Skip to the text

Articulus 6

Quod nullus sit vere prudens nisi virtuosus; et qualiter homo fiat prudens, atque de impedimentis prudentiæ.

PRUDENTIA est virtus cardinalis; virtutes autem tam a philosophis quam theologis connexæ dicuntur, ita quod una sine alia non habetur: nullus ergo habet veram prudentiam nisi etiam habeat justitiam, temperantiam, humilitatem, caritatem, patientiam, mansuetudinem, ceterasque virtutes. Quicumque ergo superbus est, avarus, luxuriosus, acediosus aut ceteris peccatis mortalibus inquinatus, vera caret prudentia.

Præterea, ad prudentiam pertinet bene judicare de agendis et de rebus et causis actibusque humanis, recte quoque consulere et apta media invenire ad obtinendum ac observandum bonum intentum ac debitum finem, qui est bonum commune, pax atque prosperitas reipublicæ aut personæ. Porro peccata passionesque animæ, ut superbia, concupiscentia carnis, ira, impatientia, invidia, avaritia, malitia, rationem excæcant, voluntatem inficiunt, et rectum pervertunt judicium: ita quod homo illis subjectus perverse insipienterque judicat, sequendo suas vitiosas inclinationes, non justitiæ regulas veritatisque leges, quemadmodum homo habens gustum humoribus malis perfusum, judicat dulce esse amarum, et oculus stans in fumo aut nebula, non limpide videt nec de coloribus congrue judicat. Hinc homines vitiosi et passionati non sunt vere prudentes. Et hoc Aristoteles ceterique doctores concorditer dicunt.

Denique cognitio de agendis quam habent mali, est quasi mortua atque invalida ad movendum voluntatem ad hoc quod cognito bono consentiat et cognito malo dissentiat; sed cognitio de agendis quam habent boni, puta prudentia, non tantum illuminat intellectum, sed viva ac valida est, et movet voluntatem ut appetat prosequaturque bonum ac fugiat malum. — Sed his objici potest, quod aliqui homines vitiosi videntur valde prudentes in dando consilia et regendo ac præsidendo: imo quidam doctores in jure sunt vitiosi, et nihilo minus videntur prudentes atque idonei ad regimen communitatis. Respondendum est, quod in pravis hominibus frequenter est aliquid simile veræ prudentiæ, scilicet quædam naturalis industria aut nuda peritia ac vulpina astutia, et informis cognitio legum ac jurium, ex quibus interdum procedunt actus consimiles actibus prudentiæ; frequentius vero ex illis procedunt actus injusti et communitati principibusque nocivi: imo homines tales vitia sua palliant et specie boni colorant, atque ex prudentia ac justitia se judicare ac consilia dare confingunt, quum potius ex invidia, cupiditate et calliditate aut simili radice judicent ac consulant. Quod expertus Assuerus rex dixit: Quidam aures principum simplices, et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt.1

Insuper est tangendum qualiter homo fiat veraciter prudens. Nunc autem de prudentia loquor prout est virtus acquisita, et ad rectores ac judices potissime pertinens. Virtutes autem acquisitæ generantur in homine ex multis actibus bonis multoties iteratis. Quemadmodum ergo ex hoc quod quis frequenter refrenat et vincit concupiscentias carnis et iracundiæ motus, generantur in eo castitas ac mansuetudo; ita ex hoc quod quis frequenter considerat ac discernit, audit seu legit vel experitur quid expediat, quid noceat, quid sit agendum, quid vitandum, quid justum, quid injustum, generatur in eo prudentia, dummodo affectum suum conformare studeat suæ cognitioni. Itaque ad hoc quod homo fiat prudens, oportet eum ab exterioribus occupationibus et inquietudinibus sæpe vacare, et considerationibus agendorum et actuum humanorum insistere, legendo, audiendo, inspiciendo et experiendo. Hinc Plato asseruit, quod anima quiescendo fit prudens. Scriptura quoque testatur, quod qui minoratur actu, sapientiam percipiet.2 Sed et Salomon loquitur: Audiens sapiens, sapientior erit.3 Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Vir in multis expertus, cogitabit multa; et qui non est expertus, pauca recognoscit.4 Atque in libro Job legitur: In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.5

Quemadmodum autem diversas mundi provincias perambulantes, multa videndo, audiendo, experiendo et considerando fiunt prudentes; sic qui prudentissimorum virorum libros gestaque legunt, prudentes efficiuntur. Propter quod ait Scriptura: Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens.6

Postremo, ex his innotescit quæ sint impedimenta prudentiæ. Siquidem impedimenta ejus sunt universa peccata mortalia, et immoderata occupatio circa exteriora, vehemens quoque sollicitudo et occupatio circa propria commoda et circa domesticos, quæ mentem impediunt a considerationibus eorum quæ pertinent ad bonum commune. Potissime autem a vera prudentia impediunt actus luxuriæ, per quam mens humana deprimitur, hebetatur ac bestialis efficitur. Similiter vitia gulæ, comessationes superfluæ, potationes, ebrietates, rationem obscurant, animam inquinant, prudentiamque impediunt. Hinc ait Scriptura: Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.7 Et Salomon protestatur: Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas;8 quicumque his delectatur, non erit sapiens. Avaritia quoque amorem boni communis et veram aufert prudentiam: quia quanto quis immoderantius occupatur circa proprias commoditates et facultates, tanto minus curat de utilitate, prosperitate et opulentia reipublicæ.

Idcirco antiqui judices ac rectores reipublicæ, non solum christiani, sed et gentiles, universa hæc prudentiæ impedimenta diligentissime abjecerunt, summoque studio intenti fuerunt prudentiæ, prout sequens declarat articulus.

Footnotes

  1. Esther xvi, 6. ↩

  2. Eccli. xxxviii, 25. ↩

  3. Prov. 1, 5. ↩

  4. Eccli. xxxiv, 9, 10. ↩

  5. Job xii, 12. ↩

  6. Eccli. xxxix, 1. ↩

  7. Osee iv, 11. ↩

  8. Prov. xx, 1. ↩

Chapter 6 of 37