Articulus 26
An judex debeat ferre sententiam contra veritatem quam novit.
UT sanctus asserit Augustinus, bonus judex nihil facit ex suo arbitrio, sed secundum jura et leges judicat ac procedit. Porro secundum leges ac jura procedere, est secundum proposita atque probata sententiam ferre. Quamvis ergo judex ut singularis persona sciat aliquem innocentem, si tamen innocens ille juridice convincitur, hoc est, per testes ac testimonia superatur, judex secundum juris formam habet procedere, præsertim quoniam judici competit judicare non ut est privata et particularis persona, sed in quantum fungitur publica auctoritate: ideo judicare debet non secundum ea quæ novit ut privata persona, sed secundum illa quæ scit ut persona publica, hoc est secundum leges et jura, atque secundum ea quæ coram ipso per instrumenta et testes ac alia documenta probantur, quamvis ut singularis persona sciat oppositum. Verumtamen per ea quæ scit ut certa et singularis persona, juvare se debet laborando pro liberatione innocentis, discutiendo districtius probationes inductas, vel testes informando ut cessent.
Hoc doctores communiter dicunt. Et dominus Guillelmus Antisiodorensis ait in Summa sua, quod si rex aut princeps præcipiat alicui judici suo occidere aliquem quem judex scit innocentem, tunc ei judex obedire tenetur: sic tamen ut regi vel principi suo prius insinuet innocentiam occidendi. Et si princeps in sua sententia perseveret, judex debet parere, aut officium resignare, si potest: aliter periret obedientia in hierarchia humana, quoniam inferioris non est cognoscere an sententia superioris sit justa an non, quia si hoc posset cognoscere, posset semper in talibus casibus dicere, Prius cognoscam an superioris sententia justa sit; sicque obedientia periret humana.
Chapter 26 of 37