Articulus 30
De octo proprietatibus quas bellatoribus decet inesse.
AD bellatores in primis pertinet fortitudo corporalis, ut possint portare ac ferre magnitudinem ponderis armorum, et ut armati possint incedere ac laborare, et dum opus fuerit, currere et saltare atque pugnare. — Secundo spectat ad eos agilitas, ut tempore prælii valeant sufferre et exercere continuas motiones ac circumductiones membrorum: aliter possent faciliter ac graviter vulnerari. Oportet ergo ut assidue se movendo effugiant læsiones, quemadmodum signum si moveatur vix tangi poterit a sagitta. — Tertio, parcitatem victus æquanimiter sustinere, præsertim quum nimia ventris impletio impediat efficaciam præliandi. Moderata autem refectio est tenenda, si victualia adsint. — Quarto, non curare de inconvenientibus locis ad jacendum, dormiendum sive pausandum: quia multoties oportet bellatores die ac nocte esse in armis. — Quinto, propriæ vitæ corporali præferre justitiam et bonum commune, paratumque esse pro justitia et communi utilitate occidi. Ideo timidi non sunt ad pugnam idonei. Unde filiis Israel Deus præcepit ut ante congressum unus eorum staret ante exercitum et clamaret:1 Quis est homo formidolosus? revertatur, ne pavere faciat fratres suos. Hinc de optimo illo bellatore Juda Machabæo scriptum est: Judas per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat.2 — Sexto, non horrere sanguinis effusionem in bello, quando justitia hoc requirit, et pax aliter nequit acquiri. — Septimo, habere artem se protegendi ab ictibus percutiendique hostem. — Octavo, abhorrere et maxime erubescere turpem fugam.
Ex his infert Ægidius, quod rurales sunt ad bella pedestria aptiores: quia sunt corpore fortiores, et ad labores ac onera sustinenda plus assueti. Urbani vero ac nobiles ad bella equestria magis sunt apti: quia equorum robur supplet in eis defectum fortitudinis corporalis. In talibus quoque pugnis maxime prodest peritia præliandi et erubescentia fugiendi, quæ in nobilibus et urbanis magis abundant. Itaque homines deliciosi, molles et effeminati non sunt apti ad bella, quoniam valde metuunt suæ pelli.
Postremo, præcipue pertinet ad bellatores habere peritiam ad res bellicas pertinentem. Scientia namque et exercitatio in omni negotio præstant fiduciam, et faciunt expeditum, dicente Valerio: Natura facit habilem, ars facilem, usus potentem.
Hinc pugnatores instruendi et exercitandi sunt ad incedendum simul, dum opus est, gradatim et passim, ut in suo se quilibet ordine servet: quia si acies inordinate incedat, duo inde mala sequuntur. In una siquidem parte erit acies nimis sparsa ac pervia, sicque ab hostibus poterit facilius penetrari, debilitari, dividi et occidi; porro in alia parte erit valde stricta et arcta, sicque dum unus comprimit alium, impedit illum a sui ipsius protectione ac hostium prostratione, quoniam brachia sua libere non valet movere. — Insuper exercitandi sunt pugnatores, tam pedites quam equestres, ad cursum ac velocem præcursum: quod valet ad præoccupandum et obtinendum locum aptiorem, ad explorandum facta et machinas hostium, ad apprehendendum fugientes. Verumtamen præcurrendum est caute, ne præcurrentes a suis longius separati, incidant manus hostium et percutiantur. — Tertio exercendi sunt ad saltum, si forsan foveæ occurrant aut fluvii.
Præterea militares ac nobiles satis tempestive sunt instruendi de arte et industria præliandi, et assuefaciendi ad exercitationem armorum, ut tempore necessitatis possint rempublicam defensare, et pro justitia, pro fide, pro bono communi salubriter dimicare. Bellorum etenim casus et damna sunt quasi irremediabilia, secundum quod Cato dixit: In aliis negotiis si quid erratum sit, potest postea corrigi; delicta vero præliorum emendationem non capiunt, sed pœna errorem mox sequitur: quoniam imperite pugnantes aut protinus pereunt, aut in fugam versi, tam pavidi fiunt, quod raro vel nunquam audent contra suos pugnare victores.
Footnotes
Chapter 30 of 37