Articulus 4
Qualiter prætactæ virtutes in antiquis præclarissimis judicibus ac rectoribus reipublicæ viguerint.
QUINTO libro de Civitate Dei tangit Augustinus, quod in Gestis Romanorum plenius legitur, quemadmodum quidam juvenis Romanus nomine Mucius, urbe Romana obsessa a rege potente dicto Porsena, petivit licentiam a Romanorum rectoribus egrediendi Romam et ingrediendi castra regis præfati, ut ipsum regem occideret, sicque populum suum Romanum ab obsidione et periculo liberaret. Denique obtenta licentia ad castra regis deveniens, et cognito ubi rex sedebat, ad thronum ejus perveniens, scribam assidentem regi pretiose vestitum regem existimans, pro rege occidit. Comprehensus autem a satellitibus regis, atque ad regis tribunal perductus, et unde esset aut cur venisset interrogatus, respondit: Romanus sum, et ut regem hostem nostrum occiderem veni. Jussitque rex eum igne torqueri, ut ab eo plus negotii extorqueret. Mucius extendens manum dexteram in aram ardentem, immobiliter tenuit eam in igne. Motus rex horrore facti, jussit eum ab igne dimitti.
Præterea, Decius consul Romanorum contra Latinos bellaturus, quum in visione nocturna novisset illum exercitum superaturum cujus princeps devoveret se morti, cum exercitu adversariorum inito bello, devovit se morti, et immiscuit se exercitui adversariorum ut occideretur ab eis, quatenus suus prævaleret exercitus. Et factum est ita. Simile huic recitat Augustinus de inclyto illo Atheniensium principe Theodoro: qui quum responsum audisset a diis, illum exercitum in bello quod imminebat victurum, cujus dux occideretur, ipse Theodorus, ut exercitui suo obtineret victoriam, in habitu peregrino ac paupere hostibus se objecit, ut primus occideretur: maluit enim mori, dummodo vincerent sui, quam vivere eis victis.
Insuper, de Marco Regulo, nobilissimo principe Romanorum, Tullius refert, quod quum Marcus ille contra Carthaginienses plura acerrima bella gessisset, et tandem ab illis captus fuisset, Carthaginienses, ut suos a Romanis captos recuperarent (multa enim millia Carthaginiensium a Romanis fuerant capta), inter legatos suos miserunt
Marcum præfatum ad persuadendum Romanis ut pro Marco dimitterent Carthaginienses captivos, accepto juramento a Marco quod reverteretur, nisi pro ipso remitterentur ipsorum captivi. Marcus itaque Romam veniens et in senatum inductus, consuluit ut ipse remitteretur, nec Carthaginiensium captivi dimitterentur, quoniam non expediret reipublicæ Romanorum, ut pro ipso uno jam sene ac debili parumque utili, dimitterentur tot millia captivorum. Et acquieverunt senatores ejus consilio; et ipse Carthaginem rediit, quamvis sciret se a Carthaginiensibus atrociter occidendum.
Amplius, Alexander Magnus contra Porum regem Indiæ fortissime pugnans, quum jam de utriusque exercitu pars maxima corruisset, dixit ad Porum: Non decet reges sic perdere populum suum, sed oportet ut per se ipsum unus contra alium prælietur et suam ostendat virtutem. Stet populus tuus in una parte, et meus in altera, pugnemusque soli manu ad manum. Si occideris me, populus meus sit tuus; si prævaluero contra te, populus tuus sit meus. Et factum est ita; prævaluitque Alexander, et Porum occidit.
Multa similia de gentilibus principibus, rectoribus judicibusque leguntur. Et quamvis similia ac majora de fidelibus rectoribus atque judicibus utriusque Testamenti in Scriptura sacra ac libris historicis scripta sint, nihilo minus sancti Doctores facta gentilium fortia recitant, ut illorum exemplo præsidentes fideles provocentur ad meliora, atque gentilibus illis erubescant inferiores, imperfectiores injustioresque inveniri.
Chapter 4 of 37