Skip to the text

Articulus 19

Quid agendum sit communitati, si princeps tyrannizet.

IN libro de Regimine regum scribit S. Thomas: Curandum est, si princeps in tyrannidem diverteret, qualiter posset occurri. Et quidem si non fuerit magnus excessus tyrannidis, utilius esset remissam tyrannidem tolerare ad tempus, quam contra tyrannum consurgendo multis implicari periculis ipsa tyrannide gravioribus. Potest namque contingere ut qui contra tyrannum agunt, prævalere non possint, sicque provocatus tyrannus magis desæviat. Quod si prævalere quis possit contra tyrannum, ex hoc frequenter proveniunt gravissimæ dissensiones in populo, sive dum in tyrannum insurgitur, sive post ejus dejectionem, dum circa ordinationem regiminis multitudo populi separatur in partes. Contingit quoque interdum ut dum multitudo alicujus auxilio tyrannum expellit, ille auxiliator potestate accepta tyrannidem arripiat, et timens pati ab alio quod ipse in alium fecit, graviori servitute subditos opprimat. Sic enim in tyrannide posterior gravior fieri solet quam præcedens. Unde in Syracusis mortem Dionysii tyranni cunctis optantibus, vetula quædam quotidie exorabat ut sanus et sibi superstes maneret. Et interrogata a tyranno cur hoc faceret, respondit: Quum gravem tyrannum haberemus, alium principem optavimus; quo interfecto, durior successit, sicque dominationem ejus finiri, magnum existimavimus; deinde te molestiorem cœpimus habere rectorem: vereor ergo quod te sublato, deterior in locum tuum succedet.

Si autem sit intolerabilis excessus tyrannidis, quibusdam visum est ut ad virorum fortium virtutem pertineat tyrannum occidere, et se pro liberatione populi periculis mortis exponere. Sed hoc apostolicæ doctrinæ non congruit. Docet enim nos Petrus apostolus, non solum bonis et modestis, sed etiam dyscolis dominis reverenter subdi debere.1 Hæc est enim (inquit) gratia, si propter conscientiam Dei sustineat quis tristitias, patiens injuste. Unde, quum multi Romanorum Imperatores persequerentur fideles tyrannice, magnaque multitudo tam nobilium quam populi Romani esset ad fidem conversa, non restiterunt illis tyrannis, sed de hoc quod mortem pro Christo patienter tulerunt, laudantur. Unde etiam in veteri Testamento leguntur fuisse occisi qui Joas regem Juda, quamvis a cultu Dei recedentem, interfecerunt. Esset quoque multitudini et ejus rectoribus periculosum, si privata præsumptione aliqui attentarent necem præsidentium, quamvis tyrannorum.23 Plerumque enim hujusmodi periculis magis exponunt se mali quam boni. Malis autem solet esse grave dominium, non minus principum justorum quam tyrannorum :4 quia, secundum sententiam Salomonis, dissipat impios rex sapiens. Ex hujusmodi ergo præsumptione magis immineret periculum reipublicæ de amissione principis boni, quam remedium de subtractione tyranni.

Ideo contra sævitiam tyrannorum non privata præsumptione aliquorum, sed potius auctoritate publica procedendum videtur. Primo quidem, si ad jus multitudinis alicujus pertineat sibi providere de principe, non injuste ab eadem princeps institutus potest destitui, vel refrenari ejus potestas, si ea tyrannice abutatur. Nec putanda est multitudo talis infideliter agere principem destituendo, etiam si se in perpetuum ei subjecit: quoniam ipse male se gerendo, promeruit ut sibi pactum a subditis non servetur. Sic Romani Tarquinium regem suum ejecerunt. Sic quoque Domitianus imperator ob suam tyrannidem a senatu occisus est. Si vero ad superiorem pertineat communitati de principe providere, expetendum est ab eo remedium contra tyrannum. Quod si contra tyrannum haberi non posset humanum auxilium, recurrendum esset ad regem omnium Deum, qui est adjutor in opportunitatibus, in tribulatione :5 qui potest cor tyranni crudele in mansuetudinem vertere, et tyrannos reprobos potest per mortem auferre, vel ad infimum gradum dejicere. Sed ut hoc beneficium populus a Deo consequi mereatur, debet a peccatis cessare, quia in ultionem peccati divina permissione impii accipiunt principatum, dicente Domino per Osee prophetam : Dabo tibi regem in furore meo.6 Et in libro Job scribitur : Deus regnare facit hypocritam propter peccata populi. Cesset ergo culpa, ut cesset tyrannorum sævitia.7 — Hæc omnia scribit Thomas libro prætacto.

