Skip to the text

Articulus 20

De differentiis inter regem et tyrannum.

ARISTOTELES aliique doctores inter regem et tyrannum distinguentes, per regem intelligunt omnem principem justum et pium; per tyrannum vero, omnem principem impium et crudelem.

Horum ergo prima differentia est, quod rex primo ac principaliter respicit, intendit et quærit atque pro posse suo procurat bonum commune totius populi sui, deinde quærit proprium bonum; tyrannus autem primo ac maxime intendit proprium bonum, videlicet suas delicias, lucra et commoda, propriam libertatem atque divitias.

Secunda differentia est, quod rex quærit bonum honestum, videlicet opera virtuosa honore digna, ut per ea cives ac subditos suos faciat virtuosos; tyrannus vero quærit pecuniam.

Tertia differentia est, quod rex in suis actibus sequitur rationem; tyrannus autem sequitur voluntatem, et impetum iræ, impatientiæ, animositatis aliarumque affectionum sensualitatis. Porro, voluntatem sequi, tyrannicum est, nisi voluntas ratione regatur: ideo principum est, semper attendere an voluntas rectæ rationi concordet; alias eam refrenent.

Quarta differentia est, quod rex magis confidit proprio populo quam extraneis, et potius vult custodiri ab intraneis quam alienis, quia populo suo fuit caritativus, fidelis ac utilis; tyrannus autem, quoniam populo suo fuit molestus, odiosus atque nocivus, magis confidit extraneis, et vult custodiri ab illis.

Quinta differentia est, quia rex intendit subditos suos moderanter ditare, concordes unanimesque efficere, ut inter se pacifice vivant, et contra hostes ac impios sibi adsistant; tyrannus vero studet subditos spoliare et discordes efficere, ne simul contra ipsum insurgant. Hinc per Isaiam prophetam Deus tyrannicis dominatoribus loquitur: Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, et rapina pauperum in domo vestra est?1 De quibus etiam per Michæam prophetam conqueritur: Comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt.2 Unde patet quam iniquæ atque vitandæ sint exactiones irrationabiles et immoderatæ, præsertim ab egenis et competentiam strictam habentibus.

Sexta differentia est, quoniam rex et omnis juste præsidens, angelicis potestatibus assimilatur, Deo cooperatur, divinus efficitur æternaliterque salvatur; tyrannus autem non solum bestiis, sed et dæmonibus conformatur, homines secum ad vitia et ad æternam damnationem trahendo, eosque turbando, gravando, contristando, fallendo et depauperando. Propter quod Salomon ait: Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.3 Tyrannis namque et eorum fautoribus potissime competit quod iterum Salomon dicit: Est generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.4

Septima differentia est, quod rex est clemens in subditos suos, etiam dum offendunt, et fortis, velox ac agilis contra extraneos hostes; tyrannus autem est crudelis in suos, et deses, ignavus ac negligens circa hostes extraneos. Itaque rex non parcit pecuniæ pro defensione patriæ suæ, nec amore deliciarum negligit laborare ferventer ac strenue pro bono communi populi sui.

Postremo, ad principem pertinet omnibus se exhibere personam reverendam, discretam, gravem, maturam, non nimis terribilem et severam, nec etiam nimis familiarem; item, urbes, castra ac fortalitia sui principatus conservare, meliorare, munire, augere absque aliorum oppressione et iniquitate; jura quoque dominii sui custodire, et urbibus suis fidelitatem atque promissa ac rationabilia privilegia inviolabiliter conservare, atque a subditis malle diligi quam timeri, quamvis utrumque necesse sit et optandum: imo tam amabilem, gratiosum et benevolum exhibere se debet populo suo tempore pacis, ut tempore præliorum et tribulationum ei prompte fortiterque adsistant.

Dicit quoque Ægidius de Roma, quod si rex aut princeps avarus sit et thesaurizet, tyrannus est. Verumtamen hoc non est sic intelligendum quasi principibus non liceat moderate thesaurizare: imo, ut Aristoteles scribit, decet principem facultatibus abundare, et bonam facere provisionem, ut si sibi ingruerit bellum, habeat unde bellatores sustentet, ut etiam (sicut prætactum est) urbes, castra et fortalitia sui conservet, emendet augeatque dominii, et pro condecentia in nuptiis suæ sobolis exhibenda, ut etiam ecclesias et cultum Dei in suo augeat principatu, et liberalitatem congruam valeat exercere, atque pauperibus largiflue dare.

Footnotes

  1. Is. III, 15, 14. ↩

  2. Mich. III, 3. ↩

  3. Prov. xxviii, 15. ↩

  4. Prov. xxx, 14. ↩

Chapter 20 of 37