Articulus 16
Qualiter Judæi permittendi sunt habitare inter Christianos.
DOCTOR præfatus in tractatu præallegato multa conscribit de cohabitatione Judæorum inter Christianos, inter cetera dicens: Quando Judæi propter scelera sua de propria regione expellebantur, atque in universis gentium regionibus vendebantur, in nullo populo tantam pietatem et humanitatem experiebantur sicut in populo christiano. Judæi namque qui olim a gentilibus principibus tenebantur captivi, gravioribus subdebantur ac fatigabantur laboribus quam alii homines, et nullatenus permittebantur vivere otiosi ex usuris, ut nunc a quibusdam Christianorum principibus seu rectoribus male consultis vivere permittuntur. Nec olim, fervente adhuc in populo christiano terrenorum contemptu, sic tenebantur; sed ex avaritia christianorum præsidentium modus iste processit: et quoniam homines cupiunt vivere otiose, et absque labore omnibus necessariis abundare, idcirco Judæi in quibusdam Christianorum urbibus ultra modum multiplicati sunt, Christianorum bonis impinguati atque ditati.
Verumtamen populus christianus electus perfectæ caritatis ac pietatis, ob varias causas permisit sibi cohabitare Judæos. Primo, propter conversionem ipsorum. Secundo, propter recentiorem Christi memoriam et fidei confirmationem. Dum enim a Christianis quotidie inspiciuntur Judæi, qui ideo dispersi sunt quoniam Christum occiderunt, Christiani roborantur in fide. Tertio, ut certissime constet sacras Scripturas populo Israelitico olim traditas, integre a Christianis haberi. Quarto, propter reverentiam Patriarcharum ac Prophetarum. Quinto, quia (ut ait Salvator) salus ex Judæis est.1 Christus namque et sancti Apostoli ex semine Judæorum sunt nati. Sexto, propter adimpletionem præcepti caritatis, quod christianus populus implet dum adversarios suos Judæos sibi cohabitare permittit; si tamen permittantur cohabitare per modum quo non fiant pejores, et qui liceat Christianis.
Denique tribus modis Judæi a Christianis teneri consueverunt, videlicet, in statu laboratorum tantum, et in statu usurariorum tantum, et in statu ex utroque permixto. Primus modus convenientissimus est: quia si Judæi laborarent in agris, silvis et aquis ac ceteris mechanicis operibus, facilius converterentur, vexatione intellectum eis præstante;2 et conversi, de suis laboribus ac bonis prioribus licite sustentarentur; a Christianis quoque plus amarentur, eo quod cum eis ferrent onus laborum ac reipublicæ deservirent, essentque civiliores; nec sic plerumque a furente contra eos populo christiano occiderentur; nec tantum peccarent, quia ex otio varia oriuntur peccata. Unde secundus modus quo Judæi inter Christianos vivunt, est pessimus, et saluti Judæorum summe contrarius, et christianis præsidentibus valde periculosus, qui ex avaritia propter pecuniam tenent et fovent Judæos in statu illo usurariorum damnabili. Nam ex quo Judæi in laboribus hominum non sunt, nec cum hominibus flagellantur, ideo (sicut ait Propheta) tenet eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua, et prodit quasi ex adipe iniquitas illorum.34 Atque ex isto modo vivendi in otio ex usuris, quotidie plus et plus elongantur a vera salute et indispositiores fiunt ad conversionem. Quum enim assueti sint vivere delicate, et non habeant nisi bona injusta, id est per usuram adepta, quæ omnia oportet eos deserere dum convertuntur; ideo converti abhorrent. — Ex his doctor præfatus concludit: Qui usurarios Judæos vel Christianos fovent aut defendunt propter lucrum, mortaliter peccant, et plurimis causa damnationis exsistunt.
Postremo, in Jure districte præcipitur ut fideles non sint servi aut ancillæ Judæorum;5 estque valde dolendum quod contra præceptum hoc agitur.
Footnotes
Chapter 16 of 37