Articulus 13
De aliquibus documentis ad judices ac rectores reipublicæ pertinentibus.
LEX Christi est lex totius caritatis ac pietatis. Ideo christiani judices et rectores, quamvis interdum propter bonum commune teneantur circa maleficos rigorem justitiæ observare, hoc tamen facere debent non ex crudelitate, sed ex caritate sincera et zelo justitiæ, ut iniqui in hoc sæculo pro suis excessibus puniantur, sicque purgentur, ne æternaliter condemnentur. Judices itaque et rectores in reorum cruciatibus delectari non debent, sed potius condolere: possunt tamen gaudere de observatione justitiæ, et quod paci communitatis providetur, et impietati finis imponitur.
Præterea, quum omnes prælationes, dignitates, principatus atque officia christianæ religionis sint quædam obsequia in bonum subditorum ordinata, et ad communitatis utilitatem, non ad propria commoda præsidentium, referenda; idcirco judices et rectores politiæ superbire non debent, nec sibi ipsis inaniter complacere aut ceteros aspernari, sed servos ceterorum se reputare: præsertim quum summus omnium Christianorum pater, prælatus, rector et judex, videlicet dominus Papa, servum servorum Christi se scribat ac nuncupet.1 Imo, quia prædictum est quod judicibus atque rectoribus districtius judicium instat quam aliis, et quod quanto pluribus præsunt, tanto majoribus periculis exponuntur et onere graviori premuntur, atque ad majorem perfectionem virtutum et pleniorem observationem justitiæ obligantur;2 hinc præ ceteris hominibus debent esse timorati ac humiles, custoditi et coram Deo solliciti ac devoti. Et sicut volunt sua præcepta a subditis observari, sic et multo plus debent ipsi præcepta Dei et Ecclesiæ adimplere, tempus suum fructuose expendere, divina Officia frequentare, nec solum unam Missam audire, sed etiam quantum bono modo possunt Matutinas ac Vesperas et ceteras Horas, dum vacat eis, devote quotidie visitare ; et nequaquam potationibus et confabulationibus vanis ac vitiosis insistere : qui enim hoc faciunt, innumerabilia vitia incidunt ; nec diu vitare possunt peccata mortalia qui non sunt solliciti venialia vitare peccata.
Postremo, concubinam habere prorsus damnabile est, et quælibet incontinentia excæcativa ac indurativa est cordis humani. Potissime autem adulterium gravissimum est peccatum multipliciterque mortale. In ipso namque est fractio voti, id est violatio fidelitatis quam conjugati sibi invicem promiserunt, videlicet ad aliam non accedere personam ; fractio autem voti, secundum doctores, est gravius peccatum quam perjurium : sicque adulter est pejor perjuro. In adulterio quoque est sacrilegium, id est abusus rei sacræ. Quum enim Matrimonium sit sacramentum Ecclesiæ, matrimonium contrahentes consecrantur ac benedicuntur : et sic corpora eorum ad virtutum opera deputantur et ordinantur, ut scilicet unus alteri debitum reddat, et ad hoc invicem se cognoscant, ut prolem acquirant educandam ad cultum Dei, in qua prole fides et obsequium Christi augeantur. Dum ergo vir aut uxor alteri commiscetur, corpore suo abutitur, et sacrilegii crimen illabitur. Insuper in adulterio est furtum et rapina : quia, ut ait Apostolus, vir corporis sui potestatem non habet, sed mulier, et econtrario.3 Dum ergo vir alteri commiscetur, subtrahit conjugi suæ quod ei debetur : et si facit hoc clam, furtum est; si palam et uxore invita, rapina est. Ex his elucescit quam enorme quamque multipliciter mortale crimen sit adulterium. Præterea tactum est quam magnum peccatum sit alium injuste contristare ac scandalizare.4 Per hoc autem quod vir uxori suæ fidem non servat, valde eam contristat, et occasionem adulterandi præbet eidem. Idcirco enormiter peccat, potissime si eam omnino expellat, causa fornicationis excepta : ob quam tamen non licet marito adultero uxorem pellere, quum ipse in eodem sit crimine.
Denique, in conjugatis debet esse continentia conjugalis, ut temperate invicem se utantur, videlicet causa reddendi debitum, vel amore prolis ad Dei obsequium educandæ, et tunc actus ille conjugalis non est peccatum ; vel causa vitandi fornicationem : et si fiat causa fornicationis vitandæ in contorali, non est peccatum ; si vero fiat causa fornicationis vitandæ in se ipso, dicunt aliqui quod sit veniale peccatum. Porro, si vir cognoscat uxorem ex concupiscentia prædominante, id est tam magna, quod eam cognosceret quamvis non esset uxor sua, est mortale peccatum : quia non maritali sed adulterino affectu eam accedit. Unde ait S. Hieronymus, quod omnis amator ferventior, est adulter. Et idem est, si uxor ex concupiscentia prædominante jungatur marito. Si autem conjugati cognoscant se ex concupiscentia non prædominante, sed infra limites matrimonii stante, ita quod non cognoscerent se nisi matrimonialiter essent juncti, tunc est veniale peccatum. Hæc nunc breviter tango, quia in aliis opusculis plenius ea scripsi.5
Postremo, ad correptionem fraternam omnes Christiani tenentur, in quantum correptio delinquentis est actus caritatis. Judices autem et rectores ultra hoc tenentur ad delinquentium correptionem, in quantum correptio ista est actus justitiæ. Idcirco dum vident aut sciunt aliquem excedentem et contra bonum commune agentem, seu aliis injuriantem, debent eum corripere. Filios quoque suos et filias debent educare, et in bonis moribus formare, atque dum peccant, corrigere. Sed et familiam et operarios corripere obligantur, dum in verbis aut factis excedunt, quum asserat Augustinus: Si neglexeris corripere, pejor efficeris illo qui peccavit. Et ut homo sit dignus corripere alios, debet in primis corripere ac emendare se ipsum. Porro, ut Tullius protestatur, in vindicando seu corrigendo, hæc tria lex secuta est, quæ princeps quoque et judex sequi debet: ut aut eum quem punit emendet, aut pœna ejus ceteros meliores reddat, aut ut malis sublatis, ceteri securius vivant.
Footnotes
Chapter 13 of 37