Skip to the text

Articulus 17

De obedientia ac reverentia quas communitas superioribus suis tenetur.

ARISTOTELES ait, quod optimum in rebus est ordo, id est congrua habitudo ac ordinatio inter diversa, præsertim inter superiores ac inferiores, ita ut superioribus inferiores obediant debitamque reverentiam semper impendant, sic ut unicuique superiori obediatur in licitis et honestis, quantum ad illa ad quæ se ejus jurisdictio superioritasve extendit. Principi etenim terræ, ut regi, duci aut comiti, plus et in pluribus obediendum est quam alicui ex officialibus ejus. Principi quoque militiæ obediendum est ab his quibus præest, in his quæ ad res bellicas atque ad suum officium pertinent. Similiter judicibus atque rectoribus urbium obediendum est a civibus in his quæ ad illorum spectant officium, ut sunt ea quæ ad pacem et prosperitatem civium attinent. Unicuique etiam patrifamilias obedire debent domestici ejus, ut uxor, soboles et familia, prout ad singulos pertinet.

Hæc autem obedientia tam necessaria est, ut (teste S. Hieronymo) nulla domus, nulla communitas sine ea diu aut bene subsistere possit. Siquidem ubi non est obedientia, non est concordia, sed discordia. Vereque dixit Sallustius, quod sicut parvæ res crescunt concordia, sic per discordiam res maximæ dilabuntur. Propter quod ait Salvator:1 Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur. Simili ratione urbs in se ipsam divisa mox desolatur. Itaque, ut bene ac prospere stet in civitate, oportet ut domestici obediant patribusfamilias, et cives judicibus, magistratibus ac rectoribus suis, ipsique judices et rectores simul cum communitate obediant principi terræ, cui tota provincia obedire tenetur in his quæ ad principis præsidentiam jurisdictionemque pertinent. Etenim princeps terræ potissime obligatur respicere ad generalem pacem ac prosperitatem totius patriæ suæ, hostibus patriæ resistendo, maleficos exstirpando, ut unusquisque in patria secure atque indemniter ambulet. Unde, si princeps in his negligens fuerit, tenetur ad restitutionem his qui in sua patria spoliantur, ut asserit S. Thomas: quoniam redditus principum sunt stipendia ad hoc instituta et assignata ac data, ut principes suam patriam ab incursu hostili ac malefactoribus tueantur. Deinde princeps intendere habet ac obligatur bono communi cujuslibet civitatis sibi subjectæ, et ut civitates dominii sui inter se bene concordes sint, judices quoque et rectores omnesque officiati juste et prudenter sua exsequantur officia, et ne impotentiores ac pauperes a potentioribus impiisque graventur.

Præterea, quoniam populus christianus non solum civili ac sæculari, sed etiam spirituali et ecclesiastica regitur potestate, quæ tanto dignior atque sublimior est sæculari potestate quanto anima est nobilior corpore; idcirco bonum commune civitatis veraque pax et prosperitas ejus in hoc præsertim consistit, ut populus in cultu et honorificentia Dei bene se habeat, divina præcepta observet, pastoribus ac prælatis suis obediat, oblationes ac decimas fideliter prompte et devote persolvat. In hoc quoque superiores debent se inferioribus exemplares præbere.

Denique, sæculari potestati esse obediendum, Christus verbo docuit et exemplo. Dixit namque: Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari. Tributum quoque solvit pro se et pro apostolo Petro. Insuper Paulus apostolus jubet et ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, id est, omnis homo prælatis et principibus, judicibus et rectoribus suis obediat in his in quibus sublimiores sunt et in quibus præcipere licite possunt.2 Et potius ait Apostolus, Omnis anima, quam, omnis homo, ad designandum quod non tantum corporis motu, sed vere ex animo atque spontanea voluntate obediendum sit. Quod probat Apostolus, dicens: Non est enim potestas nisi a Deo; quæ autem a Deo sunt, ordinata sunt (id est sapienter et rationabiliter instituta). Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit (hoc est, qui superiori potestatem præsidentialem habenti obedire contemnit, quando non præcipit aliquid Deo aut veritati vel æquitati contrarium, nec terminos suæ jurisdictionis transcendit, talis et rebellis est Deo et dispositioni ac legi divinæ); qui autem resistunt (superioribus suis), ipsi sibi damnationem acquirunt: quia mortaliter peccant, et pœnam merentur æternam. Frequenter etiam in hac vita male accidit eis pro sua rebellione, quæ ex superbia, impatientia ac indiscretione procedere solet. Imo, quemadmodum optimum in communitate est vera obedientia, ita pessimum in ea exsistit rebellio.

Amplius, quam prompte ac reverenter debeant Christiani suis principibus ac superioribus obedire, constat ex eo quod etiam gentiles suis principibus tam maxime obedierunt. Legitur enim in Genesi, quod dum Pharao rex Ægypti constituisset castissimum ac providissimum Joseph præpositum super universum regnum Ægypti, dixit ad eum: Absque tuo imperio nullus movebit manum aut pedem in tota terra Ægypti;3 et rursus: Ad oris tui imperium cunctus obediet populus. Jubente quoque Pharaone, circumductus est Joseph, sedens in curru, per totam Ægyptum, et juxta regis edictum, universi Ægyptii coram Joseph genu flectebant. Ex quibus ostenditur quam vehementer obedierunt Ægyptii non tantummodo suo regi, sed et officialibus suis. Legitur quoque in libro Esther, quod dum Assuerus rex præcepisset summo principi suo Aman ut Mardochæum fidelem Judæum regalibus vestibus indueret, ac regio superponeret equo, ipsumque equum per civitatem deduceret atque clamaret, Hoc honore dignus est quemcumque rex voluerit honorare;4 audito præcepto, Aman mox obedivit, nil contradicere audens, quamvis Mardochæum vehementissime sperneret ac odiret.5678 Insuper, quum Joab princeps militiæ regis David vicisset adversarios David, nullus de exercitu Joab audebat ire ad annuntiandum regi David illum triumphum, nisi obtenta a Joab licentia.910 Quum ergo lex Christi sit perfectissima, populus christianus maxime obligatur suis superioribus obedire.11 Superiores quoque debent se moderate, caute ac juste habere in præcipiendo, nec absque rationabili causa multiplicare præcepta.

Footnotes

  1. Luc. xi, 17. ↩

  2. Rom. xiii, 1. ↩

  3. Gen. xli, 44. ↩

  4. Rom. xiii, 40. ↩

  5. Esther vi, 6-11. ↩

  6. Gen. xvii, 26. ↩

  7. Matth. xxii, 21. ↩

  8. Ibid. 43. ↩

  9. Prov. xix, 12. ↩

  10. II Reg. xviii, 19-23. ↩

  11. II Reg. xx, 2; xvi, 14. ↩

Chapter 17 of 37