Articulus 7
Qualiter antiqui judices ac rectores studuerunt sapientiæ, et avaritiam atque intemperantiam vitaverunt,
DE victoriosissimo illo imperatore Julio, qui ingeniosus valde atque egregiæ indolis exstitit, quamvis paganus, legitur quod studiosissimus fuit; cursumque solis investigans, dies per horas et momenta divisit, multos libros conscripsit, et quatuor epistolas simul dictasse asseritur. Præterea, teste S. Hieronymo, Ptolemæus rex Ægypti tam studiosus fuit, quod omnium gentium libros habere ac omnium nationum sapientiam discere laboravit. Alexander quoque rex maximus valde erat studiosus, et desiderio proficiendi in scientiis, maximis se periculis frequenter exposuit; semper etiam tenuit secum prudentissimos viros, quorum consiliis utebatur in præliis ac arduis causis. Denique omnium gentilium imperatorum optimus Trajanus, libris diligentissime intendebat, et a suo magistro informabatur quotidie, atque tam fervide amavit scientiam, quod magistri sui Plutarchi prudentiam suæ imperiali prætulit potestati.
Insuper, de christianissimo imperatore Theodosio legitur, quod in die exercebatur in armis ac regni negotiis, et per noctes libros sollicite intuebatur: imo ad lampadem studens, propriis manibus oleum infundebat, sequens Platonem, qui interrogatus a quodam qualiter ad tantam sapientiam pervenisset, respondit: Quia de oleo plus consumpsi in lampade quam de vino in scypho. De Carolo quoque habetur, quod doctus valde exstiterit, et in studendo assiduus, libros Augustini sæpius legens: et nocturnis temporibus in lecto quiescens, considerationibus prudentiæ insistebat, quid reipublicæ expediret sollicite cogitans; quumque utile aliquid menti suæ occurreret, accenso lumine erigens se, illud mox scribebat, ne oblivisceretur. Sed et Justinianus imperator, qui legum libros composuit, in libris studiosissimus fuit.
Tantorum igitur principum exemplo provocentur et discant inferiores judices ac rectores frequenter prudentiæ operam dare, et quid expediat reipublicæ, quid jus exigat, solerter pensare.
Præterea narrat Valerius, quod dum Scipio Africanus obtinuisset Carthaginem, et multos inde obsides accepisset, inter ceteros missa est ei virgo eximii admirabilisque decoris. Quam quum cognovisset desponsatam esse cuidam nobilissimo civi Carthaginiensi, vocavit parentes puellæ, et reddidit eam illis intactam; aurum quoque quod pro redemptione puellæ ei erat allatum, dotis nomine adjecit, ut cum illo puella suo restitueretur sponso. Ob quam continentiam, benevolentiam liberalitatemque, sponsus puellæ corda omnium nobilium suæ gentis applicavit Romanis. Simile narrat Vegetius de Alexandro Magno: quia dum ei oblata fuisset puella pulcherrima cuidam principi desponsata, continuit se ab illa, ita quod nec eam adspexit, sed sponso suo remisit: quo facto principem illum universamque gentem ejus sibi reconciliavit.
Amplius, antiqui rectores ac judices Romanorum avaritiam maxime devitaverunt, malentes rempublicam esse opulentam et rem domesticam inopem quam econtrario, commune bonum proprio præferentes. Refert namque Valerius, quod quum gens Ætolorum per legatos suos misisset Curio consuli Romanorum vasa argentea magni ponderis exquisitaque arte fabricata, quia legati illi retulerant genti suæ vidisse se vasa fictilia in consulis mensa; jussit eos redire cum vasis suis, admonens eos ne continentiæ quasi paupertati succurrendum putarent. Recitat quoque Valerius de eodem consule, quia dum legati Samnitum venissent ad eum portantes magnum pondus auri, rogantes ut illud acciperet eoque uteretur, quia in lignea scutella cœnare solebat; dixit ad illos: Supervacue mihi aurum portastis; et Samnitibus dicite malle me divitibus imperare quam divitem fieri: ideo pretiosa hæc reportate, et scitote me auro non posse corrumpi.
Insuper, quum nobilissimus ille princeps Romanus Scipio accusaretur de pecunia apud senatum, respondit: Quum totam Africam vestræ potestati subjecerim, nihil quod meum sit inde reportavi, nisi cognomen, nec me Africanæ gazæ fecerunt avarum.
Imo quidam consules Romanorum in tanta paupertate domi vixerunt, ut mortuis eis sumptus funeris deesset et aliunde collatus sit. Quidam etiam Romanorum ab aratro quo jugera suæ terræ arabant, ad summa assumpti officia, quum victoriam obtinuissent, officiis illis relictis, ad pristinam paupertatem elegerunt reverti, et obierunt in ea. Quidam quoque eorum ex suis officiis fuerunt ejecti, quia modicum thesaurizaverunt.
Si ergo gentiles judices ac rectores in tantum contempserunt propria commoda, avaritiam atque divitias, quatenus rempublicam facerent opulentam aptioresque essent ad vacandum prudentiæ: quanto magis christiani judices ac rectores sic agere debent?
Postremo, de sobrietate principum clarissimorum multa leguntur. Siquidem potentissimus ille imperator Octavianus modicissimi ac vulgaris exstitit cibi, panem et caseum bubalinum, pisciculos ac virides ficus manducans. Hannibal quoque Carthaginiensium imperator, bellicosissimus princeps, tota die in regni negotiis se occupavit, ante noctem non requiescens; et de nocte surgere consuevit atque de bono communi imperii cogitare; et in crepusculo ad cœnandum præbuit se vacantem, ciborum ac potuum oblectamenta contemnens, et somni torporem devitans.
Multa similia de sobrietate et parcitate cibi et potus excellentissimorum regum ac principum gentilium atque fidelium sunt conscripta. Quorum exemplis accendantur rectores ac judices civitatum, ne corda eorum graventur crapula vel ebrietate, sed sobrii semper sint, atque idonei ad considerandum in omni causa quid vere expediat.
Chapter 7 of 37