Articulus 10
Quod judices teneantur frustratorias dilationes et tædiosas ac non necessarias moras præscindere ac vitare.
NATURALE jus est, ut unusquisque faciat alteri quod sibi rationabiliter vult fieri, nec alteri faciat quod sibi non fieri optat. Ideo in Evangelio docet ac præcipit Christus:1 Quæcumque vultis ut faciant vobis homines, hæc eadem facite illis. Et justus ille Tobias disseruit: Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alii facias.2 Ad observantiam autem juris naturalis omnes maxime obligantur. Hinc ait S. Gregorius Papa: Ita nos habere debemus ad subditos nostros, sicut vellemus illos se habere ad nos, si ipsi nobis præessent. Scabini igitur ac judices ceteri ita tenentur causas sibi propositas expedire, qualiter vellent proprias causas expediri ab aliis, si illi ipsorum judices essent. Peccant ergo contra jus naturale, dum ita non agunt, sed protractiones non necessarias inserunt et innectunt. Insuper, sic agendo peccant contra jus positivum, tam canonicum quam civile. Etenim Bonifacius Papa affirmat: Cordi nobis est lites minuere, hoc est causas expedire, atque negotiis celerem terminum, quantum rationabiliter fieri potest, imponere. Et ad hoc probandum possent quamplurimæ auctoritates utriusque juris adjici. Ista quoque dilatio est contra sanctorum Patrum doctrinam. Nam S. Bernardus in libro de Consideratione ad Eugenium Papam dilationes istas vehementer vituperat. Sunt enim in gravamen et damnum, in laborem ac tædium pauperum seu etiam aliorum, potissime innocentium et justorum.
Præterea, regula est apud omnes theologos ac juristas, quod quicumque infert alicui damnum injuste, tenetur ei ad restitutionem. Et frequenter non sufficit restituere simplum quod injuste ablatum est, sed necessarium est ad salutem etiam satisfacere pro damno quod alter perpessus est carendo re sua: quam si habuisset, lucrum cum ea fecisset. Certumque est, quod non solum infertur alicui damnum injuste per hoc quod res sua sibi abstrahitur, sicut in rapina et furto, sed per hoc quod debita sua sibi tempore præfixo non persolvuntur, seu ea quæ ad ipsum de jure pertinent, sibi non adjudicantur tempore debito, secundum formam atque tenorem juris naturalis atque positivi, ab his quibus ex officio judicare incumbit. Judices ergo qui per dilationes et protractiones irrationabiles et injustas, hoc est non necessarias, sed frustratorias et vexatorias, sunt aliis causa damni, ad restitutionem damni eis coram Deo tenentur. Et ultra hoc graviter peccant, aliis gravamen, tristitiam, tædium et laborem irrationabiliter inducendo. Imo justum contristare injuste tam grave est peccatum, ut Deus in Ezechiele propheta enumeret hoc inter idololatriam, homicidium, violationem propriæ sororis, ac similia scelera maxima.34
Postremo, judiciaria potestas superiorum ordinatur ad bonum commune reipublicæ, scilicet ad mutuam amicitiam, pacem et utilitatem plebis ac civium. Judices igitur et rectores sua potestate judiciali uti tenentur secundum quod expedit pro mutua amicitia, pace utilitateque populi; sed ex præfata dilatione oriuntur aversiones et displicentiæ, turbationes et damna in plebe: idcirco omnino vitanda est. Si autem (quod absit) scabini seu judices dilationes inducerent ex mala radice, videlicet non solum ex negligentia, dubitatione seu ignorantia juris, sed ex ultionis affectu, ex impatientia, invidentia aut displicentia alicujus; tunc esset ineffabiliter enorme ac mortale peccatum, subversio juris atque abusio judiciariæ potestatis, et contra caritatem fraternam.
Judices ergo causas sibi propositas, præsertim causas pauperum et religiosarum ac miserabilium personarum, celerius quo congruenter queunt, expediant. Ideo namque per Moysen Deus præcepit populo Israel, Judices constitues in portis urbium tuarum, quatenus omnes causam habentes promptissime judices invenirent celeremque expeditionem acquirerent.5 Salomon quoque ait: Vidisti hominem velocem in opere suo?6 coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. Judices ergo juste atque velociter quod justum est prosequentes, digni sunt coram regibus et principibus apparere: imo summo Judici, Deo altissimo, certum est eos placere. Et sicut, juxta Apostolum, hilarem datorem diligit Deus; ita et celerem debiti solutorem ac juris exsecutorem velocem diligit Altissimus.7
Footnotes
Chapter 10 of 37