæ meritorium habet.

Itaque ad hoc quod judices et rectores digne ac meritorie judicent, primo exigitur ut in caritate Dei exsistant, et ex caritate Dei judicium eorum originaliter imperialiterque procedat, ut scilicet principaliter sic judicent, quia Deo sic placet, et quia ipse hoc exigit, et ut ipse glorificetur ex eorum judicio, et pax communitatis custodiatur.3

Secundo requiritur ut judices sint justæ ac virtuosæ conversationis, ut ex zelo justitiæ inclinentur ad judicandum, nec per peccata mortalia reddantur ad judicandum indigni. Ideo antequam judicent alios, examinent semetipsos an in aliquo sint mortali peccato; et si sunt, aut judicare non audeant, aut antequam judicent de suis peccatis pœniteant, confiteri et emendare proponant, sicque ad judicandum cum humilitate et Dei procedant timore. Dictum est namque, quod judex debet esse quasi animata justitia et undique justitia adornatus, eminenterque justus ac justior ceteris. Hinc sanctus Moyses dixit ad filios Israel: Date ex vobis viros sapientes et gnaros, quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, et ponam eos vobis principes ac judices. Jethro quoque naturali ac humana prudentia præditus, ait ad Moysen: Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis qui judicent populum omni tempore.4

Tertio requiritur ut judices publica auctoritate fungantur, et jurisdictionem habeant super eum quem judicant, vel ratione fori aut ratione delicti in loco eorum commissi: quia, ut sanctus ait Gregorius, non licet falcem mittere in messem alienam, hoc est, non licet judicium exercere in non subditos.

Quarto exigitur ut judices secundum statuta et ordinem juris procedant, et legitimum modum observent, secundum allegata atque probata agendo. Hinc asserit S. Thomas, quod judex non debet in criminibus aliquem condemnare, nisi habeat accusatorem. Accusator quoque personaliter debet adesse, quum canon dicat: Per scripta nullius accusatio suscipiatur. Quod de accusatore absente accusationem in scriptis mittente Thomas exponit. Hinc, sicut in Actibus Apostolorum habetur, præses pro Pauli apostoli defensione dixit Judæis: Non est consuetudo Romanis aliquem damnare hominem, priusquam is qui accusatur, præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina quæ ei objiciuntur.5 Verumtamen publica diffamia et evidentia facti, id est sceleris perpetrati, locum supplent accusatoris: idcirco in talibus non oportet secundum ordinem juris prætactum procedere.

Quinto requiritur ut judices non cedant multitudini neque clamori multorum. Idcirco per Moysen Deus præcepit: Non sequaris turbam ad faciendum malum; nec in judicio acquiescas sententiæ plurimorum ut a vero devies.6 — Sexto exigitur ut non nimis faciliter credant, sed causam quam nesciunt, cum omni diligentia inquirant atque discutiant, quemadmodum sanctus Job, judex et princeps justissimus, loquitur de se ipso:7 Causam quam ignorabam, diligentissime investigabam.

Septimo oportet ut judices non sint acceptores personarum, fovendo, palpando seu audiendo unum præ alio contra justitiam, sed ad omnes et singulos juste ac indifferenter se habeant. Ideo Moyses præcepit judicibus:8 Ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam. — Octavo exigitur ut nullo timore declinent a recto judicio, imo mori malint et omnia damna pati quam injuste judicare: præsertim quum omnis Christianus teneatur sic stare quod malit mori et omnia temporalia perdere quam mortaliter peccare; et qui ita non stat, in mortali peccato est, quia non plus diligit Deum creatorem quam se ipsum et bona creata. Hinc ait Scriptura: Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte expavescas a facie potentis.9

Nono requiritur ne immoderate compatiantur alicui in judicando. Propter quod Moyses loquitur: Pauperis non misereberis in judicio.10 Non enim miserendum est pauperibus in judicio in præjudicium partis adversæ, neque in tantum ut derogetur veritati et æquitati. Verumtamen judices exhibere se debent pios egenis, desolatis miserabilibusque personis, ut viduis, orphanis et pupillis atque pauperibus, audiendo et judicando causas eorum, quantum salvo jure fieri potest. Ideo ait Scriptura:11 In judicando esto pupillis misericors ut pater. Singulariter namque iniquum est et crudele opprimere tales. Ideo Salomon dicit: Non facias violentiam pauperibus, neque conteras egenum in porta.12 Per portam autem intelligitur locus judicii, quia in urbium portis judices antiquitus sedere ad judicandum solebant, ut facilius invenirentur ac haberentur ab omnibus. De immisericordibus et injustis quoque judicibus Deus per Isaiam prophetam conquerens, ait: Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad eos.13

