Articulus 15
De aliquibus documentis magistri Henrici de Hassia, pertinentibus ad bonum regimen civitatum.
DOCTOR ille præcipuus ac virtuosus, magister Henricus de Hassia, ad instantiam consulum et rectorum ac civium civitatis Viennensis tractatum de Contractibus compilavit, in quo plura inseruit documenta ad regimen urbium valde utilia : inter cetera dicens, quod una causa caristiæ sive penuriæ in politiis est ex impropitio cursu naturæ, quo Deus immittit famem seu rerum caristiam in pœnam vitiorum populi, terræ seu communitatis : et ista caristia patienter est toleranda tanquam Dei flagellum, atque per pœnitentiam placandus est Deus. Aliæ causæ caristiæ sunt, desiderium divitiarum, amor carnalium deliciarum et appetitus honorum, ac otiositas plurimorum. Ex desiderio namque divitiarum contingit quod aliqui de bonis utilibus tanta accumulant ac reponunt, quod ceteri ex hoc patiuntur defectum. Multitudo quoque voluptuosorum ac superborum multa inutiliter ac immoderanter consumentium, facit in communitate esse paucitatem rerum venalium, sicque inducit caristiam. Item ex multitudine otiosorum et impeditione eorum qui res de loco ad locum deferre solent, et ex bellis atque ex paucitate ac perturbatione laborantium in rure, contingere potest caristia.
Verumtamen ubi et quando modo præfato contingit caristia, præsides et rectores civitatum succurrere possunt ac debent communitati variis modis, utputa : pretium rationabile secundum exigentiam rerum quæ habentur taxando, fraudes mensurarum ac ponderum puniendo, divites avaros ad vendendum superflua compellendo, mercatores ad abundantes regiones mittendo, abductores rerum de civitate vel regione prohibendo, imo civibus ne abductoribus vendant jubendo ; insuper inutiles de civitate (si congrue fieri potest) ejiciendo, otiosos ad labores utiles compellendo victuique necessarios exercendos.
Hinc potest perpendi quam perverse ac impie agunt civitatum rectores qui tempore caristiæ non procurant ut necessaria vitæ adducantur aliunde, imo prohibent ea adduci, ut sua ad libitum possint carius vendere. Quis horum impiissimam avaritiam et iniquitatem valeat æstimare, qui indigentes quos toto posse relevare tenentur, indigentiores efficiunt, et ut se ipsos superflue ditent, egenos ad extremam perducunt inopiam? Isti non præsunt ut bonum commune procurent, sed ut proprium bonum nequiter cum aliorum incommodo miserabilique defectu accumulent.
Pensent ergo cur homines in urbibus sub certis rectoribus communitatis congregentur : nonne idcirco ut quilibet civium per diligentiam rectorum sufficientius secundum suum statum de vitæ necessariis habeat, pace gaudeat, felicius vivat? Quid namque est politice gubernare, nisi populum ad hæc obtinenda et conservanda dirigere? Unde qui ita non regunt ac præsunt, non merentur dici reipublicæ directores ac politiæ rectores, sed destructores : quorum avaritia et injustitia frequenter parit seditiones et insurrectiones populi contra ipsos. Audiant hæc impii quidam qui præsunt ut sibi provideant : qui non curant quid alii patiantur, dummodo ipsi ditentur ; qui sumptis muneribus, permittunt unumquemque vendere quam care vult ; qui pauperes permittunt iniquis gravari contractibus ; qui fraudes mensurarum ponderumque non puniunt; qui quoslibet avaros ac divites necessaria vitæ claudere sinunt; qui statuta sibi, non communitati, utilia faciunt; qui juxta exigentiam defectus vel abundantiæ aut mediocritatis rerum utilium, pretium rationabile rebus venalibus non imponunt; qui non student omni industria providere necessitatibus populi præsentibus ac futuris. Istis atque similibus modis fieri solet sive augeri caristia seu fames per eos, quorum providentia communis indigentia relevari debebat: quo revera nihil detestabilius damnabiliusque consistit. Itaque civitatibus præsidentes nec propter munera, nec ex negligentia aut imperitia permittant pro arbitrio aut cupiditate ementium atque vendentium crescere et decrescere pretium rerum venalium, neque quantificent illud ad propriam utilitatem, sed communitatis.
Insuper doctor iste multipliciter probat et asserit, quod emptio et venditio reddituum ad vitam, civitatibus et reipublicæ plurimum obest: quia, ut ait, licentia generalis emendi redditus ad tempus, otiosos, qui reipublicæ inutiles exstant, multiplicat; pauperes gravat, hereditates onerat et tandem alienat; avaritiam quoque amplificat, et pecuniarum facit caristiam, dum multi colligunt eas ut redditus emant ad vitam. Ideo communitatum rectores non debent sine causa multum rationabili vendere redditus tales, præsertim quia qui solvunt hujusmodi redditus, cupere solent mortem eorum quibus eos annuatim persolvunt, et gloriari dum illos obisse cognoscunt: quod est enorme et valde mortale peccatum, quoniam unusquisque tenetur multo plus proximum suum et vitam ipsius diligere quam omnia ista exteriora, temporalia et terrena. Judices ergo et rectores urbium nequaquam cupiant mortem illorum quibus tenentur; nec agnita illorum morte intimorate lætentur, exclament aut rideant, sed orent pro illis: nihilo minus gaudere possunt modeste de relevamine suo aut communitatis.
Chapter 15 of 37