Articulus 27
Quod propter peccata hominum civitates, regna ac principatus destruuntur, gravantur aut transferuntur, sed propter virtutes hominum stabiliuntur ac prosperantur.
SALOMON ait:1 Justitia elevat gentem; miseros facit populos peccatum. Ex hoc doctores concludunt, quod propter vitia hominum Deus sic ordinat, quod civitates et regna sive provinciæ destruuntur totaliter aut in parte, sed propter justitias hominum prosperantur. Hinc rursus ait Scriptura: Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, injurias, contumelias et diversos dolos.2 Omnia namque providentiæ divinæ subjecta sunt, et universa Deus juste disponit. Unde Deus per unum populum punit peccata alterius: quemadmodum per Chaldæos diversa regna terrarum vastavit atque plagavit; deinde, dum completa fuisset iniquitas Chaldæorum, destruxit regnum Chaldæorum per Persas et Medos; et illorum regnum propter eorum superbiam ac diversa facinora destruxit per Græcos; postmodum vero regnum Græcorum dejecit per Romanos; Romani quoque propter sua peccata frequenter debellati fuerunt.
Sed inter hæc quæri potest, an sicut urbes et regna quæ vastantur, propter sua peccata hoc patiuntur, sic civitates et regna quæ prævalent, propter suas virtutes victoriam sortiantur. Ad hoc respondendum est, quod interdum sic accidit, et quandoque aliter contingit. Frequenter namque in veteri ac novo Testamento legitur Deus concessisse victoriam quibusdam principibus ac populis propter eorum virtutes, et quoniam speraverunt in eo invocaveruntque eum in prælio. Multoties quoque legitur Deus populum suum in veteri ac novo Testamento vastasse ac castigasse per infideles, crudelissimos atque pravissimos principes eorumque populos: qui nequaquam propter suas prævaluerunt virtutes, sed ipsi fuerunt quasi flagellum divinæ justitiæ ad ulciscendum aliorum peccata. Nam et Deus per reprobos sæpe castigat suos electos. Hinc per Isaiam prophetam Deus vocat regem Assyriorum virgam ac baculum suæ iræ.3 Sæpe quoque vitiosi sunt tam qui vincunt quam qui vincuntur; sed qui vincunt, nondum vitiorum suorum cumulum impleverunt, idcirco facit eos Deus prævalere contra eos quorum peccata completa sunt, ita quod Deus non vult amplius sustinere excessus eorum, quemadmodum Jeremias dixit perversis impiissimisque Judæis:4 Non poterat vos Dominus ultra sustinere propter malitiam studiorum vestrorum.
Præterea Deus quibusdam gentibus interdum concessit victoriam, quia licet non fuerunt vere atque simpliciter virtuosi, fuerunt tamen aliis gentibus meliores, et aliqualiter virtuosi fuisse leguntur. Unde B. Hieronymus ait, quod Deus concessit Romanis triumphum ac monarchiam propter eorum virtutes. Et loquitur Hieronymus de Romanis gentilibus qui ante Christi adventum fuerunt totique mundo imperaverunt. De hoc quinto libro de Civitate Dei multa loquitur Augustinus, recitans qualiter Romani illi delicias atque divitias amore reipublicæ contempserunt, et bonum commune propriis commodis, imo et vitæ propriæ prætulerunt. Verumtamen Augustinus docet illos non fuisse veraciter virtuosos, quoniam laudis humanæ et mundani honoris avidissimi exstiterunt, libertatem ac dominationem vehementer optantes. Unde pro obtinenda monarchia gravissima bella atque innumerabilia subierunt pericula; nec æstimaverunt hoc esse peccatum, sed ad virtutem potius pertinere.
Footnotes
Chapter 27 of 37