Skip to the text

Articulus 18

De multis bonis quæ civitates consequuntur obediendo fideliter principibus et officiatis ac magistratibus suis.

QUEMADMODUM nonodecimo libro de Civitate Dei asserit Augustinus, optimum bonum in civitatibus pax est: nam et omnia bella tendunt ac ordinantur ad hoc, ut hostibus civitatis devictis communitas vitam ducat pacificam. Paci autem multo plus contrariatur dissensio sive rebellio contra proprium principem quam contra extraneos. Itaque civitates proprio principi obediendo merentur ut bene succedat eis in temporalibus ac spiritualibus bonis. Princeps namque qui vere et digne princeps vocatur, intendit ac nititur plebem suam a peccatis retrahere, ad virtutes dirigere, ad pacem ac felicitatem perducere. Hinc cives dum principi suo taliter se habenti obediunt, quietem, pacem ac statum laudabilem sortiuntur, in temporalibus prosperantur, extraneis hostibus prævalere merentur, et sua securius exercent officia. Multipliciter vero turbantur, sollicitantur ac metuunt, dum ab ipso dissentiunt aut ei resistunt. Ideo Aristoteles loquitur, quod stultius atque iniquius agunt qui principis sui justa aspernantur præcepta, quam ægri qui medicorum vilipendunt consilia. Porro, si princeps irrationabilia aut injusta præciperet, dicendum ei esset a subditis quod beatissimus princeps Apostolorum dixit principibus Judæorum: Obedire oportet magis Deo quam hominibus.

Insuper, ira principis valde vitanda est subditis, quum Salomon dicat: Sicut fremitus leonis, ita et ira regis; et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. Et iterum ait: Sicut rugitus leonis, ita et terror regis; qui provocat eum, peccat in animam suam. Indignatio regis, nuntius mortis; et vir sapiens placabit eum. Et quod Salomon ait de rege, de ceteris quoque principibus est intelligendum. Præterea, ira est appetitus vindictæ, consurgens ex hoc quod aliquis videt aut percipit se aut pertinentia ad se ab aliquo vilipendi aut male tractari: ideo principes irascuntur, si eis aut pertinentibus ad ipsos irreverentia aut injuria irrogetur. Et quoniam omnes qui in principatu principis commorantur, sunt subditi ac ministri ipsius suæque gubernationi ac protectioni commissi, ideo forefacit principi quicumque forefacit alicui sub ejus dominio habitanti. Subditi ergo cavere debent ne suo forefaciant principi in propria ejus persona, vel in aliquo ad ipsum pertinente.

Postremo, fidelitas subditorum ad principem suum specialiter commendatur et multis exemplis laudatur. Quum enim rex quidam alium regem captum haberet, et die sequenti illum vellet occidere, unus militum regis volentis illum occidere, qui miles antea servus ac subditus natus regis illius capti fuerat, suum cupiens dominum liberare, stramenta lecti ejus colligavit, et capiti ac humeris regis sui illius capti superposuit ea, percutiendoque illum cum baculo expulit eum extra palatium, quasi servus suus fuisset: nam et vestes servi sui induerat regem illum, et expellendo alloquebatur eum tanquam proprium servum. Idcirco custodes portarum permiserunt regem illum transire, putantes quod militis servus esset. Die sequenti, quum rex ille qui alium habuit captum, inquisitione facta, veritatem hujus facti cognosceret, interrogavit a consiliariis atque nobilibus suis qua morte puniendus esset miles et servus suus, qui hostem suum sic dimiserunt. Quumque unus diceret, vivos esse excoriandos, alius comburendos, tertius decollandos; rex juravit et dixit: Per summum Deum, nulla morte, sed omni honore sunt digni, qui domino suo tam fideles fuerunt.

Legitur quoque in vita Alexandri Magni, quod dum unus militum Darii regis in bello valide percussisset vulnerassetque Alexandrum regem, et milites Alexandri militem illum invaderent, Alexander prohibuit eos, dixitque militi illi: Quis es tu, o strenue vir, et cur hoc fecisti? Respondit: Servus sum Darii regis, et idcirco hoc feci, ut dominum meum facerem tuum victorem. Quo audito, Alexander militem illum magnifice collaudavit, proposuitque eum suis militibus in exemplum, dicens: Talem fidelitatem decet omnem militem ac subditum exhibere suo principi. Hinc Alexander non permisit militem illum occidi, sed tenuit eum apud se et exaltavit. Quum enim princeps terræ sit publica persona, boni communis amator, procurator atque defensor præcipuus, unusquisque nobilium et officiatorum ac ministrorum ipsius cum tanta fidelitate debet principem suum diligere ac juvare, ut pro defensione ipsius propriam vitam exponat et mori paratus sit.

Chapter 18 of 37