Skip to the text

Articulus 21

De variis causis quæ unumquemque principem movere atque accendere debent ad hoc ut studeat semper pacem habere cum civitatibus et subditis suis.

QUEMADMODUM Aristoteles ait, princeps est imago Dei in terra: ideo debet esse omnino vir divinus, in sapientia virtutibusque perfectus, ut sicut sol lucet in cœlo et ceteris astris ac planetis splendidior est, sic princeps in toto populo suo splendeat vera discretione, sapientia virtuosa, exemplarique vita et fama honesta; quantum etiam ceteros præcellit in potestate, dignitate ac jurisdictione, tantum eos excedat sapientia omniumque virtutum perfectione. Perfectio autem maxime consistit in Dei amore: ideo princeps præ ceteris in caritate debet esse ferventior, præsertim quum lex Christi sit lex perfecti amoris ac sincerissimæ caritatis. Imo, quantum lex Christi aliarum gentium leges in perfectione transcendit, tantum decet principes christianos præ ceteris principibus esse virtuosiores et in Dei amore perfectiores.

Insuper, quanto plura a Deo dona majoraque bona princeps suscepit, tanto plus debet Deum diligere, gratias agere, et vicem ei rependere, optando et procurando Dei honorationem in omnibus. Quum igitur Deus per peccata maxime offendatur et inhonoretur, atque per opera virtuosa potissime honoretur; hinc princeps primo moveri ac inflammari debet ex Dei amore ac zelo honoris ipsius, ut populus suus secum habeat pacem, ne per rebellionem et inobedientiam ac cetera vitia quæ inde nascuntur, populus suus Deum offendat ac inhonoret, et ne ipse sit aliquo modo tantorum causa malorum. Si enim grande peccatum est inobedientia et rebellio unius personæ, quis eloqui valeat quam enorme multiplexque peccatum sit inobedientia et rebellio et turbatio communitatis? Tantum igitur malum princeps cum summa diligentia vitet, et ex Dei amore illud jugiter vitare tenetur. Quod si communitas fuerit tantæ benevolentiæ ac beneficentiæ principis sui ingrata, nihilo minus princeps Dei intuitu ac amore et zelo divini honoris agere debet ut dictum est; nec vinci debet malitia, improbitate aut ingratitudine subditorum, sed sua bonitate illorum vincere pravitatem, seque tantum humiliare propter Deum, ad ejus honorem. Hinc tertio libro Regum legitur, quod quum filii Israel dixissent ad Roboam filium regis Salomonis, Pater tuus durissimo jugo gravavit nos, tu releva illud; Roboam rex petivit consilium a senioribus et sapientissimis suis, quid responderet. Qui dixerunt: Si clementer locutus fueris et verbis clementibus lenieris eos, servient tibi omni tempore.1 Unde constat, quod quamvis subditi interdum perverse et imprudenter loquantur, princeps tamen juxta mansuetudinem se decentem, debet pia responsione illorum imperitiam vincere. Propterea Salomon loquitur:2 Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem. Et iterum ait Scriptura: Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos.3

Secundo ad ista inducere principem debet amor præcipuus et sincerus quem ad subditos suos habere tenetur. Quamvis etenim omnem proximum diligere obligetur, subditos tamen suos tanto specialius paternaliusque tenetur diligere, quo amplius (Deo disponente) suæ gubernationi commissi sunt, et quo subditi ejus sibi sæpius ac promptius deservierunt, et adhuc tempore necessitatis servirent, etiam in arduissimis causis, et usque ad pericula mortis.4 Ex hoc spirituali subditorum amore princeps summe curare providereque debet ne subditi sui ad gravia vitia, ut sunt inobedientia, rebellio et mala inde sequentia, ruant: idcirco cum omni caritate, pietate, humilitate, discretione ac patientia illis occurrere debet, et per se ipsum ac alios sapientes illis consulere ne fiant rebelles. Imo, quum tota communitas sit quasi unum corpus cujus caput est princeps, debet unumquemque subditorum quasi proprium membrum diligere. Et cur dico, Quasi proprium membrum, quum juxta Christi doctrinam, quilibet Christianus obligatus sit plus diligere unumquemque proximorum suorum quam proprium corpus? Princeps ergo plus amare tenetur salutem et pacem cujuslibet proximi sui, quam corporis sui vitam et exteriora omnia bona. Quam ardentissime ergo et maxime tenetur optare, diligere, quærere et pro viribus procurare salutem et pacem totius populi sui atque cujuslibet urbis suæ? Idcirco cum infatigabili studio ab omni rebellione et inobedientia eos retrahere debet; et si videat eos duros ac improbos, compati eis debet, nec cessare a studio reducendi illos ad pacem.

Tertio ad hoc princeps moveri debet ex debito sui officii, ex quo subjectorum paci et prosperitati intendere omni modo sibi possibili obligatur.

Quarto ad idem inclinet principem consideratio districtionis divini judicii. Quum enim, ut dictum est, durissimum fiet judicium in præsidentibus, ita quod principes durissime judicabuntur a Deo;5 ob id vehementissime debent metuere ne per suam indiscretionem, negligentiam aut aliam culpam, sint subditis suis causa rebellionis, multiplicisque ruinæ atque periculi, sicque omnia illorum peccata redundent in ipsos, et condemnentur æternaliterque puniantur pro universis illis subditorum suorum peccatis. Idcirco princeps sit semper timoratus atque sollicitus. Nec incaute aut immoderate excuset se ipsum: quia, ut sanctus ait Gregorius, Deus interdum occulto ac justo judicio permittit subditos quædam incidere mala propter superiorum suorum peccata.

Quinto princeps hæc faciat propter ineffabilem æternæ felicitatis mercedem quam sortietur a Deo, si pro communitatis pace et felicitate laboraverit ita: quoniam subditorum suorum merita redundabunt in ipsum, et pro omnibus illis coronabitur atque lætabitur in æternum.

Sexto ad idem princeps provocetur eo quod intestina dissensio atque rebellio sit tam ineffabiliter periculosa, vitiosa, nociva, tam communitati quam principi, prout ante declaratum est plenius.6

Septimo ad hæc princeps debet accendi propter multiplicem utilitatem et fructum, quos etiam in hac vita consequitur habendo pacem et concordiam cum subditis suis: quia ex hoc multum amatur a subditis. Amicitia autem inter exteriora bona habet primatum, quum scriptum sit: Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri vel argenti contra bonitatem fidei illius.7 Ex hoc etiam fit ei major copia divitiarum, et securius atque jucundius vivit, necessitatisque tempore majorem a subditis adsistentiam habet. Est quoque principi honor et causa famæ præclaræ, quod cum subditis pacem habet, amicitiam atque concordiam; et hoc ipsum est aliis exemplare.

Postremo, quamvis princeps culpam non haberet in discordia et rebellione civium contra se, nihilo minus res ipsa prima fronte speciem habet mali, multique culpam imputant principi, et scandalizantur ac detrahunt ei: idcirco, ut dictum est, omnibus modis debet conari ut cum urbibus suis ac subditis habeat pacem.

Footnotes

  1. III Reg. xii, 3-7. ↩

  2. Prov. xv, 1. ↩

  3. Eccl. vi, 5. ↩

  4. Matth. xxii, 39. ↩

  5. art. xii, xiii. Sap. vi, 6. ↩

  6. art. XVII, XVIII. ↩

  7. Eccli. VI, 15. ↩

Chapter 21 of 37