Skip to the text

Articulus 12

De variis causis ob quas judices et rectores dare se debent ad conversationem justam, virtuosam et exemplarem.

SALVATOR noster in Evangelio ait:1 Cui plus datum est, plus requiretur ab eo. Itaque judices et rectores communitatum quanto sibi præ ceteris civibus plura atque majora dona a Deo cognoscunt collata, id est majorem prudentiam, nobilitatem, opulentiam, potestatem et eminentiam, eo ad ampliorem perfectionem justitiæ ac virtutum tenentur; et quo plura desuper bona sortiti sunt, eo plus obligantur Deo esse subjecti et grati, hoc est magis humiles, devoti ac timorati.

Præterea, judices et rectores tenentur ad vitam virtuosam non solum in quantum sunt christiani, sed insuper ratione sui officii, quod (sicut frequenter prætactum est) digne et absque grandi periculo ac peccato exercere non valent nisi sint vere justi atque prudentes, nec eadem nec majora peccata committant quam sunt quæ judicant et condemnant in aliis.2

Insuper, in exordio hujus tractatus ostensum est, quod ex prudentia, justitia et diligentia judicum et rectorum, dependet pax, amicitia et prosperitas, virtus et bonitas communitatis; ex imprudentia vero, injustitia et negligentia judicum et rectorum, sequuntur et oriuntur diversa et gravia mala et damna ac vitia in republica. Itaque, quanto major fructus oritur ex vita virtuosa ac justo regimine judicum ac rectorum, tanto diligentius dare se debent ad conversandum ac præsidendum et judicandum juste et virtuose; quanto etiam plura et majora mala sequuntur in communitate ex eorum vita et præsidentia injusta ac negligenti, tanto ferventius vitare debent omnem iniquitatem, negligentiam et indiscretionem.

Amplius, ad idem induci debent ex consideratione ineffabilis magnitudinis felicitatis et gloriæ quam a Deo suscipient si virtuose et juste se habeant, itemque ex consideratione inæstimabilis damnationis et pœnæ infernalis quam acquirent si injuste vitioseque vixerint. Quum enim bene se habendo sint causa multiplicis boni in communitate, atque injuste se habendo sint causa multiplicis mali in ea; constat quod pro omni bono quod in communitate ex eis fit, præmiabuntur a Deo, et pro omni malo quod ex ipsorum injustitia et negligentia provenit populo, punientur.

Denique ad vitam timoratam ac virtuosam inducere debet judices et rectores consideratio metuendi ac districtissimi judicii Dei quod imminet eis; quemadmodum scriptum est in libro Sapientiæ: Audite et intelligite, judices terræ, quoniam data est vobis a Deo potestas, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur: quoniam quum essetis ministri regni illius, non recte judicastis neque custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis, horrende et cito apparebit vobis; quoniam judicium durissimum in his qui præsunt fiet.3 Judices ergo et rectores quotidie profunde advertant quia in brevi oportebit eos præsentari ante tribunal Regis ac Judicis summi, et judicari ab eo de omni judicio quod judicaverunt in mundo. Et quid faciet Judex ille altissimus de justis judiciis, qui ipsas quoque justitias judicabit, qui male judicata rejudicabit et nil indiscussum relinquet?4

Postremo, quamvis quilibet Christianus teneatur proximis suis bonum exhibere exemplum et vitare ne aliquem scandalizet, unde curare debet ut bonæ sit famæ, non ob propriam laudem, sed ad gloriam Dei ædificationemque proximi, quatenus Deus in servis laudetur suis et glorificetur; judices tamen et rectores ac omnes qui præsunt, tenentur præcipue exemplares exsistere et scandala evitare. Dum etenim superiores impie vivunt, inferiores securius peccant: imo culpa in imitationem vehementer trahitur, quando transgressor propter potestatem sive officii dignitatem honoratur, ut ait Gregorius. Enormiter ergo peccant in officiis constituti qui gravia peccata committunt, quum asserat Augustinus: Qui in conspectu populi male vivit, quantum in ipso est, eos a quibus attenditur, occidit: imo tot mortibus, tot æternis damnationibus dignus est, quantis exempla perditionis ostendit ac præbet.5 Hinc ait Salvator: Væ homini illi per quem scandalum venit; et iterum: Qui scandalizaverit unum ex his pusillis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.6 Quanta ergo damnatio erit eis qui totam communitatem scandalizant?

Footnotes

  1. Luc. XII, 48. ↩

  2. art. III, VIII, IX, XI. ↩

  3. Sap. vi, 2, 4-6. ↩

  4. Ps. lxxiv, 3. ↩

  5. Matth. XVIII, 7. ↩

  6. Ibid. 6. ↩

Chapter 12 of 37