Skip to the text

Articulus 14

Qualiter sit consulendum.

Ad judices et rectores communitatis præcipue pertinet consulere, id est inter se inquirere et conferre quid expediat agere et quid vitandum sit, aliis quoque dare consilium, id est insinuare quid eis expediat.

Ad hoc ergo quod aliquis sit bonus consiliarius, primo oportet quod sit prudens et bene considerativus; multum quoque prodest experientia. In consiliis namque oportet universa considerare, et pro utraque parte motiva adducere, et quæ majoris sunt ponderis bene attendere, atque futura pericula præcavere, et quæ accidere valeant prævidere; omnibus quoque hinc inde pensatis, id quod certius et facilius atque utilius est eligere, definire, agere, aut vitare. Quum ergo omnia ista in consulendo sint attendenda et peragenda, recte Aristoteles dixit, quod oportet diu consultare (videlicet cum maturitate et bona deliberatione), sed bene consultata velociter exsequi. Hinc præcipitatio et nimia festinantia contrariantur consilio.

Secundo, ad hoc quod aliquis sit bonus consiliarius, oportet quod sit justus, ita quod non quærat inaniter alicui complacere, nec sit adulator, nec cupiat sapiens apparere vel reputari, sed quærat bonum commune, nec aliud quam veritatem et æquitatem intendat. Oportet ergo ut consiliarii civitatum sint viri constantes, non leves, et potius cupiant bonum commune quam propria commoda, nec ex aliqua cupiditate, rancore aut inordinato amore a veritate et æquitate declinent.

Præterea, in consulendo omnia ordinate sunt facienda, ut unusquisque consiliariorum suo loco et tempore libere et mature loquatur, diligenter quoque, patienter atque pacifice audiatur. Nec aliquis suum sentire pertinaciter defendere debet, sed quod majori ac saniori parti consiliariorum rectius utiliusque videtur tenendum est. Quum itaque in consulendo indigeat homo multiplici et acuta consideratione, valde vitandæ sunt tempore consilii ira et impatientia, clamor confusus et omnis turbatio: quia per hæc ratio excæcatur, consideratio impeditur, discordia generatur, utilitasque consilii tollitur, et bonum reipublicæ periclitatur. Hinc mansuetudo consiliariis necessaria est. — Insuper, ut Aristoteles docet, moderatus timor facit hominem bene consiliativum: quoniam timor sollicitudinem ac diligentiam gignit; diligentia autem providentiam causat, et facit hominem multa vitare pericula, sicque coadjuvat ad consulendum idonee.

Præterea, quam utilissimi ac saluberrimi sint communitatibus consiliarii boni, sacra Scriptura copiosissime contestatur. Salomon enim effatur: Erit salus ubi multa consilia sunt;1 itemque: Dissipantur cogitationes ubi non est consilium, ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.2 In Ecclesiastico quoque scriptum est: Fili mi, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.3 Hinc Tobias dixit ad filium suum: Consilium semper a sapiente perquire.4 Nam, ut Salomon loquitur, consilia impiorum sunt fraudulenta.5

Postremo, prudentia sive consilium plus valet et expedit urbibus quam fortitudo et apparatus armorum, quemadmodum Salomon ait: Civitas parva, et viri pauci in ea; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam; inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit eam per sapientiam suam :6 et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Ideo rursus in libro Sapientiæ scriptum est :7 Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. Unde de Romanis in primo Machabæorum libro habetur, quod obtinuerunt omnia loca consilio suo.8 Tullius quoque affirmat : Parva foris sunt arma, nisi consilium domi sit. Et Seneca asserit : Melius vincit homo consilio quam iracundia.

Footnotes

  1. Prov. xxiv, 6. ↩

  2. Prov. xv, 22. ↩

  3. Eccli. xxxii, 24. ↩

  4. Tob. iv, 19. ↩

  5. Prov. xii, 5. ↩

  6. Eccle. ix, 14-16. ↩

  7. Sap. vi, 1. ↩

  8. IMach. viii, 3. ↩

Chapter 14 of 37