Decimo oportet ut avaritiam detestentur, et munera spernant, quemadmodum Moyses loquitur: Non accipies munera, quæ excæcant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum.14 In Ecclesiastico etiam scriptum est:15 Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi frenum in ore, avertunt correptiones eorum. Hinc de avaris impiisque judicibus asserit Isaias propheta: Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.16 Refert S. Bernardus de quodam judice justo ac magno, quod equum accepit a quodam viro divite; quumque post paucos dies dives ille venisset ad judicem illum pro subventione in causa sua, judex respondit: Nesciebam te causam habere apud me; ecce equus tuus in stabulo stat, vade et recipe illum. Unde et Tullius scripsit: Quomodo poterit aliis juste dominari aut judicare, qui propriis cupiditatibus non dominatur? — Undecimo oportet ut nullas recipiant preces in præjudicium alterius partis aut æquitatis. mutus avertit

Duodecimo exigitur ut carnalem et inordinatum amorem ac odium penitus deserant, quoniam talis amor et odium pervertunt judicium. Propterea Cicero dixit: Exuit personam judicis, qui induit personam amici aut inimici. Hinc Aristoteles protestatur, quod homo non est bonus judex sui ipsius, quia nimis amat semetipsum, nec etiam hostis sui, quoniam odit eum. Verumtamen intelligendum est hoc de homine imperfecto: siquidem homo in virtutibus perfectus, se ipsum spirituali diligens amore, et dono sapientiæ illustratus, optime judicat de se ipso, nec carnali et inordinato excæcatur amore, nec odio alicujus, imo inimicos suos veraciter diligit, et bona pro malis rependit. Denique legitur quod Cambyses rex Persarum unum judicum suorum fecit vivum excoriari, quoniam judex ille quemdam ex odio condemnavit. Cutem quoque judicis excoriati jussit sedi judiciariæ superponi, filiumque excoriati in ea sedere, ut pœnam patris sui jugiter recordaretur, nec aliquem judicaret injuste. Itaque gravissime peccant qui ex ira, impatientia, indignatione aut displicentia pervertunt judicium atque injustam ultionem exercent. Hoc namque est contra Dei præceptum, contra fraternam caritatem, et contra justitiam: ideo est enorme ac mortale peccatum. Judices quippe rationem sequi tenentur, non animositatis aut impatientiæ motum. Qui autem in judicando causas subditorum sua odia vel gratiam sequuntur, injuste indigneque judicant, ut ait Gregorius. — Tertiodecimo exigitur ut vera decorentur prudentia et sufficienti jurium suorum scientia, quatenus in judicando sapienter ac discrete procedant.

Postremo judicibus est cavendum ne ex his quæ audiunt, ad iram, impatientiam aut invidentiam provocentur, sicque ex impetu passionis ferant sententiam: corde enim tranquillo, maturo ac timorato est proferendum judicium. Ira autem et impatientia faciunt hominem stulto consimilem. Propter quod Salomon exhortatur: Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.17 Et rursus affirmat: Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.18 Ideo Jacobus ait apostolus: Sit omnis homo tardus ad iram, quoniam ira viri justitiam Dei non operatur.19 Unde mansuetudo omni prælato ac judici valde necessaria est.

Footnotes

  1. I Cor. xvi, 14. ↩

  2. I Cor. x, 31. ↩

  3. Decret. p. 11, cau. q. 2, c. 3. ↩

  4. Exod. xviii, 21, 22. ↩

  5. Act. xxv, 16. ↩

  6. Exod. xxiii, 2. ↩

  7. Job xxix, 16. ↩

  8. Deut. 1, 17. ↩

  9. Eccli. vii, 6. ↩

  10. Exod. xxiii, 3. ↩

  11. Eccli. iv, 10. ↩

  12. Prov. xxii, 22. ↩

  13. Is. 1, 23. ↩

  14. Exod. xxiii, 8. ↩

  15. Eccli. xx, 31. ↩

  16. Is. 1, 23. ↩

  17. Eccle. vii, 10. ↩

  18. Prov. xiv, 29. ↩

  19. Jacob. i, 19, 20. ↩

Chapter 9 of 37