Skip to the text

Articulus 25

Utrum licitum sit principibus ac judicibus relaxare reis ac criminosis debitam pœnam.

PRINCIPI terræ commissa et data est plena potestas reipublicæ constitutæ sub eo, tamen secundum mensuram sui principatus ac status, hoc est quantum ad ea quæ ad suam præsidentiam pertinent. Hinc multa principi licent, quæ non licent judicibus ei subjectis. Princeps namque potest reo pœnam dimittere totaliter seu in parte, prout discretioni ac pietati suæ placuerit, dummodo viderit hoc bono communi non derogare, neque reipublicæ esse nocivum. Interdum vero non solum reus peccavit in principem, sed etiam alteri fecit damnum sive injuriam: et tunc princeps, qui est publica persona, ad quam pertinet unicuique dare jus suum et adjudicare ei quod sibi debetur, non debet nec licite potest reo pœnam sic relaxare quin compellat eum satisfacere ei in quem peccavit. Porro, si ex misericordia principis reus sumeret peccandi audaciam, aut verisimile esset quod misericordiam consecutus atque dimissus, esset reipublicæ nociurus, dimittendus non esset: providendum est namque paci communitatis.

Præterea, quum judex sit medius inter accusatorem et reum, inter quos habet judicare publica auctoritate, videlicet auctoritate principis sui, cujus vice fungitur; idcirco duobus modis fit ei illicitum pœnam reo dimittere. Primo, ex parte accusatoris: ad cujus jus aliquando pertinet ut reus puniatur propter injuriam accusatori illatam. Secundo, ex parte publicæ auctoritatis qua fungitur et cui subjicitur. Quum ergo subjectus sit principi suo, uti debet auctoritate sibi commissa secundum dispositionem et commissionem illius: idcirco non sine licentia aut dispositione sui principis debet reo relaxare debitam pœnam. Misericordia vero judicis locum habet in his quæ suo arbitrio relinquuntur: in quibus boni viri est pœnam minuere, ut Aristoteles ait. Judex enim, quantum in se est, pronus ad misericordiam esse debet. — Hæc est responsio S. Thomæ et aliorum doctorum.1

Footnotes

  1. Summ. th. 2ª 2º, q. LXVII, a. 4. ↩

Chapter 25 of 37