Skip to the text

Articulus 2

Quid sit civitas, et quid respublica.

PRIMO libro de Civitate Dei inquit Augustinus: Civitas aliud non est quam concors hominum multitudo. Isidorus vero addit, dicendo: Civitas est concors hominum multitudo, societatis vinculo adunata. Quidam autem doctores clarius scribunt, dicentes: Civitas est communicatio civium propter sufficienter virtuoseque vivere, hoc est unio et associatio hominum ad convivendum sufficienter ac virtuose. Hoc autem idem est quod respublica.

Unde secundo libro de Civitate Dei recitat Augustinus quemadmodum nobilissimus ille Romanus Scipio Africanus in libris suis de Republica scripsit ac docuit, quod sicut in cantu melodia causatur ex dissimilium vocum congrua moderatione, et ex distinctis sonis (videlicet summis, mediis ac infimis) bene contemperatis fit concors ac suavis concentus; ita ex diversis et plurimis ac dissimilibus cohabitatoribus, animorum consensu unitis atque in unam societatem ordine convenienti redactis, constat et fit civitas: quatenus sicut in cantu se habet harmonia, ita in civitate concordia, quæ est optimum atque fortissimum vinculum omnium in civitate atque republica. Et istud intelligendum est de vera et bona concordia, quæ sine justitia esse non potest. Hinc præfatus Scipio rempublicam esse disseruit rem populi. Populum autem dixit esse non quemlibet cœtum multitudinis, sed cœtum juris consensu et utilitatis communione sociatum.

Ex his S. Augustinus concludit, quod nisi in multitudine hominum sit vere concordia inter superiores et inferiores, imo et inter superiores inter se, inter inferiores quoque inter se, multitudo illa non est veraciter civitas neque respublica, nec habitatores digni sunt cives vocari. Hinc illi prudentissimi Romanorum Cato et Cicero, Scipio atque Sallustius dixerunt, Romam neque civitatem neque rempublicam exstitisse, quando in ea fuit seditio civiumque per diversa peccata corruptio atque rebellio. Modica tamen discordia et paucorum dissensio, nomen ac rationem civitatis et reipublicæ non tollit nec impedit.

Chapter 2 of 37