Articulus 29
Quod aliqui civium debeant artis bellicæ esse periti et ad pugnandum idonei.
CIRCA exordium hujus tractatuli tractatum est quemadmodum una causarum propter quas homines in una colliguntur ac commorantur civitate, est ut invicem sibi adsistant contra adversarios suos.1 Dum ergo rationabilis exigit causa, parati esse debent ad prælia, etiam in succurrendo principi suo, et pro defensione patriæ et urbium ejus ac personarum.
Porro bellicum opus periculosissimum arduissimumque consistit, quia circa pericula mortis, quæ omnium terribilium in hac vita terribilissimum est, versatur. Hinc circa bella gerenda opus est maxima industria, experientia atque peritia, utputa: quomodo sit pugnandum, qualiter bellatores sint disponendi ac ordinandi in exercitu, in itinere et in pugna. Ut enim ait Vegetius in libro de Re militari, ad prævalendum in prælio plus confert bellandi industria atque pugnantium dispositio ordinata, quam multitudo eorum aut fortitudo: imo inordinatus exercitus multitudoque imperita non est nisi hostium victima.
Itaque periculosum est illis ire ad bella qui bellandi carent peritia. Idcirco, dum pax est et antequam instent bella, est ars bellandi discenda, ut ait Ægidius de Roma. Nam, ut protestatur Vegetius, nullus facere metuit quod se bene didicisse confidit. De his igitur rectores civitatum provideant; et ipsi rectores sint in prædictis magis periti, ut tempore opportuno possint cives inferiores de necessariis informare, eosque caute deducere ac prudenter disponere.
Præterea, sicut in libro de Regimine principum ait Ægidius, inter cives mechanicis artibus occupatos, quidam præ aliis sunt ad pugnandum aptiores et præeligendi. Nam fabri ferrarii et carpentarii ad pugnandum sunt apti, quia ex artis suæ exercitio habent brachia ad percutiendum assuefacta; macellarii quoque, quia non horrent sanguinis effusionem, quum sint assueti bruta mactare. Similiter venatores aprorum atque cervorum ad bellandum sunt apti, quoniam magnæ audaciæ est invadere aprum, et laboriosum, insequi cervum. Barbitonsores autem et sutores, quantum est ex parte ipsorum artis, reputantur ad pugnam inutiles, quum non sint ad labores bellicos assueti. Quæ enim proportio acus ad lanceam, aut rasorii ad ensem? Hæc autem intelligenda sunt communiter sic se habere; sed interdum in aliquibus hominibus ex naturali dispositione vel exercitatione aut peritia contingit oppositum.
Footnotes
-
art. 1. ↩
Chapter 29 of 37