Articulus 28
De variis causis propter quas rectores ac judices civitatum, imo et cives communiter, conari debent ut devotæ ac religiosæ personæ utriusque sexus abundent ac multiplicentur in urbibus, et ut sacerdotes atque claustrales ac ceteri ad spiritualem statum pertinentes, reformentur, et vere devote ac spiritualiter vivant.
QUUM sapientissimus Salomon dicat, Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur;1 patet quod preces et merita devotorum ac spiritualium Deo placentium maxime prosunt ad conservationem, protectionem et meliorationem civitatum ac territoriorum.
Præterea, sicut in Genesi legitur, quum Deus vellet subvertere Sodomam urbem magnam, Abraham patriarcha oravit pro urbe illa.2 Et primo oravit Deum ut parceret urbi illi, si in ea invenirentur quinquaginta justi; responditque Deus quod faceret ita. Deinde Abraham exoravit Dominum ut non subverteret civitatem, si essent in ea quadraginta quinque justi; et in hoc rursus Deus ipsum Abraham exaudivit. Deinceps Abraham paulatim descendens, devenit usque ad decem, deprecans Deum ut parceret urbi, si invenirentur in ea decem justi. Respondensque Dominus, dixit: Non delebo urbem, si in ea fuerint decem justi. Et quia in ea non erant tot justi, subversa est. Unde ostenditur quantum prodest urbibus multitudo justorum in ea et circa eam morantium. Hinc per Ezechielem prophetam loquitur Deus: Quæsivi virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni;3 et effudi super eos indignationem meam.
Denique, ut asserit Augustinus, preces multitudinis sunt maxime efficaces. Idcirco, dum multi devoti et vere religiosi concorditer invocant Deum, non contemnuntur, præsertim quum dicat Salvator:4 Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Hinc itaque cives libentissime habere debent, quod congregationes devotæ, claustra et ecclesiæ cultusque Dei augentur in urbibus suis, et cooperari debent ad hoc, ut omnium bonorum quæ inde provenient, fiant participes. Nec putent ex hoc gravari rempublicam: imo tam in temporalibus quam in spiritualibus ac interioribus bonis crescit et prosperatur communitas inde. Tales namque devotæ ac religiosæ personæ indesinenter die ac nocte invocant Deum, et orant pro bono communi atque pro singulis Ecclesiæ statibus ac hominum gradibus.
Insuper, ad judices ac rectores civitatum pertinet cives facere virtuosos, ut pacifice, honeste ac juste invicem conversentur: ad quod præcipue conferunt exemplaris conversatio, devota oratio, fervens exhortatio, sermocinatio, informatio sacerdotum et prælatorum ac spiritualium personarum, eorum potissime qui præsunt aut prædicant. Verumtamen, quoniam personæ hujusmodi tantum nocent male ac scandalose vivendo, quantum prosunt bene et exemplariter conversando, cives et potissime superiores ac potentiores civitatis omnem suam diligentiam ac possibilitatem facere debent, ut religiosi qui inter eos sunt, Ordines suos digne observent, et maxime Mendicantes, qui publice prædicant confessionesque audiunt; sacerdotes quoque et canonici ac ceteri ad spiritualem statum pertinentes, virtuose et exemplariter vivant. Et quamvis sæculares non habeant jurisdictionem super spirituales, nec eos corrigere habeant per inflictionem pœnarum, aut per vim coactivam eos ad reformationem ac emendationem inducere; possunt tamen eos ad hoc exhortari, et caritative corripere, instanter humiliterque monere, et insuper industriose practicare ut a suis superioribus ac prælatis reformentur, atque (si opus fuerit) per rigorem justitiæ corrigantur et emendentur. Unde in quibusdam civitatibus boni regiminis non permittuntur habitare religiosi, nisi Ordinem suum observent; nec sacerdotes et clerici audent ibidem publice vivere scandalose.
Postremo, quam multæ religiosæ personæ utriusque sexus consueverunt in urbibus commorari, constat ex eo quod S. Hieronymus in primo libro Vitaspatrum scribit se venisse cum suis ad civitatem quamdam christianam in regione Thebaide, in qua civitate habitaverunt religiosæ personæ usque ad triginta millia: virginum namque monialium viginti millia, monachorum vero decem millia exstiterunt. Magistratus quoque et principales civitatis ac reliqui cives tam devoti fuerunt et operibus misericordiæ tam ferventer intenti, quod per singulas portas posuerunt ministros ad observandum si quis peregrinus aut pauper veniret, ut illum secum adducerent. Quumque aliquis talis adveniebat, certatim currebant, ut unusquisque ipsorum illum ad domum domini sui adduceret; adductum vero paterfamilias cum omni caritate et pietate gaudioque suscipiebat, et necessaria abundanter ac gratis exhibebat. Hieronymum vero et socios ejus ita hinc inde invitantes trahebant, quod eorum pallia scindebantur.
Ecce qualiter olim in Christianis etiam conjugatis ac sæcularibus viguit christiana religio, fervor caritatis Dei ac proximi, operatio misericordiæ. Illos igitur imitentur Christiani temporis hujus; et si non ponant ministros ad urbium portas, ad observandum si quis peregrinorum aut pauperum veniat, sponte tamen venientes pie suscipiant, tractent ac hospitent gratis propter Deum.
Footnotes
Chapter 28 of 37