Quibus consonat quod in libro de Regimine principum scribit Ægidius de Roma, dicens : Si consideretur quanta bona eveniant urbibus ex hoc quod principi suo obediunt, debent ei libenter obedire ac subdi, non solum si bonus virtuosusque fuerit, sed etiam aliqualiter tyrannizet : quoniam tolerabilior est tyrannizatio aliqualis quam malum quod ex inobedientia et resistentia contra principem oritur.

Verumtamen his objici potest, quod Tullius in libris de Officiis laudat eos qui Julium Cæsarem occiderunt, eo quod sibi jura imperii quasi tyrannus usurpavit. Item S. Thomas in Scripto suo super secundum librum Sententiarum commendat sententiam Tullii, dicens quod Tullius loquitur in illo casu quando aliquis dominium sibi per violentiam subripit, nolentibus subditis vel ad consensum coactis, et quando non est recursus ad superiorem per quem judicium de invasore fieri possit :8 tunc enim qui propter liberationem patriæ tyrannum occidit, laudatur et præmium accipit. Hæc sunt verba Thomæ. — Ad hoc respondendum videtur, quod (ut idem S. Thomas affirmat) qui per violentiam dominium subripit, non efficitur verus dominus, nec prælatus, nec princeps : idcirco, quum adest facultas, potest aliquis dominium tale repellere, nisi postmodum verus dominus sit effectus, vel per consensum subditorum, vel per superioris auctoritatem. Prædicta autem intelligenda sunt de tyranno qui vere est princeps quantum ad jus principandi, quod stat cum malitia vitæ.

Postremo inquiritur, quid agendum sit communitati, dum princeps ejus intolerabiliter tyrannizat, et tamen ex nativitate seu hereditaria successione sibi competit principatus.

Respondetur, quod in Ecclesia Dei est unus Pontifex summus, videlicet dominus Papa, in quo est utriusque potestatis atque dominii plenitudo et apex, hoc est tam spiritualis quam sæcularis potestatis : idcirco jurisdictionem et dispositionem habet super omnia regna et principatus fidelium, non solum in spiritualibus, sed etiam in temporalibus, dum rationabilis causa requirit. Nam et Imperatorem potest deponere, et reges, si vitia eorum id mereantur, regnis suis privare, eaque dignis ac sufficientibus tradere, sicut quidam summi Pontifices fecisse leguntur. Hinc in Summis doctorum habetur, quod quandocumque princeps sæcularis fuerit negligens et inutilis circa regnum seu principatum atque justitiam, vel circa hæresum exstirpationem, potest per Papam deponi. Unde Zacharias Papa deposuit Ludovicum regem Francorum, et Innocentius III, Othonem imperatorem, et Innocentius IV, Fredericum imperatorem. Communitas ergo non debet propria auctoritate prælatum aut principem suum abjicere, sed potius ad Pontificem summum recurrere, et ei causam insinuare judiciumque committere. Rursus, quum tota communitas sub uno principe vivens, sit quasi unum corpus, ideo civitates ejusdem principatus debent mutuo esse confœderatæ in bono atque succurrere mutuo, sicut in corpore naturali humano unum membrum subvenit alteri. Idcirco, si princeps aut ejus officiati seu nobiles exercerent tyrannidem nimiam, urbes abusui potestatis deberent resistere, jura sua defendere, atque oppressis aut opprimendis succurrere: nec tamen ob hoc deberent se a principe suo omnino avertere, nec contra eum inordinate procedere.

Footnotes

  1. I Petr. II, 18. ↩

  2. IV Reg. XII, 20, 21; XIV, 5. ↩

  3. Ibid. 19. ↩

  4. Prov. xx, 26. ↩

  5. Ps. ix, 10. ↩

  6. Osee xiii, 11. ↩

  7. Job xxxiv, 30. ↩

  8. dist. xliiv, q. 11, a. 2. ↩

Chapter 19 of